Series VI Band 4 · No. 440.
Aus und zu Bonartes, Concordia scientiae cum fide
[1680 bis 1684 (?)]
[1680 bis 1684 (?)]
[p. 8] §. 6. Confer nunc cum istis extensi figurati, et mobilis notionem. Quam
quidem licet absque sensibus habere non liceat, non tamen ad sensum reflexa mens in
affectione quam patimur haeret attonita; sed cum extensum figuratum, et motum cogito,
rem ipsam intima mente contueor, nec quale sit illud quod extensionis figuratae, et motae
vocabulis indicatur interrogo, cum eam ipse clarius cogitando exprimam, quam ut
ampliorem ab ullius sermone claritatem expectem. Neque fieri posset, ut tam multa de
figura Geometrae, de motu Statici manifesta demonstratione in qua lectoris animus
acquiescit ostenderent, si utriusque notio, quae reliquorum est origo, involuta tenebris
delitesceret. Quare
[p. 26] De extensione, figura, motu, quiete nemo dubitat. Quid incerta, et inania
commenta prensamus, cum certa et comperta manibus teneamus? Ecquid autem absurdius,
atque ab intelligentia communi remotius cogitari potest, quam ut ea inter se corpora
distare quis asserat, quibus distantiam interjectam auferat? Quis corporum distantiam vel
manu, vel mente, aliter quam linea, aut longitudine mensus est? Quibus autem nihil
interjectum est, ea nil habent quo vel cogitando distantiam metiri liceat. Num decempedam
Nihilo applicabis, ut quantum extensionis id habeat, quod, cum Nihil sit, neque
extensionem, neque aliam proprietatem ullam habet, intelligas? At ubicationes habent
dissimiles? cogitationes perinde, aut colores dixeris. Nam nisi distantiam, intervallum,
intercapedinem notione propria, ac natura contineat ubicatio, corpora haud magis ubicatione
dissimili, quam colore distabunt. Distantia porro inter binos parietes spatium
indicat, spatium nullum ponis nisi imaginarium, quodque proinde Nihil omnino esse haud
dubitanter affirmas, nihil autem si longum, et latum fingere libet, etiam durum, et molle,
grave, leve, calidum et frigidum fingere liceat. Ergo
[p. 36] Ecquid enim absurdum magis, ac ineptum, quam rotunditatem a rotundo,
sessionem a sedente, ambulationem ab ambulante vel mente praecisam in seipsa spectare?
Quamvis enim formarum instar animo obversentur, et vocibus abstractis efferantur,
non tamen idcirco ut formae a seipsis suspensae atque a subjectis divulsae considerantur.
Eodem enim argumento a Deo sapiente distinguas sapientiam, quae ad similitudinem
formae et menti objicitur, et voce profertur. Sane. D. Thomas ex sua, et Aristotelis
sententia sic loquitur: Forma non dicitur Ens quasi ipsa sit, sed sicut quo aliquid est, id
quod de Modis, saltem quae nisi Formae sint, esse non possunt, interpretandum. Idem
alibi accidens Ens esse dicit, quia eo aliquid est; rursus alio loco est Ens, verum, bonum,
ut quo, non ut quod. Tum recentiores etiam passim pronunciatum hoc vetus, et verum
asciscunt; Accidentis esse est inesse. Cujus autem Esse est inesse, id non magis ab Inesse,
quam Essentia propria praescinditur. Accidens igitur vel re, vel cogitatione Esse, et non
inesse, haud aliud est, quam absque Essentia cogitari, vel esse. Iam vero si non est aliquid
ut Quod, sed tantum ut Quo, non est id quod in se cogitando signetur, sed quo aliquid ita
est, ut quo modo sit cognosci queat. Sepone tantisper Eucharistiae mysterium, et quid
ratio, quid communis intelligentia, quid veterum sensus de accidente nos doceat intuere.
Iam tibi praedico nihil inde periculi imminere, ne fides a ratione dissentiat. Quo
[p. 64] Quoniam vero corpus est extensum, incorporeum utique inextensum esse
debet. Non ea tamen ratione qua Punctum in Geometria Inextensum diminutive, quasi
extenso minus dicitur, sed exaggerative, veluti extensi naturam nobiliore quodam amplitudinis
genere supergrediens, ideoque superextensum melius vocari possit, vel Inextensum
~~Metaphysicum*, ut ab altero Geometrico distinguatur nomine, a quo longissime*
*natura disjungitur.
§. 2. Porro cum in corporibus partes subtiliores, quarum motu crassiores agitantur,
spiritus dici soleant; idcirco incorporea movendorum corporum virtute praedita,~~
~~Metaphora accommodata appellantur spiritus, Corpus igitur mobile spiritum motivum
arguit, quippe quod sibi motum imprimere nequeat.
[p. 65 sq.] §. 5. Praeterea si Extensi naturam, vel ex claris cognitionibus, vel certis
experientiis perscrutari velimus, nihil ei praeter figuram, quietem et motum tribuemus.
Mens itaque si Extensa sit, quicquid cognoscit, id extensione figura, quiete, vel motu,
simul aut seorsim sumptis exprimit. Age nunc, qua figura, quiete, quo motu, qua
extensionis magnitudine, rei cujuspiam figurae motus, extensionis expertis notionem
efformes? ~~Si rem talem neges, cognitionem illius negare non poteris,
cognoscendo enim negas, nisi forte quid neges, ac proinde cur neges
ipse nescias*. in
~~sola directione constituam*, nil officit argumentum allatum. Non enim inquiro,*
*ecqua effigie Extensum Notionem exprimat Inextensi? Sed ecqua via ad illud dirigat
cognoscentem? sane vel figura, vel motu, vel nullo modo dirigit.
