Series VI Band 4 · No. 503₁.

De publica felicitate

Latin

DE PUBLICA FELICITATE

Quicquid publice utile est, faciendum est.

Commune bonum aestimatur ex collectis in unam summam bonis singulorum.

Curandum ante omnia est, ut omnes sint contenti, sive ut nemo dolore afficiatur.

Proximum est efficere ut omnes sint felices, sive quam jucundissime vivant.

Potius est voluptatibus carere quam doloribus affici.

Laetitia est status voluptatum praevalentium, Tristitia dolorum.

Felicitas est status laetitiae duraturae.

Miseria est status tristitiae duraturae.

Bonum necessarium est, sine quo miseri sumus, caetera tantum utilia appellantur.

Bona malaque ita inter homines dispensanda sunt, ut minimum inde oriatur malum, aut maximum bonum commune.

Curandum est ut homines sint prudentes, virtute praediti, facultatibus abundantes, nimirum ut optima agere sciant, velint, possint. Prava autem nec cogitent, nec velint, nec possint.

Prudentia et virtus in animis inseruntur tum praeceptis, et eorum rationibus quae sunt praemia poenaeque naturales pariter et civiles, tum usu sive virtutum exercitio.

Praecepta Diesen Absatz hat Leibniz durch Umrandung hervorgehoben. sunt vel de actibus internis sive cogitationibus, quae complectitur Theologia moralis quam vocant seu Doctrina Casuum Conscientiae; vel de Actibus externis qui in aliorum cognitionem per se incurrere possunt, de quibus agit jurisprudentia civilis.

Facultates autem, sive Bona quae inter homines dispensari possunt, arbitrio cujusdam potestatem habentis, sunt vel spiritualia vel temporalia, unde duplex jurisprudentia Ecclesiastica et Secularis.