Des Bosses an Leibniz

Paderbornae 12 Decembr. 1712

GerhardtLatin

Fasciculum cum Orbani litteris abhinc octiduo a me via Hildesiensi missum ad Te pervenisse confido. Martiani Capellae nullum prorsus exemplum in bibliotheca nostra invenio. Cum vero tale omnino quale mihi describis in Monasteriensis Collegii nostri bibliotheca vidisse alias meminerim, in illud inquirendum recens curavi. Scripsi etiam Novesium circa autorem Magni Chronici Belgici; utroque e loco responsum exspecto indies.

Mathematicos insignes (ut Gallos praeteream, quorum Specimina in Diario Trivultiano videre licet) habet Anglicana nostra Provincia, quae ut nosti Leodii Collegium numerosum habet, quos inter novi Patrem Gouden (nunc Theologiae professorem) a quo prodiit Trigonometria Sphaerica passim valde commendata, et in Actis Lipsiensibus initio hujus saeculi recensita. Alium cujus nomen excidit vidi ante annos aliquot in eodem collegio; ajebant nostri eum in Analysi et reconditiori Mathesi versatissimum esse. Nostra Provincia paucos numerat hoc in studio excellentes, nam Pater Henricus Georgii senior jam est et emeritus. Spes tamen est fore ut nobilissima haec disciplina brevi invalescat. Nam lectio mathematica quae hucusque privatis Philosophiae auditoriis continebatur, hoc demum anno, me quoque adlaborante, his augustiis eluctata publice ad quosvis auditores haberi Coloniae coepta est auspice Patre Quirorio Cuniberto, viro solerti et industrio.

Venio jam ad capita philosophica litterarum Tuarum, quas, ut clarius mentem meam explicem, in periodos membratim dispertior, ac responsionem meam subjungo. Tu conatus meos qualescumque boni consule. Verba Tua repraesento lineis subducta.

1. »Putem, inquis, metousiasmon vestrum explicari posse retentis monadibus (quod magis rationi et ordini universi consentaneum videtur), sed vinculo substantiali corporis Christi ad monades panis et vini substantialiter uniendas a Deo adhibito, destructo autem priore vinculo substantiali, et cum eo ipsius modificationibus seu accidentibus. Ita sola supererunt phaenomena monadum panis et vini quae futura fuissent, si nullum vinculum substantiale horum monadibus a Deo additum fuisset. Etsi autem panis vel vinum non sit substantiatum constituens unum per se, nec proinde uno vinculo substantiali connectatur, est tamen aggregatum ex corporibus organicis seu substantiatis constituentibus unum per se, quorum vincula substantialia tollerentur et a vinculo corporis Christi supplerentur.«

Fateor sane explicationem hanc ingeniosissimam esse, sed hoc pacto videntur non sola accidentia sive phaenomena panis et vini esse mansura, sed etiam magna, imo potissima pars substantiae, scilicet ipsae monades, quae quomodo a constitutione panis et vini excludi possint, non satis video. Dogma Ecclesiae est, ut nosti, substantiam totam panis et vini perire. Vinculum illud monadum tam parum videtur esse posse tota substantia panis quam parum vinculum inter animam et corpus est tota substantia hominis. - Quod ais, magis rationi et ordini universi consentaneum videri ut retineantur monades, verum est de ordine quatenus nobis notus est, sed quis novit num Deus rationes altissimas non habuerit ipsas etiam monadas destruendi? nempe quemadmodum in Mysterio Incarnationis Deus voluit ut humana natura, licet substantia in se sit, habeat tamen in Christo modum essendi similem accidenti, cum ad personae constitutionem non pertineat, ita e contra ob rationes nobis incognitas voluerit, ut in Eucharistia quae mirabilium Dei mnemosynon est, accidens sive phaenomenon haberet modum essendi quasi per se.