[p. 76 sq.] Atque ut de corpore nil sciri posse docuerim, quod Extensi figuram, quietem, motum excedat, eo quod haud alia sint de eo liquida notione comperta, ita quae de incorporeis declaranda sunt, ad nosse et velle revocanda sunt omnia, cum praeterea nihil in natura incorporea perscrutanda detexerim. Quam proinde cognitione vel volitione vel utraque corpori seu praesentia, seu unione, seu actione conjunctam statuat necesse est, qui e notis notitiam fabricare suscipiat; neque quispiam mentis compos alia aut penitus ignota, aut nomine tantum nota adhibere suaserit, quoad his quae sunt notissima uti liceat. Actio vero praeter cognitionem dirigentem, et volitionem applicantem originem nullam postulat. Ecquam enim aliam agendi vim in re cognoscente et volente requiras, vel ut maxime quaeras invenias. Haec quid ad agendum conferant clare perspicimus, neque cum nos ipsi agimus, aliud quam scire quid, et quomodo agendum, et agere velle experiendo sentimus, neque si quam aliam facultatem fingimus, quid, vel quale sit intelligimus. Porro ~~incorporeum in aliud seu incorporeum, seu corpus agendo, eidem praesens dicitur.* Ita Deum aut Angelos cum adesse nobis precibus obsecramus, eorundem auxilium postulamus.
[p. 86] Sane rem ullam, aut substantiam quae pereat, omnia undique circumspiciendo
nusquam reperi, neque a veteribus repertam accepi. Didici, inquit sapiens, quod
omnia opera quae fecit Deus perseverent in aeternum. Nam formas illas substantiales
ignis, metalli, arboris, quarum strage continuata Philosophi structuram universi concutiunt,
ab iisdem confictas, non autem a natura factas invenio. Animalium autem
~~formas non desitione sed dissipatione*, uti domus, aut corpus aliud in hoc*
*mundi statu destrui, postea docebimus. Neque enim orbis architectum tanti operis~~
~~contemplatione detectum, tam imperitum fuisse videbimus, ut substantias, id est, aedificii
pulcherrimi membra, subductis aliis, aliisque suppositis, momentis singulis permutaret.
[p. 88] §. 25. Proferamus igitur aliquid et notum, et obvium, tum omni et soli
cognitioni conveniens. Eam igitur neque in similitudine, effigie, aut repraesentatione, sed
in directione constituo: omnis enim cognitio tam sensus, quam mentis seu humanae,~~
~~seu angelicae, seu divinae cognoscentem dirigit, atque e directione velut e prima stirpe
cognitionum omnis varietas, proprietatesque multiplices propagantur, eaque res omnes
carent quae cognitionis expertes esse censentur.
[p. 97 sq.] Ac si quas in animam tempus seu corporis motio vires haberet, in eam
potius conjunctam quam disjunctam extereret, id est applicatam facilius quam separatam
extereret. Neque enim alio modo tempus edax rerum intelligitur. Nam quae lue occulta,*
*ideoque errore vulgi innata tabescunt, ea corporis alicujus, quae sub sensum haud cadit
arcana motio, veluti lima surda consumit. At incorporeum ab externo tempore intactum,
fortasse proprio paulatim arroditur. Ei porro praeter existentiae ipsius fluxionem, aut~~
~~cognitionum, et volitionum aliarum ex aliis propagationem assignari quid potest quod
temporis, aut aevi vocabulis designetur? At ab his quid timendum? neque minus innoxius
quicunque durationis Modus affingitur.
[p. 98 sq.] Sed quid vetat, inquies, quin esse illud animae, quod supra descripsimus,
modum quendam corporeum complectatur? Nititur enimvero in vetitum, qui talia
quaerendo, quid ratio, quid communis intelligentia vetet, aut jubeat flocci a se fieri plane
demonstrat. Motune, figura, vel quiete quispiam rem ullam ad ea quae a loco, tempore,
atque omni proprietate corporea, non ut abstracta tantum, sed ut aliena noscuntur, dirigi et
inclinari; atque insuper ab iis quae corpori consentanea sunt deflecti, averti, avelli
cogitet? At anima forte partibus conflata dividuis dissoluto corpore dissipatur, dum
singulae singulis corporis dissipati particulis adhaerescunt. Verum in quo Esse quoddam
tam sublime, tam liberum experientia teste comperias, illud corporis veluti carceris
aeterni vinculis nullo jure constringis. Num animam eo magis ingenio, et virtute vigentem,
quo magis in seipsam collectam, et a corpore abstractam, in frusta scindendam
putas, ne pulvisculis, aut Atomis abjungatur? Quae sibi tot, et tanta cogitando, et
cupiendo proposuit, tantillis et talibus non carebit? Animalia dissilient, dum dissoluti particulis adhaerescunt. Namque ~~incorporeum
corpori naturae legibus prorsus astrictum*, illius extensioni virtute sua respondet;
itaque prout divisa, vel distincta fuerit corporis extensio, incorporei
~~pariter dividere, et distinguere virtutem cogimur*, cum virtutem alteri addictam,*
*neque e seipsa sola ullo modo, vel tempore aptam metimur. ... Forte quis facilius
formas incorporeas corporis dissolutione desinere, quam dividi patiatur. Sed qui Mundum
ita condidit, ut non tantum materiae, verum etiam et motuum stabilitati consuleret;
adeone parum nobiliori parti totius structurae providit, ut aedificio bene materiato formas
caducas et fluxas astrueret, minimamque de maximis curam gereret? Neque si quid aliis
rebus inspersae agant, quid utilitatis afferant divinare non liceat; idcirco velut~~
~~inutiles, et quae conserventur indignas damnari capite aequum fuerit. ~~Suas quaeque
vices collectae denuo ut rerum vicissitudo retulerit*, obtinebunt, neque
naves mari tempestate vel glacie clauso comburimus, nec pace facta arma contundimus,
sed bello futuro condimus. Atque opifex hodie instrumento uno contentus plurima in
posterum tempus reponit. Ubi mundus sempiterna quiete steterit, quod aliquando
~~futurum infra docebimus, tum formas quae sine motu neque
actione ulla fungi, nec cognitione deinceps frui poterunt, e rerum
natura optimo jure proscribas*, veluti si quis congelato in marmor Oceano navigia*
*servari, et nautis stipendia solvi vetaret.
