Series II Band 1 · No. 108.

LEIBNIZ FÜR PIERRE DE CARCAVY (?)

[Juli 1672.] [107.]

Latin

Otto Gerickius Consul Magdeburgensis Tractatum suum de spatio vacuo promisit multis sane egregiis experimentis refertum. Editus est tandem sub hujus anni initium Amstelodami apud Joh. Jansonium van Waesbergen, et scriptum est mihi Francofurto volumen aliquot exemplarium ab autore mihi missum, amicisque distribuendum, illic appulisse. Sed quia nondum vidi, ea interim quae de experimentis ratiocinationibusque suis mihi dudum transcripsit dicam. Inscripsit librum De Spatio vacuo, quia ejus ope pleraque naturae phaenomena explicare nititur, et vacuum reapse per artem exhiberi posse credit. Nam ultra experimentum ejus jam divulgatum, et ab egregiis viris Boylio primum deinde Hugenio provectum, quo aërem exhaurit, aliud ab eo sumtum est, cujus ope credit procurasse vacuum summum seu spatium omni aëre vacuum, quod ne bullas quidem ullas dare possit; aetherem enim poros penetrantem non admittit, quanquam Vacuum ejus seu Spatium quiddam aetheri simile habere videatur, supponit enim id non esse pure passivum seu receptivum, sed activum, per quod virtutes Mundanae seu viventes quas vocat de corpore in corpus licet dissitum, velut per vehiculum quoddam transferantur.

Virtutes, quas vocat Mundanas sunt impulsiva, conservativa, expulsiva, dirigens, vertens, sonans, calefaciens, lucens. Has virtutes Mundanas experimento demonstrat in Globo suo sulphureo, de quo in adjectis ex ejus libro excerptis fusius dictum est. Pluma quam Globus attrahit repellitque, pura, et a partibus grossioribus avulsa esse debet ut quam minimum gravet. Pluma a globo repulsa in aëre libero velut suspensa tenetur, globumque circumagentem sequitur, et quia eandem semper faciem globo obvertit, hinc Gerickius explicare conatur Lunae eandem semper faciem telluri obvertentis circa tellurem lationem.

In Den folgenden Absatz hat Leibniz hierher vorgezogen. Ursprünglich stand er weiter hinten vor dem Absatz Liber ipse. literis suis ad me datis annotat ad experimentum Globi sulphurei sumendum multa cautione opus esse, imo ne omnibus quidem attritionem manu factam succedere, illos praesertim eludi, quibus manus sunt molliores operumque inassuetae: necesse est etiam loco minime humido teneri, nec manibus madefactis attrectari. Rationem parandi globi ait a se quidem in libro tactam, non tamen satis explicatam, promittit tamen mihi descriptionem ejus distinctam.

Vim Elasticam explicat per aëris seipsum prementis gravitatem, quae ubi ablata est, aër ab alio aëre incumbente antea pressus, se restituit.

Habet idem Gerickius Baroscopii quoddam genus sine ullo Mercurio, solo aëre adhibito, qui Virunculum quendam, graduum indicem, sustinet; is virunculus tanto magis descendit, quanto aër exterior est levior.

Habet et globum diametri duorum circiter pedum, ex duobus hemisphaeriis cupreis sibi impositis constantem, quae etsi nulla re nisi aëris pressione contineantur, non tamen vel a triginta equis divelli possunt, etsi aëre immisso sponte dilabantur. Observat etiam Hemisphaeria ejusmodi facilius divelli quando aër est minus gravis, seu quando Virunculus ejus profundius descendit. Observat etiam, quod valde notabile est, aërem esse leviorem tempore ventoso, sustineri enim nonnihil, diminuique ejus gravitatem a vento.

Liber ipse etsi De Spatio vacuo inscriptus sit, nihilominus de toto Mundi systemate in universum, deque principiis rerum tractat. Autor probat motum terrae, ex Planetis credit quanto quisque minor est, tanto esse Soli propiorem, et maculas proinde esse minimos omnium Planetarum Solique proximos. Aërem nihil aliud esse quam effluvium quoddam, et ut ipse loquitur odorem terrae. Habet et de causis meteororum experimenta quaedam singularia, quibus ventos pluviasque explicat.

Experimentum suum de Vacuo applicat ad duos magni momenti usus, construxit enim ejus ope tum sclopetum ventaneum fortissimum novi generis, quod scilicet aëre non ut vulgo compresso, et postea exeunte, sed exhausto et postea intrante vim suam exerit; tum vero Machinam cujus ope ingentia pondera subito elevantur.