Des Bosses an Leibniz
Coloniae Agrip. 11 Octobr. 1710
Causam Quenellianam cum adjecta Theodori Eleutherii Epistola curiosa dudum ad Te pervenisse spero. Litteras Tuas Orbano et Hartsoeckero ipse tradidi. Hartsoeckeri responsum Hildesio ad Te curavi. Orbanus habere se ajebat quae ad te mitteret. Haec ubi accepero, addam quaedam opuscula de Sinicis rebus quae lubens videas. Roma intelleximus post conjectos in carcerem factionis contrariae viros duos, D. Maillรฉ et D. Des Champs, spem sententiae peremptalis affulgere majorem indies.
P. Natalis Pragae moratur adhuc, evulgandis latine documentis causam Sinicam spectantibus intentus.
Quod de Bouveti litteris quereris, perscripsi Romam et Lutetiam. Utinam et absolutam Antibaylii tui editionem nunciare potuissem! Ohe! quousque tollis animam nostram!
Quod ad objectionem nuperam respondes, mihi non penitus improvisum accidit et perplacet. At vereor extiturum aliquem, qui Tuis ingratiis copulet illa duo principia, et Harmoniam quidem praestitutam a te mutuetur, cum aliis vero sat multis incomprehensibilitatis attributum soli Deo tribuentibus creaturam quamlibet corpoream ab alia creata mente satis nobili comprehendi, et penitus pernosci posse contendat. Sed vitio tibi dandum non est, neque novum, ex opinionum quae seorsim spectatae probabilitatem habent conjunctione monstra nasci. Praeterea, quid si dicat aliquis infinitatem creaturae nihil obstare quominus a creata mente, quae et ipsa infinita sit, comprehendi queat.
De replicatione quantum assequor, nihil habeo quod disputem, quando in re ipsa convenimus. Vale etc. Dabam Coloniae Agrippinae 11 Octobris1 1710.
P.S. Dum has scriberem, adest quidam notus qui Guelfebyti nuper a te benevole exceptus et per celeberrimam bibliothecam deductus salutem mihi refert ex te longe gratissimam. Ego vero pro exhibita illi humanitate utriusque nomine tibi etiam atque etiam ago gratias.
- 1Dies Datum oder das des vorhergehenden Briefes ist unrichtig.