Series II Band 1 · No. 164.

LEIBNIZ FÜR HENNING HUTHMANN (?)

Januar 1678. [163.]

Latin

[L1 ]

Si Ens necessarium est possibile, actu existet.

Nam ponamus non existere, inde ratiocinabor hoc modo:

Ens Necessarium non existit, ex hypothesi.

Quicquid non existit, illud possibile est non existere.

Quicquid possibile est non-existere illud falso dicitur non posse non-existere.

Quicquid falso dicitur non posse non existere, illud falso dicitur esse necessarium. Nam necessarium est quod non potest non existere.

Ergo Ens necessarium falso dicitur esse necessarium.

Quae conclusio est vel vera vel falsa.

Si est vera, sequitur quod Ens necessarium implicet contradictionem, seu sit impossibile, quia de eo demonstrantur contradictoria, scilicet quod non sit necessarium. Conclusio enim contradictoria non nisi de re contradictionem implicante ostendi potest.

Si est falsa, necesse est aliquam ex praemissis esse falsam, sola autem ex praemissis falsa esse potest hypothesis, quod scilicet Ens necessarium non existat.

Ergo conclusimus Ens necessarium vel esse impossibile, vel existere.

Si ergo Deum definiamus Ens a se, seu Ens ex cujus essentia sequitur existentia, seu Ens necessarium, sequitur Deum si possibilis sit actu esse.

Notandum hic est, quod conclusio implicans contradictionem potest esse vera, si scilicet sit de re impossibili. V.g. circulus quadratus non est circulus. Quae propositio vera est, etsi contradictoria sit, nam ex veris legitime probatur hoc modo: Quadratus non est circulus, circulus quadratus est quadratus, Ergo circulus quadratus non est circulus.

[L2 ]

Propositio Si Ens necessarium est possibile, actu existet.

Demonstratio Nam ponamus non existere, inde ratiocinabor hoc modo: Ens necessarium non existit, ex hypothesi. Quicquid non existit, illud possibile est non-existere. Quicquid possibile est non-existere illud falso dicitur non posse non-existere. Quicquid falso dicitur non posse non-existere, illud falso dicitur esse necessarium.

Ergo Ens necessarium falso dicitur esse necessarium

Quae conclusio cum sit contradictoria, contradictoria autem non nisi de re contradictionem implicante ostendi possint, sequitur aut Ens necessarium implicare contradictionem, sive non esse possibile: vel si possibile est, conclusio contradictoria de eo fieri non potest, necesse est aliquam ex praemissis esse falsam: quae non alia esse potest quam ipsa Hypothesis, quod scilicet Ens necessarium non existat: rejicienda est ergo, ac proinde Si Ens necessarium est possibile actu existet.

Corollarium Cum Deum definiamus Ens a se, vel Ens ex cujus essentia sequitur existentia, vel Ens necessarium ideo sequitur haec propositio memorabilis: Si Deus est possibilis actu existet.

Q.E.D. Haec propositio est fastigium doctrinae Modalium.

Scholium Quia Deus etiam definitur Ens perfectissimum et vero Existentia ex numero perfectionum est, hinc recte quidem dicitur Deum esse Ens cujus essentia involvit existentiam; non tamen potest inde demonstrari cum Cartesianis, Deum existere, sed hoc tantum, Deum existere, posito quod essentiam aliquam habeat, id est posito quod sit possibilis. Et haec cautio eleganter inprimis patet ex demonstratione nostra, hoc loco posita. Nam si conclusiones contradictoriae (qualis hoc loco est: Ens necessarium falso dicitur esse necessarium) semper essent falsae, tunc aliqua ex praemissis nostris etiam fuisset falsa, ac proinde haec ipsa: Ens necessarium non existit. Demonstratum ergo habuissemus Ens necessarium, seu Deum, existere. Verum observandum est (quod hactenus quantum scio non est observatum) propositiones contradictorias posse esse veras, si ostendantur de rebus impossibilibus seu contradictionem implicantibus. Exempli gratia, de circulo quadrilatero legitima illatione probari potest quod non sit circulus, quia quadrilaterum est rectilineum, circulus autem non est rectilineum. Ostendimus ergo saltem vel Deum esse impossibilem, vel actu existere. Quod magni momenti esse puto, facilius enim est ostendere rerum possibilitates quam existentias; et unaquaeque res habetur possibilis, donec contrarium probetur. Cartesianos autem qui absolute existentiam hoc modo probasse putabant, mirum non est assensum non obtinuisse. Eodem enim modo quo ipsi Deum, ostendi posset hominem existere. Ponamus enim conceptum aliquem, homo necessarius quem significamus per A~~. Dico ipsum A existere quod ipsorum methodo~~ ~~*probo, nam ejus essentia involvit existentiam ex hypothesi. Sed respondebitur incertum esse an talis essentia detur seu recte fingi ac distincte concipi possit sive an A sit possibile.

