Series VI Band 4 · No. 492₁.

Modalia et elementa juris naturalis. Erste Fassung

Latin

Justitia est charitas recte ordinata seu virtus servans rationem in affectu erga alios ratione praeditos.

Vir bonus est qui justitia praeditus est. Omnis prudens est vir bonus.

^&.bb Indebitum  est, quod viro bono qua tali  ^&.b~~

~~~~Debitum~~  204304  necessarium

~~~~Indebitum~~  contingens

~~ est, quod viro bono qua tali

Licitum  possibile

~~~~Illicitum~~  impossibile.

Hinc omnes propositiones Logicae circa Modales huc transferri possunt: ex. grat.

Der in Kleindruck folgende Text wurde von Leibniz später ersetzt:

^&.bb  Quod viro prudenti  necessarium  etiam viro bono  necessarium  est^&.b* 504  necessarium  404504  necessarium  404

* contingens  contingens

 Quod viro prudenti  etiam viro bono  est licet non contra.

 possibile  possibile

 impossibile  impossibile  Hinc omnes propositiones [bricht ab]

^&.bb  Quae viro bono  necessarium  etiam prudenti  necessarium^&.b 503  necessarium  403503  necessarium  Quae viro bono  possibile  etiam prudenti  possibile  impossibile  impossibile [bricht ab]  Vir bonus enim, etsi forte prudens non sit, agit tamen ut prudens in his quae ad bona malaque aliena pertinent. Sed prudentis officium latius patet.

Nullum impossibile est debitum; seu impossibilium nulla est obligatio.  Nam omne impossibile est impossibile viro bono. Nullum impossibile viro bono utcunque est necessarium viro bono qua tali, jam necessarium viro bono qua tali idem est quod debitum. Ergo nullum impossibile est debitum.

Omne necessarium est licitum; seu necessitas non habet legem.  Nam omne necessarium est necessarium viro bono. Omne necessarium viro bono utcunque est possibile viro bono qua tali; hoc est licitum.

Omne debitum est licitum.

Omne illicitum est indebitum.

Nullum illicitum est debitum.

Nullum debitum est illicitum.  Quia omne necessarium est possibile, omne impossibile est contingens seu potest non fieri. Nullum impossibile est necessarium. Nullum necessarium est impossibile. Ergo omne necessarium viro bono qua tali est possibile viro bono qua tali; et ita porro.

Nullum impossibile est debitum, seu impossibilium nulla est obligatio.  Nam omne impossibile est impossibile viro bono. Nullum impossibile viro bono utcunque est possibile viro bono qua tali. Quod non est possibile viro bono qua tali non est necessarium viro bono qua tali, seu non est debitum.

Omne necessarium est licitum, seu necessitas non habet legem.  Nam omne necessarium est necessarium viro bono. Quod est necessarium viro bono, ejus oppositum est impossibile viro bono. Quod impossibile viro bono utcunque non est possibile viro bono qua tali seu licitum. Ergo necessarii oppositum non est licitum. Cujus autem oppositum non est licitum, id ipsum est licitum.