Des Bosses an Leibniz

Hildesiae 6 Septembr. 1709

GerhardtLatin

Remitto tandem scriptum tuum de rebus Sinicis, quod omnibus quotquot legerunt magnopere placuit, jamque Romam missum est ad Ptolemaeum. At vereor ne post bellum suppetiae, nam recens intelleximus nullam humanitus spem esse boni eventus, ideoque Praepositum Generalem nostrum indixisse orationes et opera extraordinaria ad flectendum in vota nostra Deum. Si causa ceciderimus, quo loco futura sit Religio Christiana, ostendit Regium decretum, quod adjungo si forte necdum vidisses. Adderem et libellum cujus titulus: Reflexiones supra modernam causae Sinensis constitutionem juxta exemplar in Italia impressum in latinum translatae. Sed exemplar quod vidi non est meum, neque aliud nancisci potui hactenus, spero autem me paucos intra dies ejus tibi copiam facere posse; dignae sunt enim hae reflexiones oculis tuis.

Illustris Dominus de Cochenheim qui olim scriptum de libertate Religionem Christianam apud Sinas praedicandi Novissimis tuis Sinicis insertum ad te misit et nunc Celsissimi Principis Monasteriensis V. Cancellarius et Consiliarius intimus est, mihi benevolus in paucis, certior a me factus dissertationem tuam Anti-Baylianam praelo maturam esse, mihi nuper mandavit ut significem sibi statim atque in lucem prodierit.

Recusus est Leodii liber de Spiritu novorum Augustini discipulorum, cujus exemplum cum peteres olim, distracta jam editione tota, desiderio tuo satisfacere non potui; nunc quot voles accersere potero.

Accedo jam ad argumentum philosophicum in penultimis tuis litteris tractatum. Ac inprimis scire velim quid sit illud, per quod res ab initio creatae ad operationem magis postea disponantur. Non aliquid substantiale, quia non Entelechia; ergo accidens, at quale illud? an modus, an qualitas, quales Schola admittit? Quidcumque tandem sit, permanens aliquid esse debet, et cum monadibus semper duraturum, quod ab accidentis natura alienum esse videtur.

Fateor Physicum non demonstrare corpora, uti nec phaenomena, sed utrorumque notitiam partim a sensibus partim a Metaphysica accipere; sed suppositis corporibus et phaenomenis quae extra nostram mentem apparent, Phaenomenorum causam demonstrare potest esse variam pro diversitate illorum juxta illud axioma: idem manens idem semper facit idem. - Cum Phaenomena effecta sint virium derivatarum, vires autem derivatae ex primitivis constituantur, ubi erunt diversae vires derivatae, diversas esse quoque vires primitivas necesse erit; atque adeo ex eo quod in massa aliqua determinata jam phaenomena appareant quae stantibus praecise viribus derivatis ab initio extantibus non apparuissent, colligi posset mutationem aliquam factam esse in viribus primitivis, earumque aliquas aut demptas aut additas. Hoc volebam, dum dixi ob novarum monadum exortum aliquid in Phaenomenis mutandum videri.

Ipsae animae hominum aeque ac brutorum nunquid aliquam actionem excerceant in materiam non primam tantum, sed etiam secundam sive in ipsam massam? haec actio porro aeque ac aliarum Entelechiarum actiones ad phaenomena facere videtur. Ad haec nonne contra Sturmium demonstrasti, posita quam Cartesiani statuunt plenitudine rerum et uniformitate materiae motuque solo accedente semper aequivalentia sibi substitui, perinde ac si tantum rota perfecte uniformis circa suum axem ageretur etc. atque ita statum unius momenti distingui non posse, ergo nec in phaenomenis

varietatem existere posse adeoque praeter figuram, magnitudinem et motum admittendas esse formas, per quas distinctio apparentiarum in materia oriatur. Ergo phaenomenorum varietas ab Entelechiarum varietate petenda est.

