Des Bosses an Leibniz
Hildesiae 29 Septembr. 1706
Plurimum semper ex litteris tuis proficio, sive me doces, sive amanter objurgas. Quod in dubitationibus alioqui facilibus haeream, noli mirari: nosti quam vim habeant hausta ex scholis praejudicia, quibus fit ut ea quae scimus vel scire saltem possemus, saepe nesciamus.
Universale cum multorum in uno expressione confundendi ansam mihi dedit familiaris scholis nostris partitio, qua universale in objectivum et formale seu mentale dividimus, quod postremum in ipsa perceptione confusa multorum similium a plurimis constitui solet. Hujusmodi perceptionem Entelechiis a te tribui non sane rebar, sed solum acutissimam tuam definitionem ad captum meum elucidari cupiebam, ut discrimen animam rationalem inter et caeteras Entelechias appareret.
Utrum Angelos esse incorporeos definitum apud nos habeatur, malo ex Patre Martino de Esparsa, magni nominis Theologo Romano, quam ex me intelligas. Ex eo, si forte ad manum autor ille non esset, ea quae in adjecta schedula invenies, ad verbum descripsi. Rationes philosophicas, quas pro sententia affirmativa affert, perlustravi, quae, meo judicio, si quid evincunt, hoc duntaxat probant, esse angelos quosdam incorporeos, non vero omnes, videnturque posse omnes eae rationes cum doctrina tua conciliari,
si modo in subsidium vocare libuerit S. Thomam ejusque sequaces, qui Angelos ministrantes distinguant ab assistentibus, atque ministrantibus quidam actionem physicam in corpora tribuunt, assistentibus vero negant. De quo videri potest S. Thomas prima parte qu. 112 articulis 2. 3 et 4.
Breviarium Philosophicum, cujus conficiendi jam dudum autor hortatorque es, lente procedit quidem ob temporis penuriam, procedit tamen, et quantum quotidianae lectiones sinunt. Quidquid occurrit quod ad scopum illum faciat, colligo digeroque indies, atque verissime dictum, experior nebulas quae restant, mutua rerum collustratione dissipari; sed multo magis colloquio tuo, si eo frui interdum liceret, dissipatum iri confiderem, nam fatale tibi est novam rebus istis lucem afferre.
De Quesnelli et scriptorum ejus sorte audieram jam ante; an vero scripta ista in nostrorum sint potestate, non intellexi. Missus est nobis abhinc semestri liber sat magnus jussu Archiepiscopi Mechliniensis in lucem editus cum titulo: Causa Quesnelliana, in quo passim exstant fragmenta ex interceptis Quesnelli scriptis excerpta, sed quia totus ad demonstrandam Archiepiscopalis in Quesnellum actionis aequitatem conscriptus est, dubito, num ejusmodi sit qualem optares. Si tamen illius videndi cupidus es, faxo ut accipias etc.
Dabam Hildesiae 29 Septembris 1706.