Leibniz an des Bosses
Hanoverae 20 Septembr. 1706
Gratias ago pro communicatione propositionum apud vestros nuper reprobatarum, quarum indiculum utique tam mature in vulgus spargi necesse non est. Angeli non sunt Entelechiae corporum, sed ipsi et Entelechias, nempe Mentes, et Corpora etiam, meo judicio habent, quae etiam antiquorum Ecclesiae Doctorum non paucorum sententia fuit, a qua praeter necessitatem recessum est; et quasi non satis esset, veram in perplexitatem accersitae sunt fictitiae1. Angeli ergo corpora movent prorsus, ut nos facimus, nec definitio vestrorum decima nona mihi adversa est. Illud verum est, solum Deum novas vires novasque directiones materiae posse dare, seu motus qui ex pristinis ejus Entelechiis non consequantur, idque ad miracula pertinere2. Nosse velim an apud vos contraria meae opinio de Angelis definita habeatur. Merito rejecti sunt qui Angelos omnes creaturam corpoream esse statuerunt; sed hoc ad eos non pertinet, qui omnes mentes, imo Entelechias, incorporeas esse agnoscunt.
Difficultatem quam adhuc moves de peccato originis, non satis intelligo. Non est virtus agendi, sed virtutis agendi impedimentum, ut ignorantia, vitium. Per impedimenta autem prodeunt actiones, quae sine ipsis non prodirent, ut frigoris exemplo patet. Nec majorem distantiam concipio inter peccatum originis et vitium, quam inter habitum innatum et acquisitum. Vitium intelligo quale Aristoteles virtuti morali opponit.
Nunquam versatur Perceptio circa objectum, in quo non sit aliqua varietas seu multitudo: quod cum Tibi sit exploratissimum, miror hic difficultatem repertam.
Miror etiam quod Universalia huc afferas. Universale est unum in multis, seu multorum similitudo, sed cum percipimus, exprimuntur multa in uno, nempe ipso percipiente. Vides quam haec distent.
Miror etiam cur dicas animal esse machinam naturae, quae habeat Entelechiam perceptione praeditam: nam ex mea definitione patet omnem Entelechiam (primitivam scilicet) perceptione praeditam esse; at ideo animal semper prodire non est cur admittam.
Videris nimium Tibi ipsi diffidere, et solutiones a me petere, quas pro insigni acumine tuo, nullo negotio, dare ipse posses.
Et, ut saepe dixi, si quis Breviarium Philosophiae conficere tentet, nebulae quae superesse videntur mutua collustratione rerum dissipabuntur.
Ex3 Batavis ad me scriptum est, ibi agere Dn. Quesnellum ex Congregatione Oratorii, elapsum ex carcere, in quem conjecerat eum Episcopus Mechliniensis, variaque moliri scriptis, ut Arnaldi suamque existimationem sententia Archiepiscopi gravatam tueatur. Ajunt, scripta ejus pleraque, omne commercium literarum, quod Arnaldo et ipsi Quesnello a multis annis cum aliis intercessit, in vestrorum manus devenisse: unde ego selecta edi optarem, sed magis quae ad utilitatem publicam, quam quae ad parandos adversarios pertinerent. Vale. Dabam Hanoverae 20 Septembr. 1706.
P.S. Argumentum Aristotelis contra vacuum, quod in vacuo motus futurus esset instantaneus, non satis firmum est, absolute loquendo: nam finge, dum corpus in motu est, circumsita a Deo annihilari, non utique inde motus ipsius augeretur. Fatendum est nihilominus, etsi non ad necessitatem, tamen ad congruentiam pertinere, ut celeritas corporum limites habeat pro medio in quo versantur. Itaque non prorsus de nihilo est Aristotelis consideratio.
Veniam peto perturbatae scriptionis.
- 1Im ursprünglichen Entwurf heißt es an dieser Stelle: et quasi non satis esset verarum perplexitatum, fictitiae sunt ascitae.
- 2Im ursprünglichen Entwurf heißt es hier weiter: et substantiae creatae a materia prorsus secretae meo judicio non nisi per miracula perpetua locum habere possent. Si quis apud vos sive proprio sive alieno constrictus judicio angelos prorsus corporis expertes tueri debeat, poterit tamen in aliis compluribus mecum consentire.
- 3In dem ursprünglichen Entwurf lautet das Folgende: Ajunt Quenellum ex congregatione Oratorii, virum doctum, Arnaldi olim fidum Achatem, quem Mechliniensis Archiepiscopus in carcerem conjecerat, inde erupisse, et nunc in Batavis varia moliri, quibus Jansenii et Arnaldi doctrinam resuscitet; irritatum opinor acerbitate, qua cum ipso actum est. Utinam eruditis inter se certantibus moderatio persuaderi posset! [Ego, ut verum fatear, nullam Gratiae per se efficacis necessitatem video, sed tamen vicissim non video quid in doctrina Arnaldi tantopere vestri reprehendant, ut adeo mea sententia utrinque frustra autores paratragoedientur.] Ajunt omnes Quenelli schedas Arnaldinasque a multis annis collectas in vestrorum manus devenisse, in quibus putem multa extare quae Historiam sacram et literariam nostri temporis illustrare possent, si a viro moderationis et publici boni amante excerpta inde darentur, quae magis tenderent ad profectum legentis quam ad gravandos adversarios.