Des Bosses an Leibniz
Hildesii 30 Julii 1709
Circa Pentecosten uni e nostris Hannoveram tendenti litteras ad Te perferendas dedi, adjunctis Hartsoeckeri Conjecturis, quarum pro commodatione gratias iterum, ut par est, ago. Subinde accepi remissam a Te Causam Quenellianam cum Processu Gerberoniano. Paulo post Clarissimum Hartsoeckerum ipsum vidi beneficio Tuo. Is postquam verbis mihi Tuis salutem nunciasset, sciscitari coepit, Ecquid de Conjecturis istis, quas mecum a te communicatas intellexerat, sentirem. Ego suspicatus quod res erat (nam initio nomen suum dissimulabat) respondi: per Elementa illa duo, quae Philosophia vulgaris non facile fortassis everteret, multa ingeniose explicata videri, sed de omnibus pronunciare me non posse, tum quod in eorum fere quae generatim disseruisset lectione haesissem, caeteris obiter solum lustratis, tum quod Principia Physices et Dioptricae Conamina, ex quibus penitior Elementorum istorum elucidatio petenda videbatur, non nisi in inserta Diariis Parisiensibus Synopsi vidissem; caeterum systema illud apud Leibnitium stare non posse. Quod postremum nec ipse diffitebatur, sed addebat gratum fore Hartsoeckero, si difficultates contra systema ejus mihi vel aliis occurrentes Actis Eruditorum inserendae Lipsiam mitterentur, responso non cariturae. Mihi veniebat in mentem id quod circa absolutam elementorum istorum fluiditatem duritiemque in Diario Parisiensi obmoveri a Te memineram, sed Virum Clarissimum ad Herciniae fodinas properantem morari nolui. In digressu fassus est se Hartsoeckerum ipsum esse.
Scripsi ad Ptolemaeum de duabus lucubrationibus quas praelo maturas habes, nec tacui sapientissimum Tuum de re Sinica judicium, cui tandem locum fore reor. Nam interea intelleximus mutatam aliquantum rerum illarum faciem, ex quo Papa locum dedit audiendae Episcopi Ascalonensis appellationi a decreto Turnonii. Est ille Episcopus ex familia Augustiniana Vicarius alicubi in China, qui stat pro ritibus. Cum Pater Provana contentiosius aliquando diceret pro causa sua, suaviter monitus a Papa ne nimium incalesceret, reverenter reposuit: Sanctissime Pater, quis non incalescat, dum ardet Ecclesia? Sicque coeptum sermonem prosecutus est. Verum haec aliaque tibi magis quam nobis perspecta esse conjicio ex iis quae a R. P. Vota accepta nos docuisti.
Amicus Leodiensis cui Typographi negotium mandaveram, nihil ab eo aliud responsi tulit nisi se editionem suscipere nolle, et hanc fuisse causam, cur binis meis litteris respondere supervacuum putarit. Satis profecto inurbane. Addit tamen amicus idem se, si manuscriptum mittatur, alium Typographum, qui opus edendum suscipiat, facile reperturum. Verum cum de exemplis quae exigis ad eum nihil ante scripsissem, alteris litteris ei mandavi, ut eam conditionem proponeret. Insuper cum caveret, ne quid in edendo opere Ecclesiae Catholicae dogmatis contrarium contineretur, hoc eum metu fidenter exsolvi, nihil dubitans te fidem meam liberaturum, ne ob praestitam qualemcunque operam apud nostros vapulem, et alioqui cautelam istam instituto tuo necessariam esse pro tua sapientia intelligis.
Venio nunc ad philosophicas in postremam paenultimae epistolae Tuae partem animadversiones meas, quas ut aequi bonique consulas rogo.
Animas brutorum quinto demum die creatas a te statui colligebam ex Tuae de ipsa Natura adversus Sturmium dissertationis no. 6, ubi per divinum mandatum: producat terra etc. contendis insitam esse quandam rebus efficaciam, formam seu vim, qualis naturae nomine accipi solet, ex qua series phainomenôn ad primi jussus effectum consequebantur. Atque in his quidem postremis verbis, linea subductis, innuere mihi videbaris ob novarum istarum Monadum exortum mutata fuisse Phaenomena, et alioqui dicendum, eadem futura fuisse in natura Phaenomena, quamvis animantium animae creatae nunquam fuissent. Unde ergo illas creatas fuisse evinces? ex rationibus metaphysicis, inquies: fateor; sed an ex iis solis? quid? nihilne Physica hic poterit? nihil sane pollent, si ad explicanda quae cernuntur Phaenomena, necessariae non sunt animae brutorum. Necessariae autem non erunt, si nullam in Phaenomenis mutationem inducunt. Certe ipse animae adeo rationali officium formae sive Entelechiae tribuis, quae utique qua talis est, non minus phaenomena propria habebit quam formae sive entelechiae reliquae.