2. »Monades puto existentiam semper habere plenam nec concipi posse, ut partes potentia dicuntur esse in toto.« Monades semper habent unitatem plenam simplicem, sed non semper eandem compositam, quia nunc sunt partes hujus substantiae compositae, nunc illius. Unitas simplex est monadibus adaequate identificata, unitas composita non item, sed identificatur toti complexo monadum ita modificatarum ut substantiam compositam constituant.

3. »Nec video quid monas dominans aliarum monadum existentiae detrahat, cum revera inter illas nullum sit commercium, sed tantum consensus.« Cum monadas mutari debere concedas, dum equum modo constituunt modo non constituunt, id quod de novo positum in monadibus efficit ut equum constituant, dicam esse partem ejus unitatis sive existentiae substantialis equinae; non enim vinculum illud substantiale absolutum se solo facit ut monas aliqua subordinata sit pars actualis equini compositi, cum vinculum illud nunquam destruatur, et tamen monades illae non semper maneant partes actuales illius compositi equini, sed jam hae jam illae illud constituant, jam hae jam illae recedant, manente solum eadem monade dominante.

4. »Unitas substantiae non oritur ab aliqua refractione monadum, sed a vinculo substantiali superaddito, per quod in monadibus nihil prorsus immutatur.« Vinculum illud substantiale absolutum se solo adaequate non facit, ut monas aliqua subordinata sit pars actualis compositi equini, alioqui monas quae semel fuit subordinata, sive semel fuit pars equini compositi, semper deberet manere talis, cum vinculum illud semper maneat; atqui potest Deus, ut infra dicis, illud vinculum aliis monadibus uniendis applicare, ita ut priores unire desinat, imo transferre de monadibus in monadas etc. Quo posito sic argumentor: Extiterunt a mundi creatione omnes monades tam dominans quam subordinatae equinum compositum heri natum constituentes; extitit etiam a mundi creatione vinculum substantiale absolutum illarum, nihil enim absolutum nascitur aut interit. Nec tamen a mundi creatione extitit equinum compositum heri natum, ergo equinum compositum quod heri natum est non potest adaequate consistere in monadibus illis et vinculo illo substantiali absoluto, sed debet praeterea includere aliquem modum his absolutis affixum. Quae enim adaequate sunt eadem, eorum unum non potest existere vel extitisse, quin alterum pariter existat vel extiterit. Jam vero per refractionem monadum nihil aliud intellexi quam modum sive modos monadum quae ante sui juris erant dum dominabantur, nunc autem subordinantur alteri dominanti v.g. equinae, a qua compositum totum sumit denominationem.

5. »Nuspiam dixi, monadas prorsus non-mutatas modo equum constituere, modo non constituere, nam cum monas semper intra se exprimat suas ad caetera omnia relationes, longe alia percipiet in equo quam in cane.« Censeo mutationem monadum in casu praesenti non consistere solum in perceptionum diversitate quae accidentalis est, sed involvere praeterea substantialem aliquam diversitatem ipsis novis perceptionibus priorem, nam perceptionum novarum diversitas notabilis oritur ex diversitate saltem modali substantiali principii.

6. »Porro substantiam compositam seu rem illam quae fuit vinculum monadum, cum non sit mera modificatio monadum, nequaquam in illis existens tanquam in subjectis, neque enim pluribus subjectis inesse eadem modificatio posset.« Ajo modos illos substantiales, quorum singuli singulis monadibus, tam dominanti quam subordinatis insunt, esse vinculum substantiale monadum inter se in ordine ad faciendum compositum equinum; nec refert quod idem modus pluribus simul subjectis inesse non possit. Nam sicut prôton hypokeimenon et entelecheia unum simplex efficiunt, quia licet realiter distincta invicem non tamen indifferentia sunt ad efficiendam monada, ita nec istae monades compositi equini, postquam modis illis substantialibus affectae sunt, indifferentes sunt ad efficiendam substantiam compositam adeoque ad id munus nullo alio vinculo substantiali indigebunt. Porro unitas compositi illius consistet in eo quod omnes illae monades per modos substantiales singulis proprios subordinentur uni monadi dominanti, quae monas dominans denominabit compositum unum, atque ita compositum unum nihil aliud erit quam una monas sibi reliquas substantialiter subordinans.

