Des Bosses an Leibniz
Hildesii 10 Octobr. 1710
Plusculi jam dies sunt ex quo Hildesiam attigi. Nihil magis erat in votis quam TE videre, sed partim propter negotia satis prolixa et taediosa, partim quia an Guelfebyti an Hannoverae quaerendus esses ignorabam, Hildesiae substiti. Litteras interim Tuas accepi a D. Behrensio, quibus ubi Paderbornam venero respondebo accurate, inquiramque de Martiani Capellae Exemplo, ac si reperero, omnia quae cupis indicabo. Versionis partem quam habes si cras remitteres, mecum sumere possem. Gratissimum mihi est TE jure Tuo usum immutasse aliqua, tantoque gratius erit quanto plura erunt. Quod superest etc. Dabam raptim Hildesii 10 Octobris 1710.