Series II Band 1 · No. 105.

GEORG HIERONYMUS WELSCH AN LEIBNIZ

Augsburg, [April] 1672.

Latin

Viro Nobilsso Amplsso atque Excellsso Gothofredo Guilelmo Leibnizio

U.J.D. praeclarsso, Dⁿo et Fautori suo plurimum honorando,

Georgius Hieronymus Velschius S.P.D.

Fecisti sane, Vir Nobilsse atque Amplsse, rem Tua benevolentia et constantia amoris dignissimam, quod tardiorem me ad scribendum amice excitaris. Non utar excusatione, ne accusari possim, sed utrisque Tuis jucundissimis eadem opera prolixe respondebo.

Nizolium Tua cura editum obiter evolvi. Perplacuit, si Tibi hoc elogii satis fuerit, quo magna omnia complecti soleo. Helvetii experimentum non possum magni facere, etsi vellem in Tui gratiam, quia amicum illum habes. Pertinet enim ad sophismata Chemicorum, nec aliam censuram quisquam peritiorum adferet. Sunt penes me augmentationes ejusmodi plurimae, non fictae, sed operibus commodae, quibus tamen parum delector, nec opus habeo, cum pleraeque panis tantum quotidiani nomine, et operis paupertini, muliebris, ac puerilis extenuatione propemodum infames sint. Nec enim alio referri possunt, quam ad caementationes aurificum, quae Magistratuum sapienti inspectione plerumque mulctis et exilio obnoxiae promulgatae. Reinesii observationes in Medicos vett. exigui momenti sunt, quod amplssus Bosius ipse ad me perscripsit. Dabit tamen nonnulla selectiora in epistolis Medicis ejusdem quae a Philologicis illis Daumii haut parum differunt, si quod promisit, recte intelligo. Jungii phoronomica, si prodierint, multis usui erunt, ut spero. Quae de diariis Gallicis commemorasti, gratissima fuerunt. Acusticum Anglorum multis difficultatibus subjacere videtur. Sonos etiam ventis non impediri Florentini Anglorum aemuli adseruerunt. Sed illis quotidiana experientia opponi potest.

De saeculi nostri felicitate Tibi planissime adsentior. Jactata multa hucusque, nonnulla obiter, nec satis aperto consilio proposita, alia minori certitudine adserta, pleraque curiosiora, quam utiliora, et vetteribus etiam non ignorata. Ephemeridum Germanicarum tomus alter adeo mature prodiit, ut paucula, quae tempori submisi, subjungi non potuerint, in tertium iccirco reservata. Canalis thoracicus cum cavae trunco inferiori communicans, egregium quidem repertum concessero hominis sollertis, sed parum singulare: nam etiam ex trunco inferiori sanguis omnis adscendens, ex artuum et ventris arteriis in venas transsumptus, circulationis nomine non minus ad cor tendit quam descendendo ex arteriis superioribus in venas, et praecipue cavae truncum superiorem, ratione quidem hepatis adscendentem dictum, sed ratione motus potius descendentem dicendum. Cuicunque igitur ramo vas chyliferum inseratur, una cum sanguine chylum ad cor defert in sanguinem elaborandum.

Stubbii librum contra Societatem Anglicam et Spratium nondum vidi. Fortasse nec vidisse refert, si contentiosus est. Libros Sinenses multum eruditis profuturos conjicio, sed vereor, ut publicam lucem ocyus subire possint, cum Martinii historia jam dudum promissa necdum compareat. Quid in politicis ab illis exspectandum sit, parum puto, quemadmodum in philosophia universa: si historiam naturalem excipiamus, qua sola Medicinae etiam necessarios existimo.

De Menagio olim jam Meibomius ad me scripsit epistola illa, quam de historia Medicorum editam vidisse Te puto. Respondi quidem copiose, sed quod ille optabat, non potui edere, typi Arabici defectu, ideoque hanc curam illi cum jure omni in meam concessi. Si excusam voluerit, facile a Batavis impetrabit, quibus me propior est. Non destiti Bibliothecas omnes sollicitare, quae Mssis Arabicis celebres aliquid suppeditare possent. Sed parum promovi. Golius petitionem meam cum vita deseruit. Coelestinus frater illius LL. orientalium callentissimus humanissime quidem respondit, sed religiosae vitae negotiis se excusavit, nihil in Vaticana haberi contestatus, quod nobis usui esse possit. Ex Barberina meliora exspectare jubet Moroni benevolentia. Illis etiam Lambecius ex Caesarea Vindobonensi quorundam Codicum usum concessit, si cautionem praestiterim intra certum tempus restituendi. Quod cum aequissimum sit, non videtur tamen mihi privati hominis esse summo Monarchae cautionem praestare. Ideoque de potentioris alicujus gratia nunc cogito, qui favorem suum interponat.