6. ..... »Statuerem dependere (vinculum substantiale) a monadibus non dependentia logica, ita scilicet ut nec supernaturaliter ab iis separari possit, sed tantum naturali, nempe ut exigat illa unire in substantiam compositam nisi Deus aliter velit.« Si vinculum illud monadum pendeat a monadibus dependentia saltem naturali, vide quaeso an non ipsi convenire possit Aristotelica definitio accidentis, prout a Smigletio explicatam reperies in adjecta huic epistolae pagina; certe substantia composita sufficienter constituetur per modos illos substantiales singulis monadibus proprios. Erit itaque vinculum illud vel realizatio phaenomenorum in substantia composita non ut pars, ita tamen ut sit impossibile esse (saltem naturaliter) sine illa. Ergo erit accidens Aristotelicum; cum vero supernaturaliter existere possit sine illo, jam non est modus, ergo accidens absolutum.

7. »Potest Deus eandem aliis monadibus uniendis applicare,

ita ut priores unire desinat, potest etiam ipsam plane tollere, et aliam alias monadas unientem huic substituere, idque vel ita ut alias monadas unire desinat et transferatur de monadibus in monadas, vel ita ut suas monadas quas naturaliter unit retineat, nunc vero supernaturaliter uniat etiam novas.« Haec omnia quae de vinculo substantiali dicis, dicam cum proportione pariter de meo ente realizante phaenomena, et praesupponente substantiam compositam per modos completam.

8. »Et hoc (postremum) videtur dicendum secundum Vestros de mutatione totius substantiae corporis in totam substantiam alterius corporis, quod tamen propriam suam naturam retineat.« Dicerem ego consequenter ad ea quae superius dixi, illud quod phaenomena panis realizat, manere destructis panis monadibus et applicari monadibus corporis Christi.

9. »Convenies, opinor, accidentia quaedam realia esse non nisi modificationes quae proinde cum ipsa substantia sublata tolluntur.« Convenio.

10. »Sed quaeritur an non sint accidentia quaedam quae sint plus quam modificationes, videntur autem haec esse plane superflua, et quidquid ipsis praeter modificationem inest, videtur ad ipsam pertinere rem substantialem.« Certum est, in sententia astruente corpora (loquor de mathematicis) aliquid esse praeter phaenomena, non esse superfluum ens absolutum quod phaenomena illa realizet, id ergo tantum quaerendum superest, an realizatio illa sit accidens an substantia. Ego ajo esse accidens absolutum, absolutum quidem quia nulla modalitas rerum per se inextensarum et immobilium potest reddere res illas vere extensas et vere mobiles etc., accidens vero quia praesupponit substantiam compositam jam in esse suo constitutam per monadas earumque modos substantiales (de quibus numeris 4. 5. 6.), atque hic valet illud axioma Peripateticorum: quidquid ex natura sua advenit enti substantialiter constituto et completo, est accidens.

11. »Nec video quomodo possimus abstractum distinguere a concreto seu subjecto cui inest, aut explicare intelligibiliter quid sit to inesse vel inhaerere subjecto, nisi considerando inhaerens ut modum seu statum subjecti, qui vel essentialis est, nec nisi mutata substantiae natura mutari

