Vorarbeiten zur allgemeinen Characteristik

GerhardtLatin

Veritates absolute primae1 sunt inter veritates rationis identicae et inter veritates facti haec, ex qua a priori demonstrari possent omnia experimenta, nempe Omne possibile exigit existere, et proinde existeret nisi aliud impediret, quod etiam existere exigit et priori incompatibile est, unde sequitur, semper eam existere rerum combinationem, qua existunt quam plurima, ut si ponamus A. B. C. D. esse aequalia quoad essentiam se aeque perfecta sive aeque existentiam exigentia, et ponamus D esse incompatibile cum A et cum B, A autem esse compatibile cum quovis praeter cum D, et similiter B et C, sequitur existere hanc combinationem A. B. C, excluso D; nam si D existere volumus, non nisi C ipsi poterit coexistere, ergo existet combinatio CD, quae utique imperfectior est combinatione ABC. Itaque hinc patet, res existere perfectissimo modo. Haec propositio: omne possibile exigit existere, probari potest a posteriori, posito aliquid existere; nam vel omnia existunt, et tunc omne possibile adeo exiget existere, ut etiam existat, vel quaedam non existunt, tunc ratio reddi debet, cur quaedam prae aliis existant. Haec autem aliter reddi non potest quam ex generali essentiae seu possibilitatis ratione, posito possibile exigere sua natura existentiam, et quidem pro ratione possibilitatis seu pro essentiae gradu. Nisi in ipsa Essentiae natura esset quaedam ad existendum inclinatio, nihil existeret; nam dicere quasdam essentias hanc inclinationem habere, quasdam non habere, est dicere aliquid sine ratione2, cum generaliter videatur existentia referri ad omnem essentiam eodem modo. Illud tamen adhuc hominibus ignotum est, unde oriatur incompossibilitas diversorum, seu qui fieri possit ut diversae essentiae invicem pugnent, cum omnes termini pure positivi videantur esse compatibiles inter se.

Veritates secundum nos primae sunt experimenta.

Omnis veritas quae non est absolute prima, demonstrari potest ex absolute prima.

Omnis veritas aut demonstrari potest ex absolute primis (quas indemonstrabiles esse, demonstrabile est) aut ipsa est absolute prima. Et hoc est quod dici solet, nihil debere asseri sine ratione, imo nihil fieri sine ratione.

Quoniam vera propositio est quae identica est, vel ex identicis potest demonstrari adhibitis definitionibus, hinc sequitur Existentiae definitionem realem in eo consistere, ut existat quod est maxime perfectum ex iis quae alioqui existere possent, seu quod plus involvit essentiae. Adeo ut natura sit possibilitatis sive essentiae exigere existentiam. Nisi id esset, ratio existentiae rerum reddi non posset.

Zu Vorstehendem hat Leibniz die folgenden Definitionen hinzugefügt:

Bonum est quod confert ad perfectionem.

Perfectio autem est quod plus essentiae involvit.

Privativum est, quod dicit negationem.

Positivum quod dicit affirmativum.

Omnis linea recta finita dicit negationem continuationis ulterioris.

Genuinum est id quod esse putatur, spurium seu apparens, quod est aliud, nempe apparens habet quasdam proprietates ejus quod esse creditur, quae scilicet facilius possunt observari, sed desunt illi aliae, quibus res ab aliis omnibus distinguitur, ut aurum, quod colorem habet, at ignem fulminis non sustinet.

Actuale quod dicit Existentiam, Potentiale quod tantum essentiam. Infinitum est id quod magnitudinem habet absolute, finitum involvit negationem quorundam ejusdem generis. Sed hoc videtur in continuis tantum locum habere, in discreta quantitas non videtur absolute concipi posse ut totum aliquod. Ut magnitudo est numerus partium, ita infinitum, quod involvit aliquid praeter partes quarum datur numerus, Majus quovis assignabili.

