In dem auf der Königlichen Bibliothek zu Hannover vorhandenen Exemplar von Spinoza's Op. posth. hat Leibniz die folgenden Bemerkungen beigeschrieben:
Zweiter Theil der Ethik.
Zu Def. IV. Per ideam adaequatam intelligo ideam, quae, quatenus in se sine relatione ad objectum consideratur, omnes verae ideae proprietates sive denominationes intrinsecas habet, bemerkt Leibniz: explicandum ergo erat, quid sit vera idea, nam p. 1. ax. 1. adhibita est solum convenientia cum ideato.
Am Schluß des Beweises von Propos. I. Cogitatio attributum Dei est, sive Deus est res cogitans, setzt Leibniz hinzu: eodem modo probabit et Deum timere, sperare. Si respondes esse modos cogitandi, dici potest forte et cogitationem esse alterius attributi modum.
Zu Propos. VI. Cujuscunque attributi modi Deum, quatenus tantum sub illo attributo, cujus modi sunt, et non, quatenus sub ullo alio consideratur, pro causa habent, bemerkt Leibniz: Dubito, quia videtur aliquid praeterea requiri ad modificandum aliquod attributum. Ratio eadem est cum illa quae facit ut non existant omnia, imo ut aliqua distincta.
Zu Propos. XII. Quicquid in objecto ideae, humanam Mentem constituentis, contingit, id ab humana Mente debet percipi, sive ejus rei dabitur in Mente necessario idea: Hoc est, si objectum ideae, humanam Mentem constituentis, sit corpus, nihil in eo corpore poterit contingere, quod a Mente non percipiatur, ist beigeschrieben: ideae non agunt. Mens agit. Totus mundus
revera est objectum cujusque mentis. Totus mundus quodammodo a quavis mente percipitur. Mundus unus et tamen mentes diversae. Mens igitur fit non per ideam corporis, sed quia variis modis DEUS mundum intuetur, ut ego urbem.
Zu Propos. XIII. Objectum ideae, humanam Mentem constituentis, est Corpus, sive certus Extensionis modus actu existens, et nihil aliud, fügt Leibniz hinzu: Hinc sequitur mentem quamvis esse momentaneam saltem in eodem homine. Am Schluß des Beweises zu Propos. XV. Idea, quae esse formale humanae Mentis constituit, non est simplex, sed ex plurimis ideis composita, ist bemerkt: Ergo et mens humana est aggregatum plurium mentium. Zu Propos. XX. Mentis humanae datur etiam in Deo idea, sive cognitio, quae in Deo eodem modo sequitur et ad Deum eodem modo refertur ac idea sive cognitio Corporis humani, ist beigeschrieben: Ergo datur idea ideae. Hinc sequeretur rem ire in infinitum, si quidem Mens humana est idea.
Bei den Worten des Scholiums zu Propos. XXI: hoc est Mentem et Corpus unum et idem esse Individuum, quod jam sub Cogitationis, jam sub Extensionis attributo concipitur, ist bemerkt: Ergo revera non differunt mens et corpus, non magis quam urbs diversimode inspecta a se ipsa, sequitur et extensionem a cogitatione revera non differre, atopa. Am Schluß dieses Scholiums fügt Leibniz hinzu: Hinc sequitur ad intelligendam ideam corporis seu mentem non opus esse alia idea. Zu Propos. XXIII. Mens se ipsam non cognoscit, nisi quatenus Corporis affectionum ideas percipit, ist beigeschrieben: Si mens se ipsam percipit, quomodocunque sequitur nullam dari in Deo ideam mentis aliam ab ipsa mente, nam se ipsam percipit, quatenus Deum mentem percipientem exprimit. In dem Beweise dieses Satzes ist zu den Worten: Mens humana ipsum humanum Corpus non cognoscit, bemerkt: imo uti Deus vel mens corpus cognoscit per corporis affectionum ideas, ita mentem cognoscet per mentis affectionum ideas.
Dritter Theil der Ethik.
Zu Definit. III. Per Affectum intelligo Corporis affectiones, quibus ipsius Corporis agendi potentia augetur vel minuitur, juvatur vel coërcetur, et simul harum affectionum ideas, ist bemerkt: affectus intelligitur etiam cum de corpore non cogitamus. Zu Propos. XXIII. Cum rem nobis similem amamus, conamur, quantum possumus, efficere ut nos contra amet, ist beigeschrieben: Ratio quia conamur ipsi benefacere, id est efficere ut amemur. Sed hoc aliter adhuc probari potest, imo debet, potest enim quis benefacere velle, etsi non quaerat et cogitet se redamari.
Zu Affectuum Definit. II. Laetitia est hominis transitio a minore ad majorem perfectionem, ist bemerkt: possum perfectionem corporis augere, ut non sentiam, ut si fiam pulchrior, si membra in majus robur crescant. Responderi potest, insensibilem esse hunc transitum adeoque et laetitiam.
Zum vierten und fünften Theil der Ethik finden sich keine Bemerkungen.
Axiom. 1. Omnia quae sunt, vel in se vel in alio sunt.
Ax. 2. Id quod per aliud non potest concipi, per se concipitur.
Ax. 3. Ex data determinata causa sequitur effectus, si non detur, non sequitur. Ax. 4. Effectus cognitio ex cognitione causae dependet et eam involvit.
Ax. 5. Quae nihil commune secum invicem habent, etiam par se,invicem intelligi non possunt.
Ax. 6. Idea vera debet cum suo ideato convenire.
Ax. 7. Quicquid ut non existens potest concipi, ejus essentia non involvit existentiam.