potest, nec revera ab ea nisi respectu differt, vel accidentalis et appellatur modificatio, qui nascitur et interit manente subjecto.« 'Entelecheia sive vis activa inest tô prôtô hypokeimenô sive subjecto passivo monadum, nec tamen est modus illius subjecti passivi, sed aliquid absolutum et plus quam modaliter ab illo distinctum. Potest ergo aliquid concipi inesse quodammodo subjecto, etiamsi non concipiatur inhaerens ut modus. Hoc tamen discrimen interest inter entelecheian et absolutum accidens nostrum, quod illa constituat substantiam, non item hoc. Per esse in subjecto quatenus proprium est accidentibus, intelligo cum Aristotele: quod in re aliqua inest non tanquam pars, nec potest sejunctum ab eo in quo est consistere. Vide si placet explicationem Smigletii. Hoc totum conveniret absoluto illi realizanti phaenomena, nam imprimis esset in substantia composita, nam denominaret illam intrinsece extensam etc. et dependeret ab illa saltem naturaliter ac exigeret illi uniri, deinde non esset pars illius, ut saepius jam dixi, denique impossibile esset illud consistere sine illa, saltem naturaliter, ergo.

12. »Ais videri Ens medium dari posse inter substantiam et modificationem. Ego vero putem, id medium esse ipsum unum per se substantiatum seu substantiam compositam, ea enim media est inter substantiam simplicem quae praecipue nomen substantiae meretur, et modificationem.« Censeo non tantum inter substantiam simplicem, sed etiam inter substantiam compositam et modificationem medium dari posse, nempe ens realizans phaenomena superveniens substantiae compositae substantialiter completae, et monadibus ipsis coaevum, prorsus sicut vinculum tuum substantiale.

13. »Substantia simplex est perpetua, substantiatum nasci et interire potest et mutari.« Non video quomodo substantiatum nasci et interire possit nisi quatenus includit modos substantiales qui soli nasci et interire possunt. His autem admissis nihil necesse est vinculum illud absolutum substantiati constitutionem ingredi.

14. »Accidens non est capax novae modificationis per se scilicet, sed tantum per accidens, quatenus inest substantiae per alia etiam accidentia modificatae etc.« Largior id esse verum de accidentibus modalibus et corruptibilibus, non item de absolutis et incorruptibilibus, quale est meum, quod in nihilo fere discrepabit

a vinculo Tuo substantiali, nisi quod substantiae constitutionem non ingrediatur.

15. »Quaeris merito (circa explicationem metousiasmou instituendam, si nulla essent vincula substantialia et substantiata mera essent phaenomena) cur dicamus alias monadas prioribus substitutas, aut in quo consistat illa substitutio, nec video quomodo id explicari possit eo casu quo nihil in natura ponitur nisi monades et monadum perceptiones, nisi monadibus corporis Christi tribuamus perceptiones respondentes perceptionibus monadum destructarum.« Dixeram illam substitutionem in eo consistere quod Deus perceptiones omnium monadum non destructarum versantes circa monadas destructas conservet intuitu monadum corporis Christi. Id jam variis viis explicare conabor. 1mo multi Theologi cum Suarez docent variationem voluntatis in Deo non semper inferre variationem in natura. Juxta hanc sententiam videtur posse fieri ut conserventur illae priores perceptiones monadum permanentium intuitu monadum corporis Christi symbolice figurandi, quamvis nihil in natura poneretur nisi monades et perceptiones, etiamsi monadibus corporis Christi non tribueremus perceptiones monadum destructarum perceptionibus respondentes. Tunc enim voluntas Dei censeri poterit sufficiens applicativum perceptionum remanentium ad ipsum Christi corpus sive ejus monadas. - 2o. Si altera sententia vera est, scilicet quod omnis varietas voluntatis in Deo inferat varietatem aliquam in creaturis, jam admitti poterunt in monadibus corporis Christi modi accidentales modis itidem accidentalibus monadum destructarum respondentes, sive illi modi sint perceptiones sive fundamentum perceptionum; nam sicut supra n. 5. substantias compositas constitui per modos substantiales a perceptionibus utpote fluxis distinctos, ita nihil vetat in praesenti hypothesi corporum ad mera phaenomena redactorum concedere modos accidentales distinctos ab ipsis perceptionibus. Quod si tamen hos modos accidentales omnino repudias et solas monades cum suis perceptionibus in natura ponis quod mihi difficile esse videtur, age sane 3o tribuamus monadibus corporis Christi perceptiones aliquas respondentes perceptionibus monadum destructarum.

