Leibniz an des Bosses
Hanoverae 10 Octobr. 1712
Doleo me sperato colloquio Tuo privari. Ego quidem, ex quo nuperum fasciculum Dn. D. Behrensio misi, semper hic haesi.
Prodit hic praeclara versio Tua, in qua recensenda plusculum mihi alicubi indulsi, quod Tu quidem tanquam in alieno arctius Te verbis astrinxeris, ego vero liberius quaedam expressi, ut minus Gallicas origines in Latino sapiant.
Nescio an ex Te quaesierim in amici gratiam, utrum Colonia vel Nuissia sciri possit, quis fuerit auctor magni Chronici Belgici a Pistorio editi. Fuit Canonicus regularis Nuissiensis; sed nomen et alia ad Virum pertinentia scire vellemus.
Si ratio excogitari posset, corporibus licet ad sola phaenomena redactis, explicandi possibilitatem tou metousiasmou vestri, id pridem mallem. Nam Hypothesis illa multis modis placet. Nec aliqua alia re, quam Monadibus earumque modificationibus internis, ad Philosophiam oppositis supernaturalibus, indigemus. Sed vereor, ut mysterium Incarnationis aliaque explicare possimus, nisi vincula realia seu uniones accedant.
Quod superest, vale et fave ac feliciter iter Tuum perage. Dabam Hanoverae 10 Octobr. 1712.
P.S. Pecuniam Dn. Romerskirkio debitam adjicio Tuae: Paululo minus quam 5 thaleros conficit, quos mitto, rogoque ut ei solvi cures.
Es folgt ein kurzes Billet des Bosses's, datirt Paderbornae 5 Decembr. 1712, in welchem er den andern Theil seiner Uebersetzung zugleich mit einem Briefe von Orbanus überschickt.