Si mentem tuam recte percipio1, transcreatio animae irrationalis in rationalem esset substitutio animae rationalis in vicem irrationalis quae antea erat et jam desinit, atque adeo gradus essentialis ille perfectionis additus animae non erit facultas accidentalis, sed idem realiter cum ipsa animae de novo creatae et in prioris locum substitutae substantia. Sicque transcreatio miraculose erit certe, cum afferat destructionem animae saltem prioris, si non materiae primitivae quacum ista monadem constituebat. Contra quod nihil habeo quod reponam nisi hoc unum: paradoxum multis fortasse visum iri, hominem rebus, ut nunc sunt ita constitutis non posse sine miraculo generari.

De caetero facultatem sentiendi et ratiocinandi philosophi quidam inter se distinxerunt, atque inter eos Gassendus aut certe Bernerius qui tomo 5 Gassendianae epitomes libro 6 pag. mihi 495 caeteris opinionibus repudiatis hanc ipsam amplectitur: animam nempe hominis ex duabus constare partibus, altera irrationali quae vegetativum et sensitivum includens corporea sit ac veluti medium quoddam aut vinculum rationalis animae cum corpore, altera rationali vel intellectuali quae incorporea sit, a Deo creata, infusa et tanquam vera forma corpori media irrationali unita, pro qua sententia nonnullos Scholasticos adducit.

Honoratus Fabri libro 2 de Homine Propositione 41 asserit potentiam sensitivam in homine realiter distingui ab anima rationali, et libro 7 propos. 11 statuit nihilominus in quolibet homine unam duntaxat esse animam, nempe rationalem, quia scilicet esse sentientis et vegetantis; ait ipse: includuntur in ipso esse hominis quod iis accidit tanquam forma materiae. Subdit: hinc facultas sentiens in homine est potentia quia subordinatur alteri formae quae dat esse hominis; in bruto est forma, quia constituit brutum.

Quod arguebam: Si miraculose superaddi dicatur gradus perfectionis ad animam rationalem requisitus, inde fore ut naturae conformior et verisimilior (philosophice loquendo) sit animarum humanarum propagatio per traducem, sic explico: animas humanas in seminibus latentes se tandem exerere, uti se exerunt animae brutorum (Hoc enim traducem volo quod sine miraculo futurum esset), naturae conformius videtur quam transcreatio utpote miraculosa, nam natura miracula non exigit. Fateor durum esse animas humanas in seminibus latentes astruere quae nunquam ad humanae naturae maturitatem perveniant; sed hoc parum reformidabit philosophus aliquis profanus qui nullo autoritatis divinae respectu ducitur, dicetque non magis id in rationalibus quam irrationalibus absurdum esse aut saltem tanti non esse ut propterea analogia inter utrasque tollenda sit aut ad miracula confugiendum. Hanc ob causam mihi magis probabatur altera productionem animae rationalis explicandi ratio quam in priori epistola suggerebas et defendebas, ut nempe dicatur novi quidpiam ita creari et ante creatis addi, ut tamen nihil ex natura sua indestructibile interire necesse sit.

Spatium ideale quid ac indefinitum esse facile tibi assentior; at massa, quae realis est et realem diffusionem sive extensionem habet, quomodo ex monadibus solis diffusione et extensione carentibus resultare possit, necdum assequor ex iis quae hactenus disseruisti, sive quod ea non satis penetrem sive quod principium quodpiam mihi ignotum supponas. Quod si Deus infinitas Monades novas creare posset non augendo massam (nempe ad novae monadis corpus organicum non nisi veteres monades adhibendo) videtur etiam infinitas Monades novas colligere et sibi invicem ita subordinare posse ut diffusio et extensio nulla oriatur. Quod enim sparsim massam non auget, hoc nec collectum extensionem per se faciet. Vide quaeso num operae pretium sit rem hanc maximi in philosophia momenti explanari dilucide magis ad meum meique similium captum. Sed imprimis juverit nosse quomodo realem corporis Christi in Eucharistia praesentiam juxta principia tua propugnes, quo de argumento nonnihil credo disserueris in opere Tuo Anti-Bayliano. Vale, Vir illustrissime, et dubitatiunculas meas boni consule. Dabam Hildesiae 6 Septembr. 1709.

  1. 1Leibniz hat darรผber bemerkt: non recte.