De Volder an Leibniz. Lugd. Batav. a. d. V Januar. CIMIMCCVI

GerhardtLatin

Diuturni mei silentii causa non tam est valetudo, quamquam et ea non satis commoda fortasse etiam nonnihil eo contulerit, quam quod ad tuas nihil novi quod reponerem haberem, verererque ne earundem rerum repetitione tibi nauseam crearem. Nescio enim, qui fiat, ut etiamnum in iisdem quas in ultimis meis posui difficultatibus haeream. Neque enim vim illam primitivam mihi videor intelligere, nec capio, qui ex indivisibilibus extensum fieri, aut si ita malis, apparere queat. Invasit me insuper desperatio quaedam tuae opinionis rite percipiendae, cum post tot tentamina tam parum promoverim ut ea requiri ad ejus intelligentiam existimem, quae tu instar ultramundanorum ne quaerenda quidem censes. Accessit ex his oris discessus amici nostri Bernoullii, qui mihi hunc ad te aditum paraverat. Quae quidam omnia me ad scribendum inertiorem fecerunt, veritum ne recocta saepius hac mea crambe, tibi incommodarem nimium. Neque enim praeter ea quae ante scripsi et quae pauculis his continentur, quidquam porro quod addam habeo.

De Hugenii Huddeniique scriptis quod quaeris, de iis sic habe. Nos inter Hugenii scripta nihil ultra invenisse, quod editioni aptum existimaremus. Scripta vero ipsa in Bibliotheca Acad. nostrae, cui ea legaverat Hugenius, asservari. De Huddenianis quoque nihil expecto, cum illa omnia secundum testamenti ejus tabulas pervenerint ad Dedelium, ejus ex fratre nepotem, nunc apud Amstelodamenses scabinum, sed rerum mathematicarum imperitum. Memini me saepe vidisse apud defunctum libellum in 8o satis crassum, in quo multa sua inventa descripta esse dicentem saepius audivi, sed ita ut vix ipse jam ea intelligere posset, tantum abesse, ut ab alio intelligi ullo modo queant. Sed quidquid hujus sit, inciderunt in eas manus ut de iis nihil sperem.

Forsitan rumor ad te detulit, me laboribus Academicis valedixisse, et in id quantum poteram incubuisse, mihi ut succederet amicus noster communis Bernoullius, sed frustra cum ille se suis Basileensibus addixerit. Nostri interea Do. Bernard, qui scribit les Nouvelles de la Rep. des Lettres, facultatem dederunt docendi Philosophiam et Mathesin, quem tamen Professoris titulo non donarunt, visuri, opinor, rei successum. Clariss. Bernoullius mihi commendavit D. Hermannum, qui dum ante paucos annos has oras inviseret, me compellavit et cujus egregia quaedam iisdem in Novellis specimina in Mathematicis vidi. Provocat noster ad tuum de eodem Hermanno testimonium, sed nihil adjungit, quidnam ille praestare queat in Philosophicis Metaphysicisque. Qua de re si quod nosti perscribere non dedigneris, possit hoc aliquando in ejus utilitatem cedere. Licet enim mihi persuadeam nostros nunc nihil subito facturos, tuum tamen testimonium, quod procul dubio nostri plurimi facient, ipsi data occasione fructuosissimum fore nullus dubito. Nihil restat nisi ut tibi hunc quem jam ingressi sumus, et plures porro secuturos annos faustos felicesque voveam. Vale.

Lugd. Batav. a. d. V. Januarii

CIMIMCCVI.