Series VI Band 4 · No. 491.
Loci communes
[Herbst 1677 bis Sommer 1678 (?)]
[Herbst 1677 bis Sommer 1678 (?)]
Loci communes
Quaeri saepe potest, quo loco collocanda sit propositio quae plures notiones involvit,
exempli gratia Senatusconsultum Vellejanum favorabilius est Macedoniano,
(nam si contra Senatusconsultum Vellejanum solvatur datur condictio indebiti,
non si contra Macedonianum), quaeritur ad utrum titulum potius referenda haec propositio,
et retulerim ego ad Vellejanum quia ejus ope decidi possunt quaestiones positivae
circa Vellejanum, non vero circa Macedonianum, quod sic ostendo: Si quaestio aliqua
decisa sit pro Macedoniano, hinc concludere possumus eam similiter decidendam pro
Vellejano, argumento a minori ad majus. Non vero procedit Argumentum nisi negative a
Vellejano ad Macedonianum, quod illi scilicet non concessum, id multo minus huic. Sed
decisiones negativae ideo minoris faciendae quam positivae, quia per se patet negandum
esse quod probari non potest.