[p. 114 sq.] Audi Aristotelem. Sentire est quoddam pati, inferius autem, Actum*
*coloris in visu receptum visionem appellat. Alibi vero Intelligere etiam in quodam Pati
constituit. Augustinus autem saepius speciem ipsam sensionem vocat. Audi D. Thomam.
In parte nutritiva omnes potentiae sunt activae, in parte autem sensitiva omnes passivae,*
alibi intellectionem sola informatione, in qua nulla ratio originis, comprehendit. Aristoteli
*consentiunt interpretes Graeci Themistius, Theophrastus et alii fatente Suario,
eademque Alberto, Godefredo, et Gabrieli, aliisque non paucis tribuuntur. Authores
abunde habes etiam inter Scholasticos, quibus Mysticos apponere, et vero etiam~~
~~praeponere haud injuria possis.
[p. 120] §. 51. Unde quod tantopere recentiores exercet, atque inter se diuturna, et nondum decisa lite committit, Ens illud celebre, quod impossibile, et Rationis dicitur, paucissimis verbis e medio tollitur. Hoc etenim fundamento solo nititur: Cum aliquid id esse, quod esse non potest, ut Hircum esse Cervum seu falso affirmem, seu vere negem, seu suspenso judicio cogitem, aliquid hunc actum terminat; non possibile, ergo impossibile. Hic quasi contestata lite, num mens possibilia tantum adstruat possibilibus, an operi identitatis cujusdam, impossibilis caementum immisceat magnis clamoribus disceptatur. Dic terminum nullum habere, et confestim *Hi motus animorum, et haec certamina tanta, Pulveris exigui jactu compressa quiescunt*. Quare Nostrates proprietate* *majore loqui, quam vulgus soleat, de re impossibili didicerunt. Nam, ~~it is a meere notion*, notionem meram esse pronunciant. Qua locutione cognitionem quidem afferunt, aliquid autem ei respondere posse negant, et pura puta notione contenti objectum omne respuunt.
[p. 132] §. 61. Duratio porro cum sit existentia aliquoties producta, momentum erit,
ejusdem una productio. Pariterque de Momentis in tempore, ac de punctis in corpore
censendum est. Quare si additione puncti penitus inextensi, linea nihilo magis extenditur;
neque per momenta quae nullo modo protensa sint, in posterum protendi quicquam
poterit. Namque universim cujusque generis incrementum, ex illius, cui aliquid generis
ejusdem insit, additione fieri infra docebimus. Quo igitur jure postea Atomo cuique
minimae extensionem, sine partium vel divisione, vel distinctione daturi sumus, eodem
nunc itidem momento cuique brevissimo protensionem quandam in prius et
~~posterius*, ratione, non re distinctam damus. Atque adeo punctum corporis, aut temporis*
*nec a mente dividuum, notioni tribuimus non naturae; Ens enim nullum tam
minutum existere docturus sum, quin Mens in eo capacitatem quandam, et amplitudinem,
atque, ut ita dicam distensionem, inveniat.
[p. 139] Quinimo tempus et motus neque a tempore, et motu velut ab origine prima
fluentia, neque ad tempus, et motum velut ad finem ultimum tendentia cogitari queunt; in
notione quorum intima prius et posterius inclusum est; similiter neque e Contingentia
contingens ut a causa prima nascitur. Nam Contingentia potest non existere, atque idcirco
non existentem fingere licet, ut sic autem nihil est, ideoque nec alterius nec sui causa est.
Neque etiam Compositio, composito velut ima stirpe nititur, ad aliud enim quod compositi
membra compingat, eundum esset. Neque Multitudo a multis, sed uno deducitur.
Nam quod primum est, a se est; unde interminatum esse, atque hinc et unum, et insuper
simplex esse sequente libro probabitur, ad quem veluti muniendo viam ista jacimus.
Obstat enim de causae primae excellentia speculanti vulgaris ignorantia, qua mirantur
haud pauci a stante fluentia, ab Incorporeo corpora, a summo bono non optima derivari.
Nam e causis effecta, velut aquam e fonte, ideoque similia manare autumant. Atque~~
~~errorem vulgi, Philosophia vulgaris quem extirpare debuerat, dum causam introduxit
Univocam, stabilivit; nam si forma ignis alios sibi similes et pares efficiat, effectis causae
non excellunt.
