Des Bosses an Leibniz
Hildesii 16 Aug. 1709
Gratias ago maximas pro communicato insigni tuo de ritibus Sinensibus ratiocinio, cujus exemplar propediem mittam ad Ptolemaeum, nihil dubitans scriptum hoc ei tanto fore gratius altero, quanto prolixius. Autographum ipsum brevi remittam nisi forte exemplari contentus esse velles.
Intelleximus Pontificem scripsisse ad Monarcham Sinicum hoc fere tenore: non putasse futurum fuisse ut Imperator rituum cum religione, cujus exercitium in regno suo permisisset, pugnantium prohibitionem tam graviter laturus sit; se controversiam hanc ad novum examen revocaturum, ut Majestati ejus fiat satis. Interim orare se ut Turnonium liberum dimittat etc.
Prioribus litteris Tuis philosophiam spectantibus respondere vetant quaedam occupatiunculae, quibus distrahor; faciam autem proxime. Vale etc. Dabam Hildesii 16 Augusti 1709.