Series II Band 1 · No. 111.
LEIBNIZ AN PIERRE DANIEL HUET
Paris, 20. März 1673. [110.114.]
Amplissime Domine
Puduit, quanquam reversum, ad Te adire, sine ullis diligentiae meae documentis; quae nactus tandem, Tibi statim mitto, ut intelligas quanti mihi sit, probare Tibi studia mea, utque, ubi primum Tibi visum fuerit, discamus voluntatem Tuam: in qua exequenda, quantum erit in mea potestate, nolim quenquam me promtiorem credas.
Quomodo usus sim mense illo, quem in Anglia consumsi, dicam fusius, ubi primum copia dabitur, faciendi coram officii mei: illud tantum anticipabo, gavisos esse Clarissimos ex Regia Societate Philosophos, ubi intellexere, esse qui scripta veterum eruat restituatque, eas ipsas scientias tractantia, quas ipsi nunc tantopere versant: et esse Virum, non amoenioribus tantum literis illis, quas vos pulcras vocatis, tinctum, sed et severiore eruditione penitus imbutum, absoluto omnis doctrinae praestantioris circulo: quod praeter Huetium a paucissimis expectes. Ego particulatim nosse optem, quae alia in eo genere verses, habes enim ni fallor, praeter Vectium Valentem, quaedam Heronis Poliorcetica item et Musica. Scis enim nihil gratius a me doctissimis illis viris perscribi posse.
Quod superest ego nova a Te mandata circa Vectium Valentem, expecto. Vale interea faveque
Vir Amplissime Cultori devoto
Paris 20 Martii 1673. Gottfredo Guilielmo Leibnitio.
A Monsieur Monsieur Huet. en Cour.