Quod ais, Animam non transire de uno corpore organico in aliud, sed semper in eodem corpore organico manere ne morte quidem intercedente, sed corpus organicum manere idem solum ut navis Thesei vel flumen, nisi quod animae certum assignari possit punctum etc. de brutorum animabus non magnopere pugnabo; de humanis an id admittere tuto possim, equidem nescio, nec video quare. Si transcreationem tuam recte percipio, hominis anima cum sine omni materiae cujuscunque adminiculo operari possit, ab omni materia etiam prima seu prôtô hypokeimenô absolvi post mortem nequeat. At quid igitur fiet ipsa materia prima sive propria quacum anima humana monadem constituebat? dicerem, satis illi de unitate provisum per Entelechiam illam ipsam cui anima humana tanquam gradus essentialis perfectionis addita fuerat. Quod si ante animae rationalis infusionem materia illa prima extare sine ipsa potuit, quidni et post ejus jacturam? Dico si recte percipio transcreationem animae non rationalis in rationalem quam ais fieri posse addito miraculose gradu essentiali perfectionis, id est rationalitatis. Nam non voles, opinor, animam non rationalem adveniente gradu rationalitatis per transcreationem perire penitus: sed tantum, animae non rationali praeexistenti et perseveranti supervenire gradum, quem ais essentialem perfectionis sive rationalitatis, qui gradus tam parum sit modus animae praeexistentis quam parum anima praeexistens erat modus materiae propriae sive corporis organici, ita ut gradus ille essentialis seorsum sumptus vera sit Entelechia realissime distincta a priori illa, afficiens tamen eandem prorsus materiam primam propriam sive potentiam passivam, imo corpus idem organicum, quam et quod afficiebat praeexistens anima non rationalis. Hoc ita posito, variae occurrent quaestiones: 1mo quare miraculose superaddi dicatur ille gradus? An non inde consequetur naturae conformiorem et verisimiliorem esse animarum humanarum propagationem per traducem? 2o quomodo una eadem materia a duabus Entelechiis adaequatis informari possit? aut 3o quomodo in homine admitti possint duae animae, quod Synodi generalis 8ae act. 10 Canoni 11 adversari videtur. Verum haec postrema difficultas tibi cum Gassendo aliisque communis erit. Ad quam uti et ad 2dam respondebis fortasse, animam praeexistentem et gradum illum supervenientem, licet realiter diversos, non facere tamen nisi unam animam. Sed hoc regeram: anima praeexistens etiam post factam cum gradu superveniente unionem manet vera anima, ergo a fortiori et gradus ille perfectionis superveniens, utpote dignior, vere anima erit. Ergo duae erunt animae, duae formae dominantes sive adaequatae, duae unitates.
Accedo nunc ad controversiae caput. In priori epistola mea urgebam: si monades infinitae quinto primum die creatae fuissent, fore ut vel ex illis additis moles seu massa sive extensio cresceret, aut si non inde cresceret, ex monadibus nunquam exsurgere possit extensio. Ais singulas monadas tantum addere singula puncta quae non sunt certa pars materiae, nec infinita puncta in unum collecta extensionem factura, cum puncta non sint nisi terminationes materiae, atque adeo situm quidem habere, continuitatem non item, sed nec componere nec stare per se posse. Evincis, fateor, et demonstras puncta mathematica terminationes sive modificationes nudas esse materiae, nec ex ipsis etiam infinities repetitis exsurgere extensionem posse, denique ea continuitatem non habere nec componere, nec stare per se posse. Sed puto monadas ipsas, de quibus sermo erat, ut meras Materiae modificationes aut terminationes considerari non posse, cum potius principia sint et fundamenta massae sive extensionis, imo potius extensio juxta te est modificatio monadum seu substantiarum. Sed et monades continuitatem habent, extensio enim et continuatio ex repetitione substantiae oritur, aut velim mihi dicas quid continuitas superaddat repetitioni monadum juxta se positarum sub eadem Entelechia dominante? Monades etiam componunt, nam in eas tanquam principia tota extensio resolvitur; denique monades etiam stare per se possunt, sunt enim substantiae. Haec si ita se haberent, extensio seu quantitas continua aliquid a substantia realiter diversum non mera substantiae modificatio erit, uti alias arguebam, nam massa nullam materiam continet, nisi eam quae ex monadum collectione consurgit.
P. Dionysium Werlensem Capucinum, Virum doctum tibique amicum, ante menses aliquot diem obiisse intellexeris. Quod superest, vale et si quid voles, jube. Dabam Hildesii 30 Julii 1709.
P.S. Litteras tuas ad P. Janningum curavi Antverpiam.
Post scriptas has litteras accipio litteras a Ptolemaeo, in quibus plurimam tibi verbis suis salutem dici jubet et grata admodum sibi fuisse cogitata tua significat, praeprimis id quod de Sinensibus ritibus censes: sed multo libentius habiturum librum a te ea de re editum titulo Novissima Sinica, nempe ut Romae compertum fieret, quid docti et moderati Protestantes de causa illa Sinensi sentiant; utque ne credantur omnia Mercuriis Hollandicis qui perpetuis satyris in Jesuitas pretium quaerunt et emptores invitant. Multum modo distineri se ait et distrahi in hac retractanda causa, sibi post aliorum parum felicem operam ab A. R. P. N. Generali commendata, modica quidem spe prosperi exitus, sed multorum proborum precibus ad Deum enixis et assiduis plurimum fidit. Consilium tuum de confutandis vanis et nocuis Baylii Cogitatis summopere probat. Vale iterum iterumque.