Des Bosses an Leibniz

Hildesii 17 Maji 1709

GerhardtLatin

Patrem Turnaminum, quicum stati litterarum commercii instituendi occasionem percommodam diu quaesitam nunc demum reperisse me arbitror, de utroque isto opere certiorem faciam et gratiam sine dubio non levem inibo.

Remitto cum plurima gratiarum actione Conjecturas physicas Hartsoeckeri, quarum continuationem typis nuper vulgatam esse ex Lipsiensi Diario cognovi, Thomam etiam Bonartem quem subinde iterum lustro brevi remissurus.

Circa ea quae postrema Epistola tua de animabus et substantiis simplicibus earumque extensione disserebas, nonnulla adhuc occurrebant, quae in aliud tempus differre cogor, quia noster qui hasce Hannoveram perferet festinat. Vale etc. Dabam Hildesii 17 Maji 1709.