Series VI Band 4 · No. 493₁.
Resolutio notionis justi
RESOLUTIO NOTIONIS JUSTI
Rand hinzugefügt.
Justus De Cogitationum Analysi
Justus est charitativus homoeosophus.
Charitativus est benevolus; similiter se habens erga quemlibet, quatenus est
benevolus.
Charitativus est benevolus pantotropus.
Benevolus est amans, confirmatus quatenus amans.
Benevolus est amantius confirmatus
(amantius id est in actu primo amandi constitutus).
Confirmatus est inclinatus, magnus quatenus inclinatus.
Confirmatus est inclinatus magnus.
Inclinatus est facilis quatenus volens.
Inclinatus est volentius facilis.
Volens est cogitans et tendens ad id quod cogitat, conans ad aliquid quatenus idem
repraesentans.
Volens est cogitans tendens.
Tendens ad aliquid est ad ipsum maxime conans. Sciendum enim posse
aliquid conari ad plura, sed ex pluribus conatis eligi aliquid ad quod res
tendit.
Cogitans est repraesentans, et conans quatenus repraesentans.
Omnis cogitans seu repraesentans et eatenus agens sive conans, vel ad simile vel ad dissimile conatur. Ad simile si juvatur a repraesentante, ad dissimile si inde impeditur. Semper autem nonnihil juvatur vel impeditur.
Repraesentatio non tam est similitudo quam quaedam relatio congruens per omnia, hujusmodi repraesentatio est inter numeros et numerorum characteres.
Intelligo autem hic repraesentationem non arbitrariam sed naturalem, nam arbitraria non est repraesentatio nisi qua in mente excitat naturalem.
Conans ad aliquid est determinatus quatenus agens. Seu determinatum quatenus
potest esse novum.
Omnis conans quodam respectu est agens.
Determinatus
Habens absoluta quatenus est habens; est habens quae semel existentia
supposita non involvunt aliud subjectum ultimatum.
Seu subjectum ultimatum omnium requisitorum absolutorum.
Subjectum absolutorum est subjectum attributorum quae existere supposita
non involvunt aliud subjectum ultimatum.
Subjectum ultimatum est quod non est attributum.
Subjectum est quod quatenus habet existentiam suppositam involvitur in
alterius essentia.
Attributum est quod quatenus habet essentiam involvit alterius existentiam
suppositam.
Connexa sunt quorum unius existentia involvitur in alterius existentia.
Subjectum et attributum esse videntur, cum conceptus individui unius
involvitur in conceptu individui alterius. Possum quidem concipere calorem
non considerato calido, sed non possum concipere hunc calorem nisi considerato
aliquo calido. Seu non possum concipere quae alia sunt in natura
praeter calorem et quae ex caloris conceptu sequuntur, nisi considerem
aliquod subjectum, in quo est calor, lux, etc.
Possum quidem concipere circulum, ut rem possibilem in se, seu non implicantem
contradictionem; sed si nosse velim an nunc existat circulus,
~~et si id nosse velim a priori, multa alia supponere
cogor, et supponendorum in ordine primum* ~~transeundo a circulo*
*et his quae ex natura ejus sequuntur ad alia, est subjectum
circuli*. Possum quidem circuli essentiam per se resolvere in suas
causas, usque ad prima; sed hinc non possum judicare, an circulus aliquis sit,
sunt enim quaedam discrimina quae ex formis non sumuntur, talia sunt
discrimen inter magnum et parvum circulum, item unus sit circulus an multi.
Item existatne an non. Nam ubi reperi circulum esse possibilem, jam quaeri
potest an aliquid sit possibile, quod plura involvit, ex quibus judicari potest
possibilitas.
Hinc patet omne subjectum ultimatum esse Ens completum, et involvere totam rerum naturam, hoc est ita ut ab ipso perfecte intellecto, id est ex intellectis illis quibus a quolibet alio discerni potest, concludi possit quaenam possibilia existant.
At dices hic calor etiam perfecte intelligi non potest, nec ab alio discerni, nisi
intellecta rerum natura; ita est. Et hoc est de quolibet individuo. Sed hoc
calidum, et hic calor quomodo differunt? Nempe quod idem est et hoc
calidum et hoc lucidum; cum tamen hic calor et haec lux non sint idem, ergo
subjectum est individuum quod secundum plura diversa alia individua
exprimi potest. Individuum autem est cujus intelligentia involvit intelligentiam
existentiae rerum. Subjectum ultimatum est, quod secundum
plura diversa individua exprimi potest, non tamen ipsum ad aliud subjectum
exprimendum inservit. Et tale subjectum dicitur substantia.
Universale est cujus intelligentia involvit tantum possibilitates. Singulare
ex cujus intellectu judicari potest, utrum et quando et ubi [et] an solum
existat an cum aliis, breviter de tota rerum universitate. Hinc patet cur
difficile sit tractare singularia, quia tam multa involvunt.
Determinatum est subjectum
Quod est attributum suum absolutum est attributum non involvens aliud subjectum ultimatum.
Agens est quod est attributum suum novum, et quod est eatenus determinatum.
(Cum dico aliquid esse attributum suum, hoc volo, v. g. homo est rationalis, est doctus.
Doctus enim, rationalis etc. est attributum ejus.)
Patiens est quod est attributum suum novum, et quod eatenus non est determinatum.
Repraesentans ideam habens est principium cognoscendi omnia in alio, secundum
certam quandam legem (nimirum cuilibet in repraesentante respondet aliquid in
repraesentato) et ex uno potest duci aliud secundum quandam certam legem.
Facilis est habens pauca requisita.
Habens requisitum est non existens quatenus est non habens aliud.
Amans est quod determinatum est quatenus delectatur quatenus est cogitans aliquid
esse felix.
Quod delectatur est cogitans quatenus ^&.v9
Fit perfectius quod juvatur quatenus tunc est agens (seu quod juvatur immediate).
Juvatur quod fit facilius quatenus est agens. Vel juvatur quod fit potentius
(majus quatenus potens).
Potens est magnum quatenus est attributum seu magnum quatenus fit magnum
quatenus agens, novum magnum quatenus est agens.
Felix est Delectatum durabile (quatenus delectatum).
Durabile est non facile (quatenus) desinens.
Quasi sapiens est quasi habens scientiam felicitatis.
Agens quae sapiens agit est agens quae habens scientiam felicitatis agit.
Habens scientiam felicitatis est habens scientiam status delectationis durabilis.
Habens scientiam rei est intelligens productionem rei.
Intelligens est cognoscens quae sint requisita.
Cognoscens est credens verum.
Verum est propositio cujus antecedens involvit consequens.
Credens est cogitans et eatenus determinatum ad volendum, si ex iis quae credimus
sequatur quod sit bonum et facile.
Bonum conferens ad voluptatem.