[p. 164] Itaque res ipsas a voluntate Dei necessaria proxime emanare, libere tamen,
non necessario contendunt, haud secus atque ipsae volitiones, non aliae actiones a
voluntate nostra procedunt. Deus igitur non est indifferens ad volendum, sed tantum ad
agendum. Herice
[p. 182 sq.] Adverte nunc animum aliorsum, ut quid generatio sit capere possis. Et
primo loco, viventium, ac proinde animantium tantummodo actio censetur; nam in his
solis facultas incorporea, motionis intraneae operatrix, inhabitat, atque idcirco motiones
illae solae, quae ab ea facultate procedunt, vitales proprie dicendae sunt. ... Principium*
igitur conjunctum in generatione animantium, et hominum, haud exacte mari congruit;
*neque actio foeminae, quippe quae neque unionis, aut formae productione agat, ut ex iis
quae late diximus facile constat; neque etiam seminis proprii in uterum, aut locum ullum
qui conceptionem adjuvet, immo nonnunquam absque illius immissione, aut emissione,
eaque proinde nunquam necessaria, eodem Herveo Anatomicorum peritissimo, verique
studiosissimo testante, concipiat. Quamvis autem actio omnis haud absit, ea tamen haud
tanta est, quin foemina toto conceptionis ordine sit patienti quam agenti similior. In
partus autem effusione, musculorum connisu contra accidit; pariendi nihilo secius enixus,
aut actio ad foetus prolationem potius quam generationem attinet. Haec enim potissimum
semini maris ascribitur; quod quia e sanguine factum est, qui corpus undequaque circumiendo,
et membra singula, vel perfectus, ut pleraque; vel nonnulla cum necdum plene
coctus, et tinctus est, nutriendo; omnium in se uno particulas collectas habere noscitur; et
ipsum proinde semen e cujusque generis partibus constare liquet, ideoque totius corporis,
ut Chymici loquuntur, Quintessentia, id est Essentia pura et contracta, vel pars totius
instar, quod alterius totius causa sit, dici poterit. Id autem translatum in corpus faemineum,
in matrice quidem subito non recipitur, nedum receptum mox in coagulum constipatur,
cum eo pervenire non posse in quibusdam evidentissime, in reliquis probabilissime
Herveus idem ostenderit. Quoniam autem seu intromissum seu secus, paulo post
evanuisse compertum sit, in partes vicinas agili, spiritosa, et ignea subtilitate penetrasse
putandum est; easque dum permeat, atque percurrit, corpuscula suis similia, ideoque ad
similem motum accincta, aliaque his annexa; et rursus alia quoque procul continuatione
sequentia, in uterum congregat, convocatque; eaque cum illis quae postea affluunt in
faetum utrique parenti similem, utpote ex utriusque delibata substantia coagmentatum,
motu artifice fingit, et format. Et quia e sententia nostra in hoc opere, ut in aliis alibi,~~
~~res nulla producitur; partium vero congeries ex universo utriusque parentis corpore
decerpta, totiusque vi praedita, ejusdemque vicaria communicatur, faecunditatem hic
substantiae quasi totius communicatione vides exercitam; eoque magis in Animantibus
quae animam una cum corpore seu facultatulas incorporeas corpusculis affixas tribuunt.
[p. 191] Quare
[p. 211] Nihil
[p. 222] Porro Deum factum Hominem Christum vocamus; quoniam vero unus, et idem est Deus et homo, Divinitatem inter et Humanitatem unionem, qua unitas innitatur ponere necesse est; quae si naturas conjungendo confunderet, ut divina in humanam, vel haec in illam, vel utraque in aliam ab utraque diversam, et ex utriusque refractae atque a priore conditione deflexae, ut in iis quae ex elementis fiunt accidit, permixtione concretam versa putetur; neque ipsa Divinitas, nedum Humanitas illibata, integra, et inconcussa persisteret, neque ipse Christus, vere, et proprie, vel Homo, vel Deus dici posset, quippe cui neutrius vera et integra natura suppeteret. Ut Eutychetis errorem, et Dioscori non minus a ratione quam fide abhorrere cognoscas. Monothelitarum quoque pariter, seu volitionem in Christo unam, seu voluntatem ponentium, ~~neque enim una volitio cum voluntate duplice*, nec voluntas una cum duplice natura volendi compote ullo modo cohaeret.
[p. 223 sq.] Quare cum audias unus, et idem est Deus, et homo, Tu es filius hominis,
et Filius Dei, ego sum Deus, et homo, Non alius, sed aliud in Salvatore est Deus ab
homine, personam unam significatam vel ex usu Grammatico discas. Deum autem et
hominem Esse quid unum, vel Divinitatem ab humana natura non distingui nusquam
legitur, neque ratione ulla intelligitur. Unam autem esse utriusque Personam non modo
legendo comperias, sed intelligendo cognoscas. Propone tibi Christum eo modo agentem,
quicquid agat humanitas, id simul agat opera conjuncta divinitas, ut ab utraque proxime
et simul actio procedat. Haec autem cogitantem si quispiam interpellet, et roget, Quis
agit? Respondebis utique, Deus agit, Homo agit, sed ita ut uterque sit unum agendi
principium, sed enim agendi principio actio tribuitur, cui vero actio tribuitur, id
Suppositum, vel Hypostasis nominatur: unum igitur agendi principium, suppositum
unum, ideoque hoc loco personam unam denotat, namque a persona suppositum in natura
rationali non differt. Quod si utraque natura constanter operam hoc pacto conferat, unum
ex utraque operandi principium, sive una persona constabit. Tum actio quaelibet
erit illustris, eximia, admirabilis, in summa talis erit qualem a Deo praestari deceat,
qualemque sibi non pudeat assignari, atque illius insuper dignitatis et pretii aestimabitur,
qua aestimatione censeri divinae debeant actiones. Erit etiam Theandrica seu Deivirilis
actio quam Patres ubique postulant, eamque licet Humanitas simul cum Divinitate
depromat, si tamen efficientiam humanam cum divina conferas, cum Oceano guttam
aquae componis, Hypostasis autem ad efficiendi principium refertur. Itaque
cum efficientia humana Divinae composita velut absorpta et obruta videatur, haud obscura
est ratio quae Patribus persuasit, ut divinam tantum Hypostasim Christo tribuerent,
et naturam humanam personalitate propria spoliatam dicerent. Illi quippe
principio tanquam Hypostasi actio ex usu sermonis communis ascribitur, in quo et
dignitatis et efficacitatis amplius cernitur. Unde subsistentiam illam, quam vocant
Positivam antiquis et Patribus et Philosophis ignotam, fideique probrosam abjicias.