[L3 ]

*Januar. 1678.

Probatio existentiae Dei ex ejus essentia.

~~(1) Existentia possibilis seu Possibilitas rei alicujus, et ejusdem rei essentia sunt inseparabiles (id est si unum eorum datur in regione idearum seu veritatum, seu realitatum, etiam alterum in ea datur. Sive existente veritate unius, existit veritas alterius, veritates enim existunt, etiam si res non existant, nec a quoquam cogitentur.....)

Ergo subsumendo

~~(2) Existentia possibilis seu possibilitas Dei, et essentia Dei sunt inseparabiles (nam essentia rei, est specialis ratio possibilitatis).

Jam vero

(3) Essentia Dei et existentia ejus actualis sunt inseparabiles. Am Rande: Si ens necessario existens est possibile, utique existet, nam si Ens necessario existens non existit, erit impossibile quia contradictionem implicat aliquid esse necessario existens, et tamen non existere. Res ergo tantum eo redit, ut ostendamus Ens necessarium, seu Essentiam ex qua sequatur existentia, possibilem esse. (Res tota uno verbo huc redit: Si Ens necessario existens est possibile, utique actu existet. Nam si non existet utique possibile est ipsum non esse. Ergo impossibile est ipsum esse necessarium seu non posse non esse. Ergo Ens necessarium actu non existens non est possibile. Ergo si Ens necessarium est possibile actu existet.) Ens necessarium esse pariter ac possibile esse probatur etiam ex eo, quia alioqui omnia sunt contingentia. Si omnia sunt contingentia ergo poterant aliter esse aequali ratione, seu falsum est nihil esse sine ratione. Si Ens necessario existens est possibile, tunc essentia intelligi potest quae includit necessariam existentiam. Sit illa essentia *A. Dico Ens essentia A praeditum existere. Nam si non existit non est necessarium ut existat. Ergo Essentia ejus non includit necessariam existentiam quod est contra Hypothesin, sive implicat, sive est impossibile. Ergo si Ens essentia A praeditum non existit, erit impossibile. Essentia autem A est quae necessariam existentiam includit. Ergo si Ens necessario existens non existit, erit impossibile, seu si Ens necessario existens est possibile, existet. Q. E. D. Vide probationem hujus (3) sub signis NB. et NB NB.

Ergo concludendo

(4) Existentia possibilis, seu Possibilitas Dei, et existentia ejus actualis sunt inseparabiles,

sive quod idem est

(5) Posito Deum esse possibilem, sequitur Deum actu existere.

Propositio tertia probatur hoc modo

(3) Essentia Dei et existentia ejus actualis sunt inseparabiles.

NB. Probo 1mo, nam

1) Essentia Dei et summa perfectio sunt inseparabiles (ex hypothesi, supponimus enim essentiam Dei continere summam perfectionem).

2) Summa perfectio, et quaevis perfectio in specie sunt inseparabiles.

3) Existentia actualis est aliqua perfectio in specie.

Ergo

Essentia Dei et existentia ejus actualis sunt inseparabiles.

Sed quoniam haec ratiocinatio in compendium adhuc contrahi et perfectionis mentio inde rescindi potest, ideo eam hoc modo

NB NB. Probo 2do

4) Essentia Dei necessitatem existendi involvit (nam Dei nomine intelligimus aliquod Ens necessarium).

5) Cujus essentia necessitatem existendi involvit, ejus essentia est ab existentia inseparabilis (alioqui enim res aliqua est possibilis tantum seu contingens).

Ergo

Essentia Dei et existentia sunt inseparabiles.

Conclusimus ergo denique

Si Deus est possibilis, eum actu existere, adeoque tantum opus est ut probetur Ens perfectissimum, vel saltem Ens necessarium esse possibile.

Annotationes

(1) Haec ratiocinatio difficilius apud homines assensum invenit, quia sine exemplo est, quod non est mirum, nam sola Dei essentia hoc habet privilegium, ut ex ipsa a priori, nulla actualitate, vel nullo experimento supposito concludi possit existentia, quia Deus etiam est Ens primum, sive a se, sive ex cujus essentia sequitur existentia. Qui vero id non considerat, is etiam si se convictum sentiat, nec habeat aliquid solidi quod huic argumentationi reponat, semper tamen suspicabitur aliquam inesse deceptionem, et aegre sibi ipsi suaeque ratiocinationi credere poterit: quemadmodum in omnibus conclusionibus paradoxis usu venire solet.

(2) Cartesiani cum solis conceptibus sive ideis utantur, non satis hujus ratiocinationis vim exprimunt, quod eorum experimento didici, qui ratiocinationem ipsorum cum mea contulere. Ideo etiam non animadverterunt tantum concludi posse hoc modo, quod Deus existat, supposita possibilitate. Ipsi enim credunt absolute hinc probari quod Deus existat, quod falsum est.

