Des Bosses an Leibniz
Coloniae 7 Martii 1716
Paucis antequam postremas literas Tuas mihi sane jucundissimas acciperem diebus, nescio unde auditione acceperam Te pejuscule valere; sed falsum fuisse rumorem illum pene persuaserunt et dolorem meum absterserunt literae illae Tuae quae non modo nihil tale indicant, sed potius.
alia omnia. Dissertationem Tuam de Theologia naturali Sinensium ubi lucem aspexerit, lubentissime videbo; respondebit utique illa Tuis de Philosophia Fo-hiana cogitatis, et Eruditorum omnium saltem eorum qui nulli parti addicti sunt suffragia auferet.
Quis nunc sit Japonicae rei status, quae spes, cognosces e Fonsecae nostri literis, quas, antequam responderem, expectandas putavi, et hisce adjectas reperies.
In libello quodam, autore uti fertur Joanne Dezio nostro, ante annos 16 Leodii edito, quaedam invenio, quae ad infirmandam Nicolai Longobardi et Antonii a Sancta Maria autoritatem faciunt. Summa huc redit: Longobardum fuisse quidem pietate ac zelo praestantem, sed scientiis Philosophicis Theologicisque non perinde excultum, utpote qui apud nos ne Professi quidem gradum obtinuerit. Deinde Longobardum ea scripsisse dum ferverent istae quaestiones, non ut typis ea mandaret, sed ut propositis hinc inde objectionibus de re tota melius solidiusque posset judicari. Unde cum a Navarreta Dominicano opusculum Longobardi editum sit in Hispania, sicut titulus mutatus est, potuerunt et alia multa immutari per additionem vel detractionem etc. Antonium vero a S. Maria, virum alioqui Pium ac Religiosum teste Patre Sarpetri Dominicano qui aliquot annos cum eodem vixit, adeo fuisse propositi tenacem, ut in rebus etiam facilibus et obviis a propria sententia discedere vix unquam posset etc. Si operae pretium censes, mittam ad te proxime locum totum e Dezio descriptum.
Caeterum cum res Indicae tantopere Tibi sint cordi, significo degere nunc Hildesii P. Stephanum Bremmer e Societate nostra, virum insigniter probum doctumque et mihi amicum a multis annis, qui postquam Indias Lusitanas octo vel novem annorum spatio laboribus suis excoluisset, ab Archiepiscopo Granganorensi negotiorum causa Romam missus, morbo correptus in Europa consistere et ad Provinciam nostram unde exierat, redire jussus est a majoribus. Ab hoc oculato teste plurima cum lubebit audies eadem, opinor, voluptate, qua ego saepius ab ore narrantis pependi. Advolabit, scio, ad nutum Tuum.
Tametsi Harduiniana Conciliorum editio in Gallia distrahi vetita aut saltem suspensa sit eo quod quaedam in illa contineri ab Ecclesiae Gallicanae sensu aliena nonnulli contendant, intelligo tamen e bibliopolis nostris plurima jam illius exemplaria haberi in Belgio, ita ut bibliopolae si duodecim
universae editionis exemplaria assumere velint, possint singula habere pro pretio sexaginta dalerorum imperialium.
Postremus Hagiographorum Tomus (cujus synopsin hisce adjicio) hic haberi potest, vaenitque septem daleris imperialibus. Mittam illum, si jubes, una cum Historia Juvenciana (constante ut alias dixi quinque imperialibus) adjiciamque epistolas Abbatis ad Episcopum a me latine redditas, ut judicare possis num operae pretium fecerim.
Philippus Bonannus noster, ut audio senio jam fractus, vix spem nobis facit edendae quam promiserat continuationis bibliothecae scriptorum nostrorum; non deerit tamen alius qui coepta perficiat.
Dominus Gerardus Cornelius van den Driesch, ex quo a nobis exiit necdum hic Coloniae visus, subsistit, credo, apud Ill. Comitem de Nesselrode in Herten, cujus filios in hoc Gymnasio nostro paucis ante annis discipulos nactus fuerat. Vir est minime malus, at ingenio magis ad humaniores disciplinas quam severiores idoneus. Favi ei semper quoad potui, sed judicium in eo non pauci desiderant. Spes certe ob quas a nobis abstractus vulgo putatur, fallaces fuisse nunc tandem intelligit. Vicem viri boni doleo, sed qua in re ipsi prodesse possim non video.
Statueram hisce meis addere separatim (exemplo Tuo) quaedam ad philosophicas tuas meditationes posteriores adnotata, sed cum ea necdum in mundum redigere licuerit, differenda erunt ad proximum usque cursorem. Vale etc. Dabam Coloniae 7 Martii 1716.
P.S. Theodicaeae negotium belle procedit; revident eam viri Eruditissimi quos maxime optabam. Hartsoekeri responsum, si oblitus fui, nunc tandem mitto1.
Beilage Reponse de Mr. Hartsoeker.
Sur la question que vous me faites dans la lettre que vous me fites l'honneur de m'ecrire le 23 de ce mois, sçavoir si l'aiman quand il est dans sa situation naturelle comme vous dites, c'est à dire quand son pole boreal regarde le pole austral de la Terre, attire plus fortement le fer que lorsqu'il est dans une situation contraire, je vous dirais sans hesiter qu'oui, par ce que dans le premier cas il est aidé par la matiere magnetique qui circule autour de la Terre, et que dans l'autre ce courant lui est opposé; mais qu'il n'y a rien de plus difficile que d'en faire l'experience à cause de la foiblesse extreme de ce courant. Pourtant pour la faire autant qu'il est possible, j'ai suspendu une petite boule de fer à un fil de soye crue de la longueur de dix pieds ou environ et je me suis apperçu que cette boule etoit tant fort peu mieux et de plus loing attirée par un aiman, quand son pole boreal regardoit le pole austral de la Terre, que lorsqu'il avoit une situation contraire. Mais comme la courant de la matiere magnetique de la Terre est presque nul, et par sa foiblesse extreme hors d'etat d'attirer tant fort peu sensiblement le moindre brin de fer, il faut pour bien faire cette experience choisir un aiman qui a si peu de vertu qu'il n'en a presque point, afin de l'egaler le plus qu'il est possible à celle de la Terre. J'espere que cette reponse vous satisfera en quelque facon et que vous me ferez la grace d'etre persuadé etc.
- 1Siehe die Beilage.