Series II Band 1 · No. 145.

HERMANN CONRING AN LEIBNIZ

Helmstedt, 18. (28.) Mai 1677. [144.150.]

Latin

S.P.D.

Ex literis ad Eisenhartum nostrum exaratis, Clarme et Consultissime Leibnitzi, summa animi delectatione percepi, superesse tibi amicum erga me animum, et concessum ab Optimo Principe locum virtute atque eruditione dignum. Utroque nomine et mihi pariter et tibi gratulor. Et vero utar ego hac commoda occasione ad amicitiam coeptam imposterum quoque sancte colendam. Epistolam, quam mitto, accepi Spira Nemetum heri demum, a necessario quodam meo et populari ex Gallia reduce. Agnosco autem manum, ni fallor, Henrici Justelli: quoniam cis menses duos circiter ab eadem manu aliquid accepi. Cui pridem respondissem, nisi tuta mittendi Lutetiam commoditas mihi defuisset, et calumniis esset apud improbos obnoxium quodvis meum cum Gallis literarium commercium quamvis innocentissimum. Mitto autem simul et librum, Bibliothecae Optimi Principis inserendum: si quidem tu illum tanto loco dignum judicaveris. Lipsiae adjungitur illi index; quem mittam propediem, modo ille responderit exspectationi, hactenus enim nihil ejus vidi. Quod si existimaveris, non offensum iri Principem; mittam brevi et meum pro Animadversione in Novenam Antonianam Apologeticum; qui excrevit sub manu propter infinitas calumnias et improbam doctrinam Capucini cujusdam vestri; quae omnia discutere et veritatis sanctae et boni nominis mei interest. Restant praeter propter excudendae plagulae decem; operae autem nostrae typographicae perquam lento procedunt gressu. Imperfectum opus non desiderabitur fortassis: alias et ita nunc misissem. Valetudo minus favens septuagenario mihi impedit conatus quammultos bono publico alias consecratos. Haud parum tamen recreaverit me, si pristina Optimus Princeps gratia me fuerit prosecutus: quam proinde ut mihi concilies etiam atque etiam rogo,

Virtutis ac doctrinae Tuae justus aestimator

Helmstadii 1677. 18 Maji. Hermannus Conringius.

Ampliss. et Consultmo Viro Gotfredo Guilelmo Leibnitz Sereniss. Principi J. Frid. D. B. et L. a Consiliis et Bibliothecis, Domino atque amico honorando. Unter der Adresse von Leibniz' Hand: Lettre de M. Conring