§. 2. Lege Cyrillum Nestorii errorem debellantem, lege Rusticum Diaconum
accurate sane et subtiliter de Christi persona disputantem, nihil occurret quod de invento
novitio suspicionem afferat, a Damasceno vero et Leone palam exploditur.
[p. 246] Ego carnem et sanguinem ex elementis quae consecranda ponuntur, facta,
discrimine tam manifesto distinguo, quam inter se aquae, oleique substantia distinguatur.
Extensum etenim ea partium figura, magnitudine, connexione praeditum, ut aptum sit
agere et pati, ac speciatim sensum certo modo percellere, id ego substantialiter carnem
appello; alio quodam modo constitutum sanguis est, itidemque de peculiari et specifica
corporis cujusque natura censendum. Jam quia ea panis et vini mutatio facta est, ut ex
~~singulis* cujusque particulis sanguinis guttula, carnisque portiuncula sit constructa; ~~vel*
si necesse sit, corpusculum omni membrorum varietate formatum, palam
est Christum parte qualibet totum contineri, non modo quoad divinitatem, et animam
singulis copulatam; verum etiam quoad carnem, et sanguinem ad substantiae modum, vel
naturae considerata; nam aqua e notione substantiae, non quantitatis accepta in gutta
minutissima tota consistit.
[p. 250] Theodoretus enim si accidentium cumulum vocat substantiam, cur figuram
adjungit quam tu accidentium acervo semper accumulas? Gelasius autem Papa e Sacramento
velut imagine, duas in Christo naturas distinctas eruit. Sin autem substantia panis
sola accidentia in Sacramento significat, haud amplius Christo extra Sacramentum, quam
humanae naturae accidentia, ex hoc similitudinis argumento tribuit. Papam appellavi
Gelasium, licet Baronius renuat, Bellarminus dubitet, quia hunc ei Librum S. Ful
~~gentius coaevus adjudicat*, neque quicquam tanto Pontifice indignum continet. Qui*
*cum Christum in Sacramento similitudinem esse et imaginem Christi extra Sacramentum,
veluti rem notam et concessam assumat, utrobique corpus idem ipsissimum non esse~~
~~demonstrat; itidemque Hieronymus cum carnem spiritualem, et divinam in Eucharistia a
crucifixa distinguit, Augustinus etiam, Non hoc corpus inquit, *quod videtis manducaturi
estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent.* Alibi vero aliter*
loquens citatur. Hoc accipite in pane quod pependit in cruce. Sed omnia facillime
*conciliantur. Corpus est idem quia eidem animae, et Divinitati unitum, ~~non est idem
ipsissimum* quia ex alia corporea massa constructum.
[p. 251] Pani, et vino transmutatis conjungatur Divinitas, ex iisdem
~~Christi corpus et sanguis efficitur, non autem corpus quod in coelis est
eorundem loco subjicitur*; dumque corpus illius in nostrum, facultate nutrice vertitur,*
*haud paulo majore sermonis proprietate concorpores Christi dicimur, quam si mox
corruptis in ventriculo accidentibus, e corpore nostro quod neque ingressu quidem tetigit,
evanescat.
[p. 253 sq.] Longe vero absurdissimum est, sensum potius quam rationem cum fide conciliatam velle. Sic enim argumentantur Haeretici. In Eucharistia Panem sensus ostendit, Christum fides; simul ergo sunt Panis et Christus; ~~cum ratio duo corpora simul esse non posse demonstret*: Neque ipsi quicquam afferant quo id fieri posse ullo modo persuadeant, neque vel minimum subtilitatis aut probabilitatis exhibeant, quo corpus aliud in aliud penetrare, vel etiam idem contrahi aut laxari queat.
[p. 255] §. 25. Sed juvat audire sectam saginae corporis mortalis intentam, de
immortalis gloria disserentem? Agite viri subtiles, ingenii quo polletis acumen expromite;
Philosophiae vos, non modo fidei Reformatores ostendite. Vestra quidem sententia
hebes est Aquinas, obtusus Scotus, nihil aculeatum in Ochamo, nervosum in
Halense*,
~~*horum scilicet inficeta volumina, ubique spernenda, alicubi etiam in publico comburenda
putastis.in Durando reconditum; nostri tantum loquaces, vos soli sagaces,*
[p. 261] Namque ubi imperiosa voluntas sibi, potestatem imperii prope totam arrogat, confestim velut ex edicto praetorio, sic volo sic jubeo, sit pro ratione voluntas,* *agitur; atque ignorantia coeci, ab iis quos excaecavit ambitio, in angustias, et angores maximos, praecipites aguntur. Hoc loco nimirum latet anguis in herba, qui non unam* *Eurydicen, sed animas innumerabiles demisit ad inferos. ~~Incredibile dictu est quantum calamitatis et stragis, opinio una fecerit, quae legem voluntate potius quam ratione metitur*; quam Deus invalescere Mortalibus iratus quando permisit, de eo tunc si unquam dici poterat, Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra.