16. »Sed ita dicendum foret accidentia panis fore in corpore Christi quod merito improbatur.« Aloysius Temmick in Philosophia vera cujus libri notitiam beneficio Tuo adeptus sum, pag, 117 asserit, accidentia subsistere in corpore Christi. Objicit sibi: hoc posito accidentia illa non erunt panis accidentia sed Christi, cui insunt. Respondet negando consequentiam, nam ejus sunt et dicuntur esse, inquit, cujus sunt propria per naturam, vel ait esse accidentia Christi ut Eucharistice existentis, panis autem ut naturaliter existentis. Ita qui in scena paludamentum gestat a principe commodatum, nonne gestat quod principis est proprium, dicit tamen esse suum, ut in scena principem agit. Denique concedit etiam illa accidentia ut individua sunt non esse panis, sed ut sunt eadem specie. Porro de individuationibus rerum, inquit, nulla est cognitio sensibilis, nulla proinde quaestio, nulla propositio, unde cum sint specie eadem quae ante, rigidissime et propriissime dicuntur absolute esse accidentia panis, sicut in Geometria quae eadem specie sunt, simpliciter et absolute eadem asseruntur. Ita Temmick.

Sed et via suppetit eadem individua accidentia conservandi, si cum Philosophis Recentioribus asserat quis, accidentia utpote phaenomena primario in mente percipientis illa residere et dicere in recto ipsam cognitionem nostram, quae cum individualiter invariata maneat uti supponitur, manebunt accidentia invariata, nam recto phaenomeni invariato manet simpliciter invariatum phaenomenon. Caeterum accidentia panis in corpore Christi ut in subjecto sustentationis esse communiter docent Scholastici, et eatenus corpus Christi ut illis substans posse denominari hoc, sed quia non sunt in eo connaturaliter, hinc non tribuere denominationem albi, sapidi etc. corpori Christi. Sicut si Angelo inquiunt uniretur albedo, possem albedinis subjectum designando dicere: Angelus est hoc, non tamen possem dicere angelus est albus ob incapacitatem subjecti quod totum accommodari potest cognitioni quam in recto dicerent accidentia.

17. »Neque to hoc est illis corporis Christi monadibus recte tribueremus, ex hoc solo quod fuerint causae ideales in mente Dei harum in nobis perceptionum; causae ideales habent rationem causandi alienas perceptiones per suas perceptiones illis respondentes, neque itaque monades corporis Christi causa idealis essent phaenomenorum nostrorum, nisi aliquid in se haberent respondens, quod causalitatem fundaret, id est nisi perceptiones eorum tales essent quales fuerant in monadibus panis et vini ut causae tales ideales nostrarum perceptionum atque adeo subjecta accidentium apparentium appellari mereantur.« Juxta dicta num. 16 admitti possunt hic dicta maxime juxta viam accidentia constituentium primario in cognitione. Itaque corpus Christi quatenus habens perceptiones respondentes perceptionibus panis sustentabit, id est erit causa idealis conservatae cognitionis in mente mea, et hoc sufficiet ut corpus illud indigitari possit, hoc non tamen denominabitur illa cognitione album, sapidum, quia ad tales denominationes requiritur capacitas subjecti, ad hanc vero requiritur connaturalitas. De caetero causae ideales mihi non videntur habere rationem causandi perceptionum alienarum praecise per perceptiones illis respondentes. Sic enim perceptiones illae in causis idealibus v.g. in Monadibus A existentes, et alienis scilicet monadum B respondentes essent natura priores perceptionibus alienis; atqui Monades B vicissim sunt causae ideales perceptionum existentium in monadibus A per perceptiones suas perceptionibus monadum A respondentes, ergo perceptiones monadum B vicissim essent natura priores perceptionibus monadum A, sicque daretur mutua prioritas in eodem genere. Dicendum ergo arbitror causas ideales habere rationem causandi perceptionum alienarum per aliquid aliud quam per perceptiones illis respondentes, puta per modos aliquos accidentales ipsis perceptionibus priores.

