Conring an Leibniz
Literae Tuae ut omnes ita etiam quas ultimas dedisti longe mihi sunt gratissimae. Referunt enim ingenium igneum et indefessum, nec intra unius alicujus doctrinae angustias sese continens: cujus generis perquam rarae sunt dotes. Ad hoc sentio non inter rudes conatus tua consistere, sed jam tum eximios fecisse in omnigena doctrina progressus, idque aetate perquam matura. Deum veneror, uti et ....2 et seros annos tantis ingenii beneficiis suppares in publicos usus tibi largiatur. Calcaribus non egere te gaudeo. Quod impetum luxuriantem animi ipsemet velis nonnihil refrenare, laudo plurimum. Et vero ita est. Refrenanda saepenumero sunt magis quam urgenda majora quaevis ingenia: quo et valetudini suae parcant ad annos prolixiores, et consulant famae in perpetuitatem.
De tuis prudentiae juris ordinandae rectius studiis sententiam meam dixi jam tum ingenue, nec muto. Nisi scilicet accesserit Regum Principumque auctoritas, nihil effeceris. Quod si tamen solito rectius imbuti fuerint animi eorum, qui Regentibus sunt in consilio, fortassis justa legum constitutio tandem aliquando obtinebit. Tempus autem illius futurae fortunae definire non equidem ausim: imo audeo praedicere, brevi haud licere tale quidquam expectare. Nihilominus uti tu pergas bene, ceu coepisti, mereri de hoc utilissimo negotio, etiam atque etiam suadeo.
Quae de motu in Naturali Philosophia corrigenda censes, ex parte nondum assequor, ex parte autem non possum non improbare. Ne quid scilicet dissimulem, equidem arbitror, id quod tu statuis omnem motum esse localem, infinitis experimentis indies false convinci, neque ex antiquo aevo quemquam praeter Democriti scholam tibi suffragari. Quemadmodum vero tellus moveatur ex tua sententia, et quomodo ex ejus motu Oceani fiant reciprocationes, quia nondum docuisti, nondum quoque intelligo. Ubi meditamenta tua prodierint in lucem, aequum me experieris judicem. Quod si experimentis firmis et justi numeri fueris instructus, laudabo: sin, non potero. Nova quoque habent facilem imperiti vulgi assensum, sed brevi iterum evanescunt, et a veteris Philosophiae gnaris statim in ipsa janua rejiciuntur, interdum cum risu et quadam ignominia. Anglia hodie circa nova inventa perquam laboriosam sese praestat. Nec ego non plurimum delector illa industria empirica. Hactenus tamen omni illa empeiria pene nihil novi stabilitum vidi, et Aristotelica dogmata quam multa egregie confirmata: cum tamen boni illi Angli, pro imperitia veteris doctrinae, putaverint plane nova se docere et hactenus observata nemini. Adhoc tantum non omnes illorum laborant apodeiktikês inscitia, vitio scientiis constituendis plurimum adversante, ne quid nunc dicam de ipsamet arte empeirias. Non dubito, ea in re rectius te tibi consulturum. Circa artem medicam noviter factis experimentis quaedam solito felicius hodie doceri et agi posse, omnino et ipse tecum sentio. Quod si autem esses in veterum Medicorum libris versatus, agnosceres quamplura hodie ignorari antiquis cognita. Utrimque scilicet peccatur: ohi neôterizontes sola recentia et norunt et admirantur, vetera quaevis superbe fastidiunt, suam inscitiam doctis prodentes: alii vetera sola amplexantur recentium incuriosi. Ego neutris accolo, sed vetera et nova soleo conjungere. Nostra haec aetas avidissima est solarum novitatum, ignara veterum, cum insolente fastu aliorum et sui stodila quadam philautia. Quod equidem plurimum doleo: quoniam quantum una parte crescunt, tantum altera scientiae quaevis decrescunt. Non dubito, magno cum fructu et doctrinae augmento utramque Te viam calcaturum.
Ab Eminentissimo Electore Moguntino Consiliarii aliquod munus concessum tibi gratulor, praesertim quoniam hinc dignitas quidem tibi accessit, studiis tamen nihil detractum. Deus porro faveat eximiis tuis institutis, Leibnizi. etc.
Raptim.
Helmstadii 1671
16/26 Febr.
Carmen tuum perplacet. Utinam ex vero fusum sit oraculum! Quae Edsardo et Vogelio destinasti, curabo diligenter. Ad omnia Tua respondere vetat temporis augustia. Caeteroquin fuisset gratissimum, de iis tecum nonnihil prolixius conferendi.