[p. 315-317] §. 38. Atque ut argumentum hoc licet clarissimum, si fieri possit
clarius, aut saltem quorundam captui accommodatius evadat. Ponatur recta AB in infinitum
extensa, cum qua altera infinita AC tertiam partem anguli
recti constituat, ut facilitatis tantum, non necessitatis causa triangula
nascantur aequilatera; ubi extrema singulorum, qui infiniti
sunt, palmorum singulae rectae conjunxerint, quae proinde se
mutuo palmo superant, erit enim prima ED palmaris, secunda
bipalmaris, atque ita deinceps incrementum accidet. Ex his igitur
aliae quidem palmos finitos, aliae : imo nullae continent infinitos~~,*~~
~~*seque invicem ordine nec confuso, nec interrupto sequuntur. Deo igitur, a quo
figuram hanc factam ponimus, quippe omne quod facit scientia dirigente, hoc est singula
distinguente, ordinante, et definiente perficit, nihil hic confusionis aut obscuritatis apparet;
videt itaque finitam ultimam, et quia ad singulos laterum palmos transversam~~
~~annexuit, unius tantum palmi interjecto spatio, aliam utique inveniet, quippe quam ipse
posuerat, quae finitam maximam unico palmo superet, ideoque fit finita pariter et infinita.
Hanc Deo scientiam tollere, stolidissimae impietatis est. Neque opus est ut triangulum ad
Geometriae normam exigatur: nihil enim huic demonstrationi obest exigua Physicae et
Geometricae figurae diversitas. Quare non pudet nonnullos Infiniti patronos demonstrationi
tam clarae manus dare; sed sententiam haud deserunt, quod haud leviora Adversarii
in rebus, quae esse possunt, rerumque negationibus patiantur incommoda. Neque quenquam
reperio, etiam inter eos qui quamcunque opinionem casu, vel consilio, vel etiam, ut
saepe fit, solo contradicendi studio arreptam mordicus tenent, qui Infinitum non penitus
profligatum agnosceret; nisi contra, densa opinionum passim in scholis receptarum acies
invaderet, quae quamdiu steterit, tamdiu Infiniti propugnatores vinci nequeunt, Nullum
enim telum hostile recipiunt, quod pari vi in hostes non retorqueant, praeter ea quae ex
armamentario proprio depromunt. Quare si quae objici soleant argumenta, opinionibus
falsis, nulloque fundamento subnixis deducta monstravero; id omne in quo numerus
infinitus existat, e rerum consortio, omnium suffragiis relegabitur. Neque necesse erit ~~ut
in numero infinito, totum parte non esse majus ostendam*, eo quod infiniti
semissis, vel alia pars certa infinita sit, et quodlibet infinitum infinities infinita contineat,
quo nihil majus fingi queat; ac proinde in exercitu infinito, qui ex Centimanis Gigantibus
conflatus esset, haud plures manus quam Milites numerandae; aliaque permulta quae in
eandem sententiam eidem argumento non roborando, sed ostentando tantummodo proponantur
ad pompam, consulto praetereo; nam vel axioma totius et partis ad finita
restringent, vel toties infinities infinitum aliud alio magis, aut minus infinities infinitum
repetent,
[p. 318] §. 40. Restat eas nubes dispellere, quae repugnantiae Infiniti sua luce
clarissimae, obscuritatem summam, et tenebras offundant. Ac primo loco occurrit
tenebricosum illud Entium genus, quod Negationes appellant objectivas; quorum
quia tanta est, quanta rerum quae non sunt, esse tamen possunt, multitudo; haec autem ex
opinione communi, nullo fine claudatur, sit ut etiamnum, non modo ante mundum
conditum, earum infinitus existat numerus, ac proinde haud minus in negativis, quam
positivis, Infiniti numeri laqueis impliceris. Non enim ex mole, sed multitudine argumenta
ducuntur. At negatio numeri, inquis, non est numerus, sed contra non-numerus,
fateor. At negatio Elephantis una cognitone distinguitur, negatio Cameli altera, itidemque
deinceps; quae vero Numerum numerantem seu cognitiones singulas sigillatim terminant,
ea sane Numerum numeratum constituunt. Meminisse debueras ea praecipue ratione
Negationes inventas, ne cognitionibus quibusdam objecta deessent: habent igitur esse
quod vocant objectivum, id autem perinde Numerantem distinet, ac si in summo Entis
positivi gradu consisterent. At esse Negationum, est Non esse rerum, quorum autem esse,
est Non esse, ea Nullum esse possunt habere, Recte mea quidem sententia, sed qui
Negationes tuentur, Esse negativum, ajunt, Positivorum non esse ita censendum, ut ipsis
suum quoddam Esse Negativum constet, quod non sit solum cognitionibus terminandis,
sed rebus majoribus praestandis idoneum.
[p. 334] At si in partem alteram cogitando deflectas, quaeque adversus fidem Philosophia
vulgaris argumenta suppeditet, quae plura locis pluribus indicata sunt, in mentem
revocando consideres, vereor ne lucem priorem a posteriore non leviter obscurantem
existimes: immo ne quispiam ex Epicuri grege, quem voluptas a Pietate reddiderit
alienum, rationibus quae fidei adversentur, Evidentiam plusquam Moralem adjudicet.