Hoc ipsum in hac Hypothesi magnum incommodum censeo, quod vis activa ab ipsa potentia passiva non distingueretur. Et jam in universo nil nisi entia immaterialia fore viderentur. Deinde in eadem hypothesi evanescent omnia argumenta metaphysica et mathematica infinitatem partium continui probatura, restabuntque sola moralia desumpta ex ratione optimi. Vale, Illustrissime Domine, et scripti inconcinni prolixitatem pro tua humanitate excusa. Dabam Paderbornae 12 Decembris 1712.

Beilage

Cognoscibilia sunt incomplexa vel complexa.

Incomplexa sunt categorematica seu Termini, vel syncategoremata, vel ex his conflata.

Termini sunt significationes vocabulorum in recto.

Syncategoremata sunt significationes particularum.

Conflata ex his sunt terminorum inflexiones, dum scilicet ex termino et particula fit compositum obliquum, v.g. cum dico, hominis, quod idem est ac tou homo, ubi tou est particula, Homo terminus.

Termini sunt vel impossibiles vel possibiles.

Termini possibiles sunt Entia realia, impossibiles sunt Entia rationis.

Interim aliud sunt Termini quam Entia, v.g. Triangulum et Trilaterum sunt idem Ens, sed sunt termini diversi differuntque formaliter, non materialiter. Sic reduplicativi, veluti homo quatenus est scientiae capax, non est res alia quam homo, sed alius terminus.

Termini igitur sunt mere reales vel connotionales. Termini Reales sunt ipsae Res, cum nihil exprimitur praeter ipsam; connotionales2 sunt res cum addito, v.g. Homo est Terminus mere realis, Homo rationalis est terminus connotionalis essentialis, et est in eo superfluitas, quia pars una ex alia sequitur. Homo doctus est terminus connotionalis accidentalis; idem enim nunc est doctus, nunc indoctus, manetque eadem res, sed accidentibus variata. Quodsi conciperemus, idem Ens posse esse nunc hominem nunc non-hominem, etiam homo foret terminus connotionalis accidentalis. Sic quadratum non est terminus realis, nam potest aliquid ex non-quadrato fieri quadratum, et dantur quadrata diversissimae naturae, velut aureum, argenteum etc. Sic doctus est terminus connotionalis, non enim datur certum genus Entis, quod nil sit nisi doctum, aut docti modificationes.

Termini sunt Concreti vel Abstracti.

Concreti mere reales sunt Substantiae.

Concreti connotionales sunt essentiales aut accidentales ut jam dixi.

Abstracti sunt itidem aut Entia, aut praedicata. Sic Virtus est Ens, rationalitas non est Ens.

Abstracta quae sunt Entia, sunt absoluta aut relationes. Relationes nullius propriae mutationis sunt capaces, sed resultant ex absolutis. Videamus an praestet Relationes removere a numero Entium.

Absoluta sunt Formae quae sunt Entia durabilia, et transitiones (id est Actiones vel Passiones) seu accidentia successiva.

Sunt autem Formae aliae Essentiales, seu constitutivae, aliae accidentales.

Sed fortasse formis essentialibus careri potest, ut sint nudae notiones.

Praedicata Abstracta quae non sunt Entia, sunt vel essentialia (nempe attributa vel affectiones; attributa, primitiva; affectiones, derivativae) vel Accidentalia, qualia sunt relationes accidentales.

Sunt et abstracta composita, v.g. animali-rationalitas, id est animalitas rationalitas, id est humanitas.

Interdum oblique conjunguntur, et Unum abstractum est alterius accidens, ut cum dicitur v.g. doctrina salutifera, ubi salutiferum esse est accidens doctrinae.