Hypothesin Tuam de motu lucis circa terram vidi, nec displicet. Si tamen Digbaei sententiae accedis, qui sympathiam unguenti armarii et pulv. sympathetici dicti ex illa deduxit, cogitandum Tibi saltem intelliges, quid Deusingio responderi possit, qui curationis illius ludibrium mascule oppugnavit. De recipiente Magdeburgico nulla apud me est memoria. Si quid scitu dignum suggerat, quaeso mone. De acido et alcali nolim Te chemicorum more valde sollicitum esse. Est enim illorum actio in multis quidem manifesta. Sed ex ipso nomine facile capies, acidum proprie salino non opponi. Nec enim aliud alcali significat, quam sal fixum. Atqui nec acida omnia volatilia sunt, nec quae sunt, propterea non salina sunt, multoque magis acida, quae fixa sunt. Ludunt nos qui haec talia ubique crepant. Werneri machina aquaria non contemnenda, nec tamen tanti facienda est, quanti videtur. Facilis est, et nihil habet tṽn ădynátvn.

Exercitationem meam de Vena Medinensi Typochyta Francofurtensis etiamnum remoratur, qui tot annis jam Arabica nobis debet. Totus nunc occupor in Sim. Sethi recensendo, quem geminae editioni et tribus Mssis contuli. Accepi etiam varias lectiones ex Mediolanensi Ambrosiana, aliasque Oxonio exspecto a Clsso Hydeo ex Bodleiana. Lindeni praeterea notas cum variis Leonis Allatii ex Vaticana a Rhodio quondam impetratas Henricus filius Amstelodamo submisit Excsso Bacmestero procurante. Infinitas Tibi gratias debebit orbis literatus Universus, si Abulfeda Schiccardi Tua cura tandem prodierit. Patere tamen, obsecro, ut Te exorem, ne Arabica omittantur. Etsi enim optima fuerit versio, quod credere par est, multum tamen auctoritatis necessariae a textu ipso accedet.

Vedelii sal volatile novum non est, utut forsan modus conficiendi novus sit. Nemo haec talia inter Medicos jam olim ignorat. Imperitis nebulae offunduntur ejusmodi promissis, de quibus tamen nihil decerno, quia necdum vidi. Ludovici autem Gothani pharmaceutica attente evolvi, et animadversiones extemporales adscripsi meis usibus. Laudo viri adfectum de publico bene merendi, sed nimia severitas illius et simplicium amor desperabilis, una cum stylo nescio quid pomposi adfectante, ac ideo ea in re, quae summam lucem poscit, obscuro, non satis ad ingenium meum facit. De Societate Panctetica Venetiis per amicos inquiram. Vereor autem, ut illa Solis amicitia parum absit a Chrysomania, quam nonnemo delirii alchymistici nomine etiam medicamentis curandam docuit. Molinettus propediem Patavii alteram de organis sensuum partem editurus est. Ferrarius sua de lucernis et toga nondum absolvit. Ursatus Eques inscriptiones antiquas ad me misit, quas nondum obtinui.

Si liceat, proximis locum ex Pandectis de rebus vectigalibus Tibi repraesentabo, quo mihi cum opus sit, et tamen non satis sanum deprehendam, emendationem meam Tuo judicio subjiciam, non temere, ut puto, quia non omnino a Jurisprudentia alienus, cui nunc animum addixi, quod credam neminem unum vere doctum aut sapientem dici posse, qui illam ignoret. Si monueris et correxeris, gratissimam rem feceris, multumque Tibi me devinxeris, nec ego publice aliquando reticebo.

Vale, et amorem Tuum mihi perpetuum serva, qui nominis Tui amplitudini et virtutibus singularibus addictissimus ero, dum vixero. D. Augustae Vindelicorum MDCLXXII. XIV. Idus Aprilis.

Viro Nobsso Amplsso atque Excellsso Gothofredo Guilelmo Leibnizio U.J.D. praeclarissimo, Dⁿo et Fautori meo honoratissimo. Moguntiam. 106. LEIBNIZ AN ─ (?) jetzt N. 95a. II. PARIS März 1672 ─ November 1676