Namque, ut alia sileam, si
[p. 335] §. 52. At firmius rebus a fide propositis adhaeremus, quam aliis quibus
Evidentiam Moralem haud minorem inesse cernimus. Id quod a ratione cuipiam alienum
videri queat. Et mihi quidem ne fieri quidem posse videtur, si adhaesionis firmitas, quod
multi sentiunt, in ipsius intellectus assensione ponatur. Fingunt enim intellectum ex
apprehensionibus primis, veluti partis utriusque testimoniis auditis, ad exemplum judicis
ferre sententiam, et nutu quodam alteram alteri praeferre; adeo ut judicium ab apprehensione
prima non amplius videndo sed annuendo discrepet: quare cum nutus ille
claritatis augmentum non contineat, ei voluntatis imperio firmitatis plurimum, et soliditatis
accedere posse non dubitant. Caeterum isti rerum notiones, quo nihil in Philosophia
turpius, hoc loco, ut alibi, faede permiscent, animaeque volentis caecitatem
~~intelligenti, seu videnti tribuunt*. Quid nam est intelligere rem sic esse, nisi*
*videre sic esse? vides autem sic esse si hoc tibi magis quam illud apparet; si paulo magis,
vocatur assensio parum firma; si multo, firmior; si prope nihil in oposita parte cernitur,
firmissima appellatur. Nihil igitur opus caeco nutu judicium a primis apprehensionibus
internoscere.
[p. 344 sq.] Ego vero sicut Euangelio non crederem, nisi me Catholicae Ecclesiae
commoveret authoritas; ita nec Ecclesiae ipsi Catholicae, licet haud obscuris veritatis
indiciis illustratae, fidem tam addictam, tam mancipatam haberem, nisi me ~~prudens, et
pia de divina veritate persuasio* confirmaret. Movent quidem praedictiones,
atque prodigia; movet doctrinae antiquitas, puritas, unitas, efficacitas, multorum
etiam sanctitas excellens, et explorata commovet. In his quidpiam apparet quod
Deum Authorem deceat, quodque artem et industriam humanam superet, et singularem
ejus de hac Ecclesia prae caeteris curam ostendat. Caeterum nisi eum non modo ab erroris
periculo, sed et a fraudis ullius specie alienum putarem, nisi veracitatem illius cum
bonitate commixtam esse censerem, ut neque falli per ignorantiam ipse posset, neque
genus humanum per incuriam falli vellet, nihil in Ecclesiae signis, licet in seipsis spectata
probabilitatem haud vulgarem prae se ferant, tam clarum, tam necessarium,
tam indubitatum cernerem, in quo animo sedato, et securo conquiescerem. Sed tenet et
firmat divina veracitas, quae non modo falsum testari nequeat, sed neque errorem
~~iis veritatis insignibus ornatum* spectare velit, ut passim homines vel in maximis*
*rebus errare, vel impie et insipienter agere debeant. Neque enim pius aut sapiens religionem,
quam tam illustria pietatis et veritatis argumenta commendent, aspernabitur.
[p. 354 sq.] §. 64. Id vero quod de errore pronuncias, ex Amphibologiis humanis,
haud indecorum esse nunquam evinces. In his etenim, in quibus nonnulli turpissima
docent, et agunt; quicquid honestum, et rectum est, id omne ad defensionem necessariam
revocatur. Deque iisdem quod de Mendacio Origenes cum Platone statuit, dicendum est.
*Deo quidem indecens, et inutile, mendacium, ~~hominibus vero quandoque utile,
et necessarium, ut eo tanquam medicamento utantur*, vel Abbas Joseph*
*apud Cassianum *Mendacio utendum tanquam Elleboro, quod sumitur eminente aliquo
exitiali morbo.* Qui quidem licet errent, si forte mendacium proprie sumptum aliquando*
*licitum esse sentiant, quod reipsa nunquam necessarium est; in eo tamen recte judicant,
quod quae ad deceptionem spectare videntur, lege solius necessitatis excusent, ideoque a
Deo magis quam homine aliena declarant. Quod si Christus qui Deus est. *Ego non
ascendam ad diem festum hunc*,
~~*animo habitum fallentem ingerat, aut fallaces Ecclesiae notas aspergat timendum est; erat
enim Christus et Homo, atque ut alia facere, etiam ei pericula, hominum more, vitare,
nosque remedium exemplo docere placuit. Nihil autem a Deo versute, et subdole Prophetis
dictum invenies; nam quod obscurum, aut ambiguum videri potest, illud vel
celatum voluit, vel explanandum Ecclesiae decretis, aut rerum eventis tradidit. Nec quae
Scriptura a quibusdam facta, vel dicta narrat, eadem nobis facienda vel dicenda prae
scribit. Sed de arte ista veteratoria copiose alias disserendum; quamque a prudentia
Christiana, verum etiam Civili remota sit exponendum; quam probrosa, quam perniciosa,
quam plena tum malitiae, tum stultitiae sit, declarandum; quid fallaces inter, et mendaces
intersit, mendaci virus intimum perscrutando, docendum; atque hominum inter homines
societati, fideique Catholicae dignitati, omni ope, atque studio consulendum. Quod ~~ad
calamitatem arcendam aliquando conceditur*, illud aliqui ad utilitatem humanam
procurandam, et quod turpius est, ad gloriam divinam propagandam, haud minus
frequenter, quam impudenter adhibent. ascensurus tamen dixerit; non ideo ne Deus*E re communi, vel gloria Dei foret hunc
~~civem alibi vitam degere; fraudibus ergo, fictisque promissis, et
minis, ut in exilium ipse proficiscatur inducam?* Quid enim? Error est*
*tantummodo Malum physicum. Perinde alius dixerit Bonum est uxorem, et filias domi
manere, illis igitur crura suffringam. Claudicare quidem malum est, sed tamen physicum,
et genere quoque minus, corporis enim non animi malum est. An tibi juris amplius in
animum, quam corpus est? Hoc distorquere non licet, illum licebit? Magisne os ictu
confractum, quam ratio dolo perversa dedecet? nisi forte decorum, visu potius quam
intellectu metiendum putes. Si quis tibi mentis aut domus arcana per metum, aut fraudem
injuste rimetur, illum fas est silentio semper, et nonnunquam occulta arte frustrari,~~
~~velut alium qui ferro viscera scrutari velit, tum fuga declinare, tum etiam aperto
Marte repellere: Quempiam vero tam fraude, quam ferro aggredi nefas est.