Dantur scilicet accidentia accidentium, etsi non dentur substantiae substantiarum, id est potest substare accidens accidenti, non substantia substantiae.

Cum abstracta non sunt Entia, reducuntur ad veritates, verb. g. Rationalitas hominis nihil aliud est quam veritas hujus Enuntiationis: homo est rationalis. Unde patet incomplexa saepe fundari in ipsis complexis, quae tamen per se natura posteriora sunt ipsis incomplexis, quorum scilicet faciunt nexum.

Et revera omnis propositio seu omne complexum potest vicissim reduci ad incomplexum per est primi Adjecti ut vocant. Ut si loco propositionis: homo est rationalis, dicam to Hominem esse rationalem, est. Rosam esse odoratam, est. Nempe est verum, etsi forte non existat rosa, ut in hyeme.

Complexa seu propositiones sunt absolutae vel hypotheticae, vel ex his conflatae3.

Absolutae, ut homo est beabilis; hypotheticae, veluti si homo est beabilis, sequitur quod anima ejus sit immortalis; nam in hac vita nulla est vera beatitudo.

Propositiones omnes rursus sunt rationis vel facti, Rationis, veluti homo est beabilis; Facti, omnis homo meretur damnari, hoc scilicet casu factum est, per peccatum.

Omnes propositiones universales reduci possunt ad hypotheticas, veluti omnis homo est beabilis, idem est ac si dicas: si quis est homo, sequitur quod sit beabilis. Vicissim hypotheticae reduci possunt ad absolutas eo modo quo reduximus complexas ad incomplexas, v.g. si homo est beabilis, sequitur quod anima ejus sit immortalis, haec propositio reduci potest ad hanc: hominem esse beabilem est animam hominis esse immortalem. Ita etiam omnes syllogismi hypothetici reducuntur ad leges Categoricorum.

A Terminis et Enuntiationibus praestat omnia transferre ad res, et veritates.

Ex Hypothesi, quod nihil aliud existat, quam Monades, et quod eae modificentur varie et consentienter, fit ut omnia caetera Entia quae concipimus non sint nisi phaenomena bene fundata.

Ita corpora omnia non magis erunt substantiae quam iris, et omnes qualitates corporeae non magis erunt reales, quam colores iridis. Nec magis sensus tactus quam visus nobis probat corpora esse substantias.

Spatium non magis est substantia quam tempus.

Extensio ipsa tantum abest, ut sit aliquid primitivum, quemadmodum concipiunt quidam, praesertim Cartesiani, ut potius nihil aliud sit quam multitudo comperceptionum coordinatarum seu phaenomenorum, quatenus habent ordinem coexistendi communem. Simul percipio A, B, C, et alia est comperceptio ipsorum A et B, quam ipsorum A et C, aut ipsorum B et C, non considerando licet quid sit in ipsis varium, seu in quo differant intrinsecus A, B, C. Atque hoc observando, dico me percipere spatium et extensionem. Ipsa autem A et B et C considero ut puncta, seu ea in quibus nihil observari potest, quam situs, seu quod simul percipiantur, cum aliquo discrimine comperceptionis.

Moveri dicitur situm habens in quo causa est mutati situs, seu ex quo mutati ejus cum alio situs ratio redditur. Quod si sufficiens ex ipso ratio redditur, hoc unum movetur, caeteris quiescentibus; sin minus, plura simul moventur.

  1. 1Studie Leibnizens zum Brief von des Bosses vom 12 Decembr. 1712.
  2. 2Randbemerkung: An pro connotionalibus dicemus connotantes.
  3. 3Randbemerkung: Uti omnis terminus dicit possibilitatem, ita omnis propositio dicit veritatem. Et tamen ut terminus dividi potest in possibilem et impossibilem, ita propositio in veram et falsam. Nempe Terminus vel propositio tunc falso dicit, quod dicit. Hinc patet etiam quomodo omnis Terminus incomplexus concipi possit ut involvens aliquid complexi, quatenus affirmat possibilitatem.