(3) Essentiae, veritates, seu realitates conceptuum objectivae non pendent vel ab existentia subjectorum, vel a cogitatione nostra, sed etsi nemo de illis cogitaret, nullaque existerent exempla, tamen in regione idearum seu veritatum, ut ita dicam, id est a parte rei, verum maneret quod actu existant hae possibilitates, essentiaeve, et ex illis resultantes veritates aeternae.

(4) Aeternae veritates hoc loco non considerandae sunt ut hypotheticae existentiam actualem supponentes, alioqui enim fieret circulus, id est supposita existentia Dei, inde probaretur existentia; nempe, dicendo Essentia Dei involvit existentiam, id non ita intelligi debet, si Deus existit, necessario existit, sed hoc modo; a parte rei, nemine cogitante nulla conditione facta, absolute et pure verum est in illa essentiarum sive idearum regione essentiam Dei et existentiam inseparabiliter connecti.

(5) Uti in regione aeternarum veritatum, sive in campo idearum a parte rei existente subsistunt Unitas, Circulus, Potentia, aequalitas, calor, rosa, aliaeque realitates vel formae vel perfectiones, etiamsi nulla existerent entia singularia, nec cogitaretur de istis universalibus; ita etiam ibi inter caeteras formas seu realitates objectivas reperitur actualis existentia, non ut in Mundo et in exemplis reperitur, sed ut universalis quaedam forma, quae si in campo idearum cum alia quadam essentia sive forma inseparabiliter connectatur, resultat inde Ens necessario existens actu.

(6) Ut praeoccupatio contra hanc ratiocinationem nostram facilius tollatur, considerandum est eos omnes qui concedunt Deum esse Ens necessarium, concedere debere, ratiocinationem aliquam nostrae similem de Deo fieri posse. Nam Necessarium sive Ens a se est, cujus existentia ex ipsamet ejus essentia necessario sequitur, sive ab ea est inseparabilis, debet ergo aliqua esse talis ratiocinatio, cujus ope concludi possit existentia actualis de Deo, ex solae ejus essentiae seu existentiae possibilis consideratione, et qui perfecte essentiam Dei intueretur, is manifesto videret a priori, ex ea necessariam existentiam sequi; itaque omnes objectiones, quae contra nostram ratiocinationem prima fronte occurrere solent (quod scilicet ex possibilitatibus non possint concludi actualitates; et id genus alia) statim cadunt, nam etiam ratiocinationi illi per quam ex Dei essentia existentiam sequi intelligeret, qui eam intueri posset, (ut ostendi) eaedem objectiones opponi possunt. Hinc ergo patet qui ratiocinationem nostram superiorem oppugnare velit, eum speciale aliquid ei opponere debere, quod huic ratiocinationi non etiam possit opponi. Cum vero ratiocinatio nostra superior ad nulla particularia descendat, ideo hoc unum ei opponi potest, ut negetur, Dei vel Entis summe perfecti, vel Entis necessarii conceptum esse possibilem. Hoc enim unum illi qui essentiam Dei specialiter intueretur, et ex ea existentiam sequi animadverteret, opponi non posset, quia omnis essentia quam distincte concipimus, non contradictionem implicat, sed possibilis est. Hoc unum ergo superest, ad demonstrandam Dei existentiam, ut possibilitas ejus, id est Entis summe perfecti, vel saltem Entis necessarii, demonstretur. Nam aut dicendum est Ens necessarium esse figmentum impossibile, aut fatendum est, eum qui ejus naturam specialem (qualiscunque demum ea sit) intelligat, etiam in ea intellecturum esse existendi necessitatem, ex sola essentia seu a priori, seu essentiae et existentiae inseparabilitatem.

(7) Spinosa ita ratiocinatur post Cartesium. Idem est dicere aliquid in rei alicujus natura sive conceptu contineri, ac dicere id ipsum de ea re esse verum (quemadmodum in Trianguli conceptu continetur, seu ex essentia ejus sequitur ejus angulos tres esse aequales rectis duobus). Atqui existentia necessaria in Dei conceptu eodem modo continetur. Ergo verum est de Deo dicere necessariam existentiam in eo esse, seu ipsum existere. Huic ratiocinationi aliisque similibus opponi potest: propositiones illas omnes esse conditionales, nam dicere in trianguli natura vel conceptu involvi tres angulos aequales duobus rectis; nihil aliud est dicere, quam si existat triangulum, tunc ipsum hanc proprietatem habere; ita eodem modo, etsi concedatur de Dei conceptu esse existentiam necessariam, tamen inde colligetur tantum, si existat Deus, tunc ipsum hanc proprietatem (necessariae existentiae) habere, sive si Deus existat, eum necessario existere. Nostra vero ratiocinatio hanc difficultatem non recipit, sed probat aliquid majus, nempe Deum si modo possibilis sit, necessario existere actu.