Abhandlung zur Philosophie Descartes, datiert Maji 1702

GerhardtLatin

Maji 1702.

Nullum quidem librum contra philosophiam Cartesianam typis emisi hactenus, passim tamen in Actis Eruditorum Lipsiensibus et in Diariis Gallicis et Batavis inserta reperiuntur a me Schediasmata, quibus dissensum ab ea meum sum testatus. Sed imprimis (ut alia nunc taceam) circa naturam corporis et virium motricium quae corpori insunt, in alia omnia mihi eundum fuit. Nempe corporis essentiam Cartesiani collocant in sola extensione, ego vero etsi cum Aristotele et Cartesio contra Democritum Gassendumque Vacuum nullum admittam, et contra Aristotelem cum Democrito et Cartesio nullam Rarefactionem aut Condensationem nisi apparentem statuam, puto tamen cum Democrito et Aristotele contra Cartesium aliquid in corpore esse passivum, praeter extensionem, id scilicet quo corpus resistit penetrationi; sed et praeterea cum Platone et Aristotele contra Democritum et Cartesium in corpore aliquam Vim activam sive entelecheian agnosco, ut ita recte mihi Aristoteles naturam definisse videatur principium motus et quietis, non quod putem ullum corpus nisi jam in motu sit moveri a se ipso aut ab aliqua qualitate, qualis est gravitas, incitari, sed quod arbitrer omne corpus vim motricem, imo motum intrinsecum actualem semper habere insitum inde ab origine rerum. Exercitium autem potentiae motricis et phaenomena corporum assentior Democrito et Cartesio contra vulgus Scholasticorum semper mechanice posse explicari, demtis ipsis Legum motus causis quae ab altiore principio, nempe ab Entelechia proficiscuntur neque ex sola massa passiva ejusque modificationibus derivari possunt.

Sed ut melius intelligatur sententia mea rationesque etiam ejus nonnihil appareant, primum sentio naturam corporis non consistere in sola extensione, quia notionem extensionis evolvendo animadverti eam relativam esse ad aliquid quod extendi debet et diffusionem sive repetitionem cujusdam

naturae significare. Repetitio enim omnis (seu multitudo eorundem) alia est discreta, ut in rebus numeratis ubi partes aggregati discernuntur; alia est continua, ubi indeterminatae sunt partes atque infinitis modis assumi possunt. Continua autem duorum sunt generum, alia successiva, ut tempus et motus, alia simultanea seu ex coexistentibus partibus constantia, ut spatium et corpus. Et quidem uti in tempore nihil aliud concipimus quam ipsam variationum dispositionem sive seriem, quae in ipso possunt contingere, ita in spatio nihil aliud quam corporum dispositionem possibilem intelligimus. Itaque cum spatium dicitur extendi, non aliter accipimus quam cum tempus dicitur durare, aut numerus numerari; revera enim nihil aut tempus durationi, aut spatium extensioni supperaddit, sed ut variationes successivae tempori insunt, in corpore varia sunt quae simul diffundi possunt. Nam quia extensio est repetitio continua simultanea, uti duratio successiva, hinc quoties eadem natura per multa simul diffusa est, velut in auro ductilitas aut gravitas specifica aut flavedo, in lacte albedo, in corpore generaliter resistentia seu impenetrabilitas, extensio locum habere dicitur, quanquam fatendum sit diffusionem illam continuam in colore, pondere, ductilitate et similibus in speciem tantum homogeneis non nisi apparentem esse neque in partibus utcunque parvis locum habere, solamque adeo extensionem resistentiae quae per materiam diffunditur, hoc nomen apud rigidum examinatorem tueri. Ex his autem patet, extensionem non esse absolutum quoddam praedicatum, sed relativum ad id quod extenditur sive diffunditur, atque adeo a natura cujus fit diffusio non magis divelli posse quam numerum a re numerata. Et proinde illi qui Extensionem assumsere tanquam aliquod attributum in corpore absolutum primitivum, indefinibile atque arrhêton, defectu Analyseos peccavere et reapse ad qualitates occultas confugerunt quas alioquin adeo contemnunt, tanquam extensio esset aliquid quod explicari non potest.

Quaeritur jam quae sit alia natura cujus diffusio corpus constituit? Resistentiae quidem diffusione jam diximus materiam constitui; sed cum nostra sententia aliquid aliud in corpore sit quam materia, quaeritur in qua ejus natura consistat. Eam ergo dicimus non in alio posse consistere quam en tô dynamikô seu principio mutationis et peraeverantiae insito. Unde et doctrina physica duarum scientiarum Mathematicarum quibus subordinata est principiis utitur, Geometriae et Dynamices, cujus posterioris scientiae Elementa nondum hactenus satis tradita alicubi promisi. Ipsa autem Geometria seu scientia extensionis rursus subordinatur Arithmeticae, quia in extensione, ut supra dixi, repetitio est seu multitudo; et Dynamice subordinatur Metaphysicae quae de causa et effectu agit.

Porro to dynamikon seu potentia in corpore duplex est, Passiva et Activa. Vis passiva proprie constituit Materiam seu Massam, Activa entelecheian seu formam. Vis passiva est ipsa Resistentia, per quam corpus resistit non tantum penetrationi, sed et motui, et per quam fit, ut corpus aliud in locum ejus subire non possit nisi ipso cedente, ipsum vero non cedat nisi motu impellentis nonnihil tardato, atque ita perseverare conetur in priore statu non ita tantum ut sponte non inde discedat, sed ita etiam ut mutanti repugnet. Itaque duo insunt Resistentiae sive Massae: primum Antitypia ut vocant seu impenetrabilitas, deinde resistentia seu quod Keplerus vocat corporum inertiam naturalem, quam et Cartesius in Epistolis alicubi ex eo agnovit, ut scilicet novum motum non nisi per vim recipiant corpora adeoque imprimenti resistant et vim ejus infringant. Quod non fieret, si in corpore praeter extensionem non inesset to dynamikon seu principium legum motus, quo fit ut virium quantitas augeri non possit, neque adeo corpus ab alio nisi refracta ejus vi queat impelli. Haec autem vis passiva in corpore ubique est eadem et magnitudini ejus proportionalis. Nam etsi corpora alia aliis densiora appareant, id tamen fit, quod pori eorum materia ad corpus pertinente magis sint repleti, dum contra corpora rariora spongiae naturam habent, ita ut alia subtilior materia eorum poros perlabatur quae corpori non computatur nec motum ejus sequitur vel expectat.

Vis activa, quae et absolute vis dici solet, non est concipienda ut simplex potentia vulgaris scholarum seu ut receptivitas actionis, sed involvit conatum seu tendentiam ad actionem, ita ut nisi quid aliud impediat, actio consequatur. Et in hoc proprie consistit entelecheia, parum scholis intellecta; talis enim potentia actum involvit neque in facultate nuda persistit, etsi non semper integre procedat ad actionem ad quam tendit, quoties scilicet objicitur impedimentum. Porro vis activa duplex est, primitiva et derivativa, hoc est vel substantialis vel accidentalis. Vis activa primitiva quae Aristoteli dicitur entelecheia hê prôtê, vulgo forma substantiae, est alterum naturale principium quod cum materia seu vi passiva substantiam corpoream absolvit, quae scilicet unum per se est, non nudum aggregatum plurium substantiarum, multum enim interest verbi gratia inter animal et gregem. Adeoque haec Entelechia vel anima est, vel quiddam Animae analogum, et semper corpus aliquod organicum naturaliter actuat, quod ipsum separatim sumtum, seposita scilicet seu semota anima, non una substantia est, sed plurium aggregatum, verbo, machina naturae.

Habet autem Machina naturalis hanc pro artificiali summam praerogativam, ut infiniti autoris specimen exhibens, ex infinitis constet organis sibi involutis, neque adeo unquam prorsus destrui possit, quemadmodum nec prorsus nasci, sed diminui tantum et crescere, involvique atque evolvi, salva semper hac ipsa quadantenus substantia et in ea (utcunque transformetur) aliquo vitalitatis aut si mavis actuositatis primitivae gradu. Idem enim quod de animatis, etiam proportione de iis dicendum est, quae animalia proprie non sunt. Interim ponendum est intelligentias seu nobiliores animas quae et spiritus appellantur, non tantum a Deo tanquam machinas, sed etiam tanquam subditos regi, neque iis quibus alia viventia revolutionibus obnoxia esse.

Via derivativa est id quod quidam vocant impetum, conatus scilicet seu tendentia ut sic loquar ad motum aliquem determinatum, quo proinde vis primitiva seu actionis principium modificatur. Hanc ostendi non quidem eandem in eodem corpore conservari, sed tamen, utcunque in pluribus distribuatur, eandem in summa manere et differre a motu ipso, cujus quantitas non conservatur. Atque haec ipsa est impressio quam corpus impulsu accipit, cujus ope projecta motum continuant, neque novo indigent impulsu, quod et Gassendus elegantibus experimentis illustravit in navi factis. Itaque non recte quidam putant projecta continuationem motus ab aëre habere. Porro vis derivativa ab Actione non aliter differt, quam instantaneum a successivo; vis enim jam in primo est instanti, actio indiget temporis tractu, adeoque fit ex ductu virium in tempus, qui intelligitur in quavis corporis parte. Itaque actio est in ratione composita corporis, temporis et vis sive virtutis, cum Cartesianis Motus quantitas solo ductu celeritatis in corpus aestimetur longeque aliter se habeant vires quam celeritates, ut mox dicetur.

Ut autem Vim activam statuamus in corporibus, multa cogunt, et ipsa maxime experientia quae ostendit motus esse in materia, qui licet originarie tribui debeant causae rerum generali, Deo, immediate tamen ac speciatim vi a Deo rebus insitae attribui debent. Nam dicere Deum in creatione corporibus agendi Legem dedisse, nihil est nisi aliquid dederit simul per quod fiat ut Lex observetur; alioquin ipse semper extra ordinem procurare legis observationem debebit. Quin potius lex ejus efficax est, et corpora reddidit efficacia, id est vim insitam ipsis dedit. Considerandum praeterea est vim derivativam atque actionem quiddam esse modale, cum mutationem recipiat. Omnis autem modus constituitur per quandam modificationem alicujus persistentis sive magis absoluti. Et quemadmodum figura est quaedam limitatio seu modificatio vis passivae seu massae extensae, ita vis derivativa actioque motrix quaedam modificatio est non utique rei mere passivae (alioqui modificatio seu limes plus realitatis involveret, quam ipsum illud quod limitatur), sed activi cujusdam, id est entelechiae primitivae. Ergo vis derivativa atque accidentalis seu mutabilis erit quaedam modificatio virtutis primitivae essentialis atque in unaquaque substantia corporea perdurantis. Unde Cartesiani, cum nullum principium activum substantiale modificabile in corpore agnoscerent, actionem omnem ipsi abjudicare et in solum Deum transferre sunt coacti, accersitum ex Machina, quod philosophicum non est.

Variatur autem vis primitiva per derivativam in concursibus corporum, prout scilicet exercitium vis primitivae introrsum aut extrorsum vertitur. Revera enim omne corpus habet motum intestinum, neque unquam ad quietem deduci potest. Haec porro vis intestina sese extrorsum vertit, cum vis Elasticae officium facit, quando scilicet motus intestinus in cursu suo solito impeditur, unde omne corpus essentialiter Elasticum est, ne aqua quidem excepta, quae quam violenter repercutiat, etiam pilae tormentariae docent. Et nisi Elasticum esset omne corpus, leges motuum verae et debitae obtineri non possent. Interim ea vis non semper sese conspicuam in ipsis sensibilibus corporum partibus reddit, cum eae scilicet non satis cohaerent. Quanto autem corpus est durius, tanto est elasticum magis fortiusque repercutit. Nempe in concursu, cum corpora a se invicem resiliunt, id fit per vim Elasticam, unde revera corpora motum a concursu proprium semper habent a vi sua propria, cui impulsus alienus tantum occasionem praebet agendi et ut sic dicam determinationem.

Hinc autem intelligitur, etsi admittatur vis illa primitiva seu Forma substantiae (quae revera etiam figuras in materia determinat, dum motum efficit), tamen in vi elastica aliisque phaenomenis explicandis semper procedendum esse Mechanice, nempe per figuras quae sunt modificationes materiae, et per impetus qui sunt modificationes formae. Et inane est, cum rationes distinctae et specificae reddi debent, ad formam seu primitivam

in re vim immediate et generice confugere, uti inane est in creaturarum phaenomenis explicandis recurrere ad primam substantiam seu Deum, nisi ejus instrumenta aut fines simul speciatim explicentur, causaeque efficientes proximae aut etiam finales propriae recte reddantur, ut potentia ejus et sapientia appareat. Omnino enim (quicquid dixerit Cartesius) non efficientes tantum, sed et finales causae sunt physicae tractationis; prorsus quemadmodum domus male exponeretur, si quis partium structuram traderet tantum, non usum. Jam supra etiam monui, cum omnia in natura explicari dicimus Mechanice, excipiendas esse ipsas Legum Motus rationes seu principia Mechanismi, quae non ex solis mathematicis atque imaginationi subjectis, sed ex fonte metaphysico, scilicet ab aequalitate causae et effectus, deduci debent aliisque hujusmodi Legibus quae sunt Entelechiis essentiales. Nempe ut jam dictum est, Physica per Geometriam Arithmeticae, per Dynamicen Metaphysicae subordinatur.

Cartesiani vero, natura virium non satis intellecta, Vim motricem cum Motu confundentes, graviter in legibus Motuum constituendis sunt lapsi. Nam cum intelligeret Cartesius, vim eandem in natura debere conservari, et corpus cum vis suae (derivativae scilicet) partem alteri tribuit, partem ita retinere ut summa virium eadem maneat, deceptus exemplo aequilibrii seu vis mortuae quam voco (quae hic in computum non venit, et vis vivae seu de qua nunc agitur non nisi infinitesimalis pars est) credidit vim esse in ratione composita massarum et celeritatum, sive idem esse cum eo quod vocat quantitatem motus, quo nomine intelligit factum ex ductu massae in celeritatem, cum tamen a priori a me sit alibi demonstratum, vires esse in ratione composita ex simplice massarum et duplicata celeritatum. Scio quosdam viros doctos nuper cum tandem agnoscere contra Cartesianos cogerentur non conservari quantitatem motus in natura eamque hanc solam pro vi absoluta haberent, hanc quoque vim non manere conclusisse confugisseque ad solam conservationem vis respectivae, sed a nobis deprehensum est, ne in absoluta quidem vi conservanda naturam constantiae suae atque perfectionis dememinisse. Et Cartesianorum quidem opinio, qua quantitas motus conservatur, cum phaenomenis omnibus pugnat, nostra mirifice experimentis confirmatur.

In eo etiam erratur a Cartesianis, quod putant mutationes fieri per saltum, tanquam exempli causa corpus quiescens momento possit transire in statum determinati motus, aut tanquam corpus in motu positum subito redigi possit ad quietem, non transeundo per intermedios velocitatis gradus, quia scilicet usum vis elasticae in corporum concursu non intellexere. Quae si abesset, fateor, neque lex quam voco continuitatis in rebus observaretur, per quam evitantur saltus, neque lex aequivalentiae qua vires absolutae conservantur, neque alia egregia Naturae Architectae inventa locum haberent, quibus necessitas materiae et pulchritudo formae conciliantur. Ipsa autem vis Elastica omni corpori insita ostendit, omni etiam corpori motum intestinum inesse et vim primitivam (ut ita dicam) infinitam, licet in ipso concursu, circumstantiis exigentibus vi derivativa determinetur. [Ut enim in fornice incumbentis aut in chorda tensa trahentis totam vim quaevis pars sustinet et quaevis portio aëris compressi tantam vim habet quantam aëris incumbentis pondus, ita quodvis corpusculum totius massae ambientis vi conspirante ad agendum solicitatur nec nisi occasionem exercendae potentiae expectat, ut pulveris pyrii exemplo patet.]

Sunt alia multa, in quibus a Cartesio mihi fuit abeundum, sed quae nunc attuli ad principia ipsa substantiarum corporearum potissimum referuntur et ad antiquam Scholae sanioris philosophiam, si recte interpretere, vindicandam valent, quam video a multis doctissimis Recentioribus, etiam ei faventibus, desertam, ubi non erat opus. R. P. Ptolemaei, in Veterum et Recentiorum placitis versatissimi viri, cujus doctrinam insignem Romae ipse perspexi, philosophia (a qua plurimum mihi polliceor) nondum ad nos pervenit.

In einer Note hat Leibniz hinzugefügt: Praeterquam finiam, adjicere placet, etsi Cartesiani plerique Formas Viresque in corporibus audacter rejiciant, Cartesium tamen moderatius locutum esse et hoc tantum professum, se nullam invenire iis utendi rationem. Equidem fateor, si usu carerent, merito rejiciendas; sed in hoc ipso Cartesium lapsum esse ostendi. Non tantum enim in Entelechiis seu tô dynamikô sita sunt principia Mechanismi, quo omnia in corporibus reguntur, sed etiam a me in Actis Eruditorum, cum celeberrimo Viro Joh. Christophoro Sturmio in Physica sua Eclectica doctrinam meam non satis perceptam impugnanti responderem, irrefragabili demonstratione ostensum est: posita plenitudine, si nihil esset in materia quam massa ipsa ejusque partium variatio situs, impossibile fore, ut ulla contingat perceptibilis cuiquam variatio, cum semper aequivalentia limitatis substituantur seponendoque conatum sive vim tendendi ad futurum (sublatis scilicet Entelechiis) praesens unius momenti status rerum ab alterius cujusque momenti statu distingui non possit. Idque Aristotelem perspexisse arbitror, cum praeter motum localem etiam alterationem necessariam esse vidit, ut phaenomenis satisfiat. Alterationes autem, etsi in speciem multiplices, perinde ac qualitates in ultima analysi ad solam virium variationem rediguntur. Nam et omnes qualitates corporum, id est omnia praeter figuras accidentia eorum realia stabilia (id est quae non in transitu existunt, ut motus, sed impraesentiarum intelliguntur etsi in futurum referantur), instituta Analysi ad vires demum revocantur. Praeterea sublatis viribus in motu ipso nihil manet reale, nam ex sola variatione situs determinari non potest, ubi sit motus verus seu variationis causa.