Leibniz an Huet

GerhardtLatin

Interpellandi novitas post tot annorum cultum, silentio vel amicorum interventu testatum, veniam ut spero reperiet a causa. Forte nuper amicus ad me attulit, quae Burcherus de Volder, clarissimus apud Leidenses Professor, pro Cartesio in censuram Tuam novissime scripsit publice edita.2 Viri fama, ipsiusque amici desiderium fecere, ut perlegerem solito attentius, visusque mihi est non raro deserere Cartesium, cum defendere videbatur; passim etiam causam instruendo pronuntiandae in Cartesianos sententiae viam planiorem reddidisse. Quae dum annoto in ipsa lectione, subiit mox animum cogitatio, addi his notatis posse tum animadversiones meas in partem generalem philosophiae Cartesianae, ante annos nonnullos in chartam conjectas, tum in auctarii vicem nonnulla a me ad amicos subinde

scripta de causa Cartesiana, et sectariae in universum philosophiae incommodis. Sed cum omnia libri mensuram non satis implere viderentur, cogitavi an possent aliquando censurae Tuae assui, ubi rursus ederetur: purpurae, fateor, vilis pannus; sed habent tamen et mediocria usum aliquando, pro captu scilicet vario ingeniorum. Quodsi Tibi consilium non malum videtur, mittam mea qualiacunque, et judicio tuo subjiciam. Coepisti restituere Veteribus decora sua, et libertatem philosophandi nostris, et praeclare ostendisti, quam fallantur, qui, ignaviae suae litantes, compendiosam in uno quamvis magno scriptore sapientiam, vel potius sapiendi jactantiam quaerunt, non exiguo rei literariae damno, cui obviam ire publice interest. Sane ostendi reapse in ipsa Geometria, ubi regnare videbatur Cartesius, methodum ejus tantum ad faciliora porrigi, problemata autem majoris momenti aliis fere artibus indigere, quarum et specimina a me sunt prolata; quae notari operae pretium fuit, non ut sperneretur is qui nimia pollicitus est, sed ne deciperentur lectores, et quasi praeoccupati inveniendi palma a vero studiorum labore averterentur.3

  1. 1Leibniz hat bemerkt: nicht abgangen; kondte ihm zugleich schicken mein specimen dynamicum.
  2. 2Es ist dies de Volder's Schrift: Exercitationes academicae, quibus R. Cartesii philosophia defenditur, adversus P. D. Huetii censuram philosophiae Cartesianae. Amstelod. 1695. - Huet's Censura Philosophiae Cartesianae war im Jahre 1689 erschienen.
  3. 3Ohne Schluß und ohne Datum.