Series II Band 1 · No. 160.
GEORG HERMANN SCHULLER AN LEIBNIZ
Amsterdam, 3. (13.) November 1677. [159.170.]
Amsterd. 13./3. Novemb.
[ ... ] Inter Spinosiana praeter MSta praelo commissa nihil rari fuisse scias, nam Ego ante et post ejus obitum (Tibi in aurem) cuncta singulatim sum perscrutatus, et quaecunque Eruditionem aut raritatem redolebant, amicorum et ejusmet (dum adhuc viveret) jussu, transsumpsi, nihil autem praeter librorum rariorum nuper memoratorum titulos in schedula consignatos reperi, ita ut ex ipsius haereditate nil emtione dignum judicare possim. Centum thaleros Tuo jussu a Judaeo nominato accepi et in usum Tuum ad mandata deposui. Hugenius Hagae adhuc fuit ante tres hebdomadas, sed certitudinem, an adhuc ibidem sit, temporis brevitate rescire nequivi; [ ... ]