[p. 355 sq.] §. 65. Habitum, ais, ab actu falso, maloque relictum, conservat Deus, et
solus quidem, quia actus producens evanuit, eum igitur solus producere potest. Consecutionem
immerito quidam negant, eo quod ~~res producta conservationem a
causa universali exigat*, ad quam pertinet rerum exigentiae non deesse; propter
quam etiam, ex illorum sententia, ad actum malum operam conferre potest, et debet. Nihil
est tam aviumn, atque ab omni probabilitate semotum, quo incautos principia falsa non
ducant. ... Quod corpus humanum ad malum, et falsum inclinet, primis parentibus, qui
illud veneno prohibito corruperunt, imputes. Nihil enim Deus agere decrevit, sed neque
~~futurum praevidit ante decretum*, quod tam pravam corporis structuram efficeret.*
*... Principium vero alterum, quod falso statuitur, est falsa Modorum Notio, quos velut
Entia subjectis affixa cogitant; unde factum est ut iisdem, tum producendis, tum conservandis
operam divinam flagitent: sin autem quid inter rem, reique affectionem intersit
didicissent, nunquam habitum, nedum actum malum, aut falsum, Deo vel soli, vel simul
cum anima producendum, aut conservandum dedissent; neque Modum ullum, nisi generis
omnino excellentis, ab eo immediate fieri, vel necessarium, vel decorum censuissent,
neque de ullius interitu, priusquam contrarius invaderet, timuissent. ~~Modos anima,
quos vi sua facit, aut recipit, ipsa custodit.* Nam si quam a peccato nunc
puram, conservatam a Deo finxeris, paulo vero post ab eadem actum malum vi sua citra
cooperationem, uti fit, divinam elicitum, nihil opus est actionis conservantis augere
virtutem; neque magis si qualitatem ad malum inclinantem fingas infusam, quam vi
naturali perinde retineri, ac recipi posse liquet; quocirca neque actum, neque habitum
malum Deo conservanti tribuere facile disces, dummodo Logicorum ineptias dedoceri
queas.
[p. 357] §. 66. Nisi forte quia actio effectum, sicut cognitio objectum putatur attingere,
et meta quaedam utramque terminare videtur; propterea limitem, ac veluti lineam
discriminantem in effecto, vel objecto, imaginatione vana signaveris, quae partem tactam
ab intacta distinguat; ex quo phantasiae ludibrio nata est de praecisionibus quaestio
percelebris, argumentis huc illuc nugatoriis agitata, color, aut animalitas attingitur,
albedo, aut rationalitas a cognitione non attingitur; similiter hoc loco, animae substantia
ab actione conservante attingitur, modus non attingitur; vel hoc cognitionem, et actionem
terminat, illud non terminat, ergo distinctio concedenda: et Physicam quidem, actionis
tactu Physico et reali; minorem autem, quae aut virtualis, aut ex natura rei dicitur,
cognitionis tactu quodam leviore, sive intentionali colligunt. Et vero distinctionem Physicam
ab adversariis, etiam actionis tactu Physico extorserunt, qua et modorum tanquam
Entium notionem pravissimam invexerunt; unde habitum, actumque peccati a
~~Deo, velut Ens producendum esse concludunt*, aliaque permulta, quibus, ut*
*saepe vidimus, Philosophiam prope totam, et Theologiam obscurant.
[p. 358 sq.] §. 67. Sed extorquendum est telum quod restat unicum quo veracitatem
divinam impetant. Potest, inquiunt, Deus rei, quae non est, oculo speciem imprimere,~~
~~qua non minus quam habitu in errorem impellit. Unde nosti? Non quia majora potest,
nam quod minus est, forte dedecet: Potentiam vero divinam perinde turpitudine~~
~~carere, ac magnitudine pollere censendum est. Ac ex mea sententia in Eucharistiae
Sacramento, divinitas una cum humanitate tales in visum radios immittit, quales a pane,
qui jam non est, sed caro factus est, manare solent. Fateor, atque insuper cum D. Thoma
profiteor, quando Hostiae consecratae species prodigiosa, et aliena cernitur, id~~
non tam visi, quam
~~concedam, nos tamen a Deo in opinionem falsam flecti pernego. ... ~~Certe cum
discipulorum oculi tenebantur* ne in via Christum agnoscerent, id non a fallace
specie quam illorum oculis Christus infuderit; sed a nebula, vel caligine quam visus immutatione contingere; quod licet ope Dei singulari fieriDaemon
offuderit, profectum asserit Augustinus.
[p. 359 sq.] Constat enim numero, loco, situ, magnitudine, figura, distantia persaepe,
et in aliquibus semper fallere. Tum licet affectