Des Bosses an Leibniz
Paderbornae 28 Aug. 1712
Tametsi de procuranda Theodicaeae recensione Trivultiana multum sollicitus fui, necdum tamen eam nancisci potui. Suspicor fasciculum aliquem a Turnamino ad me missum et mercibus Coloniam destinatis inclusum alicubi detineri, uti jam aliquoties contigit. Mitto interim Eminentissimi Ptolemaei litteras qui Tuas sibi longe gratissimas fuisse ad me scribit optatque Te uti benevola ita et Catholica voluntate nobis esse conjunctum. Prandet ille quotidie cum nostris in Collegio Romano, vetans apponi sibi quidpiam singulare; ita nuper ad me Colonia quidam.
Explicationem Phaenomenorum per Monadum perceptiones utilem esse Tecum censeo, ut philosophia naturalis a mathematica discriminetur. Et quamvis corpus mathematicum superaddatur, non ideo monades erunt in loco absolute et proprie. Aristoteles ipse docuit, indivisibile non moveri per se adeoque non esse in loco per se, sed tantum per accidens. Tecum etiam sentio in eo quod Phaenomena extra animas realizat, non concipiendas esse partes actu, nisi quae actuali divisione fiunt, nec indivisibilia nisi ut extrema. Sed Animal v.g. equum aliter quid unum esse existimo, quam totus mundus quid unum sit, idque ob vinculum substantiale quod Monadas equum constituentes quodammodo actuat, nec concipere possum quomodo monades eaedem prorsus immutatae jam equum constituant, jam non constituant, cum ens et unum convertantur. Ubi nova unitas sive unio exurgit, ibi et nova quaedam existentia intercedere debere videtur. In quo porro unio illa sive unitas aut existentia consistat, non definio, uti Tu de unione animae cum corpore respondebas Turnamino.
Ratio quare accidens exigat inexistere substantiae est, quia non est ens primum sive ens substratum caeteris entibus, sicut ratio cur creatura exigat a Deo pendere est, quia non est ens a se vel illimitatum. Nulla substantia tota exigit aliam substantiam adaequate a se distinctam, nisi forte concomitanter et Harmoniae gratia. De caetero Accidentis naturam per hoc quod sit absoluti alieni modificatio explicari posse, non diffiteor, nam etiam S. Thomas Accidens definit modum entis sive substantiae; at nolim accidens merum semper modum esse, id est talem qui ne divinitus quidem sine substantia esse queat, nec ullam video contradictionem in eo quod aliquod ens medium datur inter substantiam et merum modum, quod medium ens an accidens vocandum sit lis erit de voce.
In Hypothesi corporum ad Phaenomena redactorum transsubstantiationem sic explicare conor.
Ponamus primo Deum aliqua ratione superiori motum in hoc universo monadas aliquammultas destruere et alias prorsus novas substituere. Ponamus deinde residuas omnes monadas earumque perceptiones phaenomenis naturalibus respondentes manere invariatas, non aliter atque si nulla fuisset facta destructio substitutioque monadum. Ponamus denique perceptiones istas invariatas a Deo conservari eo tantum fine ut symbolice repraesentent virtutem aliquam monadum earum quae de novo advenerunt, et per solam fidem innotescunt. His positis
Ajo si corpora quatenus sensibilia mera sint phaenomena, nihil ad veram transsubstantiationem in posito casu defore; ad hanc enim sufficit ut aliqua substantia desinat esse in rerum natura, alia incipiat esse sub remanente communi accidenti sive phaenomeno uno vel pluribus, sub quo vel sub quibus erat illa substantia quae desiit, atqui substantiae illae novae sive monades inciperent existere sub iisdem accidentibus sive phaenomenis, sub quibus erant priores quae destructae sunt, ergo etc.
Dices fortasse casum esse impossibilem, nam variato objecto sive termino cognitionis variari perceptionem ipsam necesse est. Respondeo, variato objecto immediato et motivo, ut vocamus, variari quoque debere perceptionem, non item variato objecto mediato et pure terminante. Perceptio autem illa pro objecto motivo et immediato habet aliquid in anima, non enim anima perceptiones suas accipit ab objecto extra animam. Itaque objecta extra animam sunt pure terminativa perceptionis.
Hinc fit, dum experimentali aliqua cognitione designo aliquod corpus dicendo Hoc corpus sive haec res, non esse necesse ut pronomen demonstrativum hoc afficiat ipsam individualitatem substantiae, sed sufficere ut cadat supra individualitatem phaenomeni; nam hoc corpus idem significat ac res substans his accidentibus sive phaenomenis, ubi individualitas se tenet ex parte phaenomenorum. Unde quamdiu manebit res aliqua sive eadem sive diversa substans, his phaenomenis manebit semper haec res sive hoc.
