Leibniz an des Bosses

Hanoverae 11 April. 1716

GerhardtLatin

Cum nuper ad te prolixe scripserim, has nunc unice dare volui in amici gratiam. Is est Dn. Gerardus Cornelius van den Driesch, qui te mirifice colit; et cum superiore aestate huc excurrisset, multis hoc apud me testatus est. Is nunc tuam opem flagitat, et me quoque vult proxeneta uti, etsi opus esse non putem. Ego vero addo, videri mihi dignum favore tuo aliorumque, etsi forte nonnullorum ex vestris gratiam amiserit, nescio cujus culpa. Sed juvenibus facile ignosci a sapientibus arbitror, quoties stimulis gloriae acti limites nonnihil excedunt, qui a senibus praescribuntur. Sperat filio fratris Excellentissimi Nuntii Apostolici adjungi posse, si tuum suffragium accedat. Ego spondere ausim, hoc beneficium bene collocatum iri, neque tibi ejus poenitentiam obrepturam: in id certe sedulo enitetur. Est in elegantibus literis versatior, quam plerorumque hodie captus fert, atque haec est meo judicio basis verae eruditionis, praesertim in eo, qui ad jurisprudentiam et studia civilia aspirat, ubi magnum est pondus in historiae et antiquitatis cognitione, sine qua nec leges Romanae recte percipi solent, ne quid de publico privatoque jure nostri Imperii et canonibus etiam Ecclesiasticis dicam.

Quae cum ita sint, non dubito quin facturus sis quicquid tua consultissima aequitas et in illum meque beneficus favor admittet. Vale. Dabam Hanoverae 11 April. 1716.