Nativum et factitium, vulgo naturale et artificiale, differunt quod factitium voluntate hominis tale factum est quale est. Opera hominum factitia sunt, liberi non sunt, etsi enim pater generaverit filium, non tamen qualem voluit. Si Mel quoddam nasceretur sine apum opera, posset vocari nativum, et contra mel apum factitium.

Simplex cujus partes sunt similes. Mixtum cujus partes sunt dissimiles.

Idem, si unum ubique in alterius locum substitui potest. Si quid ubique substitui potest alteri, tunc alterum ipsi vicissim.

Aequalia, quorum eadem est quantitas, seu quae sibi substitui possunt salva quantitate.

Similia, quae sibi substitui possunt salva qualitate seu ita discerni nequeant, nisi simul spectentur.

Congrua, quae iisdem terminis possunt contineri; ea si ejusdem materiae sunt seu partes suas habent similes inter se, similia sunt. Congrua semper aequalia sunt.

Coincidentia sunt revera eadem, quae tamen apparent diversa.

Inconveniens est quod confert ad oppositum. Conferens autem est, quod est requisitum secundum aliquem producendi modum. Itaque inconveniens est contrarium conferentis. Conveniens autem non ideo est conferens, potest enim aliquid convenire, modo non noceat. Haec tamen pendent ab usu. Si quis autem velit conveniens esse tale, ut non tantum se habeat indifferenter, et praeterea velit ipsum intelligere etiam ita ut effectus sit conveniens causae, tunc conveniens et conferens different ut conditio et requisitum seu ut inferens et importans; seu erit conveniens conditio secundum aliquem producendi atque existendi modum, cum conferens sit requisitum. Et tunc id quod non est inconviens, etiam si non esset conveniens, posset appellari conforme.

Utile est conferens ad majorem perfectionem, nec tamen eam involvens, in quo differt a bono per se.

Jucundum est quod involvit majorem perfectionem sentientis, seu ipsum juvat; etsi forte per accidens inde sequi possit major imperfectio, unde fit damnosum. Unde jucundum est naturaliter appetendum, seu exigit appeti per se, nisi quid impediat, seu nisi per accidens inde sequi possit major molestia vel jucundi privatio.

Molestum est jucundi contrarium.

Justum est quod conforme est vel conveniens Bono generali, seu quod possibile est moraliter. Debitum quod est necessarium moraliter. Moraliter id est respectu boni communis, in quantum nos de eo possumus judicare. Itaque felix scelus, seu crimen quo quis contra suum consilium, cum vellet nocere, bonum generale procuravit, non ideo minus injustum est. Imo etiam si quid possibile sit salvo bono communi, si tamen non sit probabile seu si id agere non sit tutum, erit injustum.

Momentosum (important) ex quo aliquid notabile sequitur, seu importans aliquid magnum. Vanum nihil importans aut exiguum. Importans est inferens natura prius.

Impossibile est quod implicat contradictionem.

Pretiosum est momentosum respectu boni.

Vile vanum respectu boni.

  1. 1Am Rande des Manuscripts hat Leibniz bemerkt: Veritatis definitio realis est. Verum est quod ex identico demonstrabile est per definitiones. Quod demonstratur ex definitionibus nominalibus verum est hypothetice, quod ex realibus absolute; definitiones non nisi reales earum notionum afferri possunt, quae a nobis immediate percipiuntur, ut cum dico existere verum esse, extensio, calor; nam huic ipsi quod confuse percipimus, assignandum est ac aliquid distinctum. Definitiones reales a posteriori possunt probari, nempe ab experimentis. Quod omne existens est possibile, debet demonstrari ex definitione existentiae.
  2. 2Leibniz hat am Rande des Manuscripts bemerkt: Si Existentia esset aliud quiddam quam essentiae exigentia, sequeretur ipsam habere quandam essentiam seu aliquid novum superaddere rebus, de quo rursus quaeri posset, an haec essentia existat, et cur ista potius quam alia.