At dices necdum intelligi quare monades recens natae incipiant subesse his phaenomenis sive perceptionibus; quid enim eas determinat ut subsint potius quam non subsint, ut subsint potius novae illae quam remanentes? Respondeo quaerendo, quare monades quae destructae sunt, phaenomenis sive perceptionibus illis subesse prius dicerentur? nunquid ob hanc aliamve similem causam, quia monadum illarum jam destructarum existentia erat causa saltem idealis in mente Dei, cur Deus tales perceptiones animae meae indiderit? atqui juxta tertiam suppositionem initio postulatam recentes monades sunt pariter causa idealis conservationis illarum perceptionum sive phaenomenorum in mente mea, ergo et hae recentes jam dictis perceptionibus subesse dicendae erunt non minus quam destructae ante suberant, cum hoc tamen discrimine quod monades destructae naturaliter istis phaenomenis suberant, unde et ipsas sive ipsarum complexum denominabant extensum coloratum etc. At monades illae de novo advenientes earumve complexus non denominabitur extensum coloratum etc. quia phaenomena non possunt illas denominationes praestare nisi subjectis propriis et connaturalibus, ad denominationem enim extensi etc. requiritur subjectum capax et proprium; nihil tamen vetabit quominus illae novae monades designari ac demonstrari per illa phaenomena possint ac dici hoc, quia cum phaenomena ex natura sua ordinentur ad designandas substantias, et propria substantia absit, unice illam designabunt ad quam symbolice repraesentandam a Deo conservantur, utpote quae in absentia propriae et connaturalis substantiae jus ad illa phaenomena proximum habet.
Venio nunc ad transsubstantiationem Eucharisticam, quae juxta hactenus dicta facile explicari potest. Nam transsubstantiatio hucusque posita ab ea, quam in Eucharistia tuetur Ecclesia Romana, in eo solum differt, quod monadas novas creari supra supposuerim, in Eucharistia vero monades ad Christi corpus pertinentes jam prius extiterint et solum incipiant subesse phaenomenis alienis, in quo difficultas esse nulla videtur, quae quidem sit catholicis propria. Nam si Deus possit per Phaenomena monadibus destructis respondentia repraesentare symbolice monadas destructis substitutas ac de novo creatas, cur non poterit eodem modo repraesentare aliquas ex praeexistentibus et remanentibus, quales erant monades substantiam corporis Christi constituentes? Existet ergo Christi corpus sub his phaenomenis, atque adeo in hoc spatio, nam juxta definitionem quam in postrema Tua epistola ponis, spatium in hac hypothesi nihil aliud est quam ordo coexistentium phaenomenorum.
Nec vero ita proprie intelligetur designari et demonstrari per haec phaenomena corpus Christi, si monades panem ante constituentes, quarum phaenomena haec propria erant, non interierunt, quia quamdiu manent monades panis, phaenomena illis respondentia proprie in monadas suas cadunt easque duntaxat proprie loquendo designant. Ex quo fiet, ut si monades panis maneant, haec propositio: Hoc est Corpus meum, si intelligenda sit in sensu proprio (uti intelligendos esse textus fundamentales ad mysteria pertinentes in confesso est) faciet hunc sensum: Panis est Corpus Christi.
Habes, Illustrissime Domine, cogitata mea de conciliatione doctrinae transsubstantiationis cum hypothesi vel fictione corporum ad phaenomena redactorum. Tu si quid novisti rectius istis, candidus imperti: si non, his utere mecum.
Izquierdus cum ait, Deum necessitatum fuisse moraliter, non physice ad mundum creandum, nihil aliud vult quam non esse necessitatum metaphysice, uti expresse profitetur paulo ante, et argumenta quibus assertiones suas probat, ostendunt. De caetero physicam in rebus creatis necessitatem prout a metaphysica distinguitur, ex morali consequi tum ipse tum Esparsa aliique egregie explicant et Tecum sentiunt.
Gratissimum mihi fuit, quod percipiendo illi Theodicaeae loco, ubi ais difficultates de compositione continui admonere nos debere res longe aliter esse concipiendas, lucem mihi aliquam attulisti, nec diffiteor quod inquis illam explicationem utilem esse posse ad multas difficultates removendas. Patere tamen ut quaedam adhuc obmoveam contra hypothesin illam.
1. Si reali extensione opus non est ad explicanda phaenomena, cur opus erit materia sive prôtô hypokeimenô, aut quare sola Entelechia monadem facere non poterit? 2. Cur opus erit infinitis actu monadibus? 3. Si pomum e.g. realiter extensum non est, cur potius rotundum apparet quam quadratum? etc.
Dum nuper Augustini cujus hodie festum agimus, Confessionum libros evolverem aliud agens, incidi forte in librum octavum, cujus caput secundum legens totum in Te quadrare agnovi cum suspirio, sed magis ubi ad caput quartum perveni. Inspice, sodes, bina illa capita et mentem meam perspicies. Tu Victorinus, Simplicianus Ego.
Vale, Illustrissime Vir, et non me tantum, sed complures praeterea probos pro salute Tua vota ad Deum assidue nuncupare noveris.
Numinis egregie causam, Godefride, peroras:
Quae dabit Ille Reus praemia? posce fidem.
Forsitan instante Octobri Hildesiam profectus videndi Tui occasionem reperiam. Dabam Paderbornae 28 Augusti 1712.
P.S. Missam ad Te aliquot abhinc hebdomadis partem translationis meae Tibi traditam fuisse confido.