Des Bosses an Leibniz
Hildesiae 11 Septembr. 1708
Binas a te litteras intra biduum accepi. ........
De Roswitae carminibus et universo opere tuo significabo Turnamino; erunt haec ei promulsionis instar ad caetera quae a te porro communicanda sperat.
Non pauca loca adduci possent, ex quibus Jansenius nullum beatorum inter et viatorum libertatem discrimen fecisse colligitur. Unum produco: Tomo 3 lib. 1 cap. 4 col. 16 editionis primae Lovaniensis Jacobi Zegeri Anno 1640 sic habet: Voluntas concupiscentiae terrenae visco intime penetrata semper et in omni actu motibus ejus fertur et refertur, imperio ejus et ponderi indesinenter inserviens, eodem plane modo quo voluntas Beatorum in omnibus omnino motibus servit divinae caritati.
Scire velim ubi prodierit ista Continuatio Colloquiorum Comitis de Gabalis, quam profecto lectu jucundam esse oportet. Annotationes vero tuas ed Bailianas objectiones mihi si legendas miseris, rem facies mihi longe gratissimam. Ego hactenus universim censui fidem multa rationis humanae captum excedentia, nihil tamen eidem rationi contrarium statuere. Campum hic habes ingenio isto dignissimum. Si profecturus sum, quod adhuc incertum est, vix ante festum S. Michaelis proficiscar. Interea si miseris scriptum tuum, perlegere me posse confido; at mihi nunquam hoc sumam ut illius examen instituam. Si quid tamen mihi pro tenui captu meo occurrerit quod Theologorum nostrorum aures offendere posse videatur, id me sincere tibi indicaturum profiteor, ut pro sapientissimo consilio tuo quod videbitur statuas.
Dezius Chaesio succenturiatus is ipse est qui aliquamdiu olim Argentorati egit et celebrem de reunione protestantium librum edidit.
Vale etc. Dabam Hildesiae 11 Septembris 1708.