Leibniz an Conring
Literae TUAE ob praeclara semper monita, quae inseris, mirifice me afficere solent, nam et docent et excitant. De Jurisprudentia ordinanda emendandaque sententia Tua fortasse non discedit a mea: ita enim ego quoque sentio, optima quaeque meditata sine approbatione publica fructu carere, hanc vero nostra tempestate sperari vix posse. Sed haec quidem cura nos parum angit. Num adeo medico de diaeta scribendum non est, quia nemo Medice vivit? suffecerit nobis rem nostram egisse, caetera suis temporibus servanda sunt.
De Motus rationibus et Hypothesi mea phaenomenis naturae solvendis constituta ut exactius judicare possis, schediasmata mea mitto. Vellem digna esse lectione tua, sin minus, inspectione. Miror cuiquam videri, omnium maxime miror videri Tibi; ullum esse motum in natura, qui non sit localis. Crede mihi, nihil hac sententia minus apodeicticum, id est minus clare distincteque explicatum vel fingi posse. Vellem nosse experimentum aliquod naturae, quod non possit solvi motu locali. Te certe, tantum Virum, a formis et qualitatibus et nescio quibus nominalitatibus rerum causas repetere, non credo. Malo credere sententiam tuam a mea minus quam utrique videtur dissidere. Impossibile est quicquam in corpore intelligi praeter magnitudinem, figuram et motum localem. Vix ipsum Aristotelem aliter sensisse ostendi in praefatione Nizolii, cujus libros de veris principiis et vera ratione philosophandi aliquando edidi: sum enim in Aristotelis lectione saepe non perfunctorie versatus. Hypothesi mea videbis mira brevitate et concinnitate rationem reddi gravitatis, vis Elasticae (einer gespannten feder), verticitatis quoque magneticae ad polos directae, penduli, fermentationis, reactionum omnium chymicarum, cohaesionis corporum, motus marium et ventorum, eorumque omnium ex solo motu lucis seu aetheris circa terram. Quid aliud ab Hypothesi, quam brevitas claritasque omnibus phaenomenis satisfaciens desiderari potest? Causas naturales alias quam probabilissimas quaerere temerarium est, quamdiu nondum totam naturam inspeximus. Si me Automatopoeus ad horologium a se confectum adducat, jubeatque ut divinem constructionem, potero fortasse constructionem exhibere, quae idem praestet quod horologium monstratum, quia eadem phaenomena pluribus modis produci possunt: ipsum praecise modum quo Artifex usus est, nisi dissoluto opere definire non possum. Si qua tamen hypothesis non tantum experimentis praesentibus satisfaciat, sed et prophetiam quandam non fallentem praebeat de futuris, ei valde fidendum est.
Empiricorum, ut Tu vocas, Vir Amplissime, nostri temporis industria multa egregia, Aristoteli ignota, sunt stabilita: motus terrae, gravitas aëris, pendulorum admirabilis regularitas, vis Elateris, productio metallorum artificialis, reactiones chemicae, et ab iis pendens tota methodus medendi, nam hactenus methodus medendi fuit pene nulla, paucis demtis. Quaesivi aliquoties a doctis medicis, qui fieret quod inventa sanguinis circulatione, tot novis vasis, constituta alia plane corporis oeconomia, deprehensis prorsus novis morborum causis, methodus tamen medendi vetus retineatur. Hi mihi fassi sunt, medicinam quam hactenus fecerint, quatenus usum fructumque habuerit, fuisse totam Empiricam, non pendentem a causarum contemplatione, sed experientia, unde nunc quoque mutata de causis sententia remedia priora retineri. Fuit ergo hactenus omnis pene nostra Medicina Empirica. Utinam si aliter sentis, Vir Amplissime, meliora nos edoceas! non posses de humano genere melius mereri. Aphorismi Hippocratis non sunt theoremata deducta ex causis, sed observationes factae per experimenta seu inductionem. Unde ne nunc quidem extitit, qui eorum causas se reddidisse jactare possit. Non dubito in Veterum medicina plurimum bonae frugis latere, sed quis exuit, quis in scientiae formam redegit? Anglis profecto ars demonstrandi non est adimenda. Ars demonstrandi tota consistit in duobus, arte definiendi et arte combinatoria. Est enim Demonstratio nil nisi catena definitionum. Arte definiendi nescio an a multis retro seculis, Aristotele et ICtis veteribus et Jul. Caesare Scaligero et Jacobo Cujacio demtis, conferri Thomae Hobbesio quisquam possit. Idem tam multa praeclara theoremata mihi demonstrasse videtur, quam ipse Aristoteles, omnium licet mortalium, si a Mathematicis et ICtis veteribus abieris, apodeiktikôtatos. A Cartesio quoque multa praeclare excogitata sunt, quae nulli Veterum in mentem venere. Naturalis hic noster morbus est detrahere iis, cum quibus nobis certamen gloriae esse potest, id est hominibus aevi nostri. Ego, si quisquam, Aristotele delector; plurimos tamen ejus paralogismos ad oculum si opus sit demonstrare possum, etiam in re morali. Idque Tute non raro observasti. Mittamus praejudicia: faveamus ingeniis omnium aetatum. Erga nostrum praesertim seculum ingrati ne simus. Ut ad nugas meas redeam, mirifice gaudebo, si Tibi saltem non improbabiles videri intellexero. Simplicius enim cogitari vix quicquam potest, certitudinem non promitto nostro. Caeterum festinatissimae et perturbatissimae in nundinis scriptioni ignosce: vix credis quot cursitationibus et scriptitationibus distrahar. Quod restat, vale faveque etc.1
P.S. Ignosce quaeso libertati quam subitus scribendi calor infudit: venerationi quam Tibi Germani praesertim omnes debemus, absit ut unquam quicquam decedat, idque publice testabor quoties occasio erit: privatam magnorum Virorum reprehensionem provocare interdum non timeo, cum sciam nihil esse utilius et ad discendum fructuosius.
- 1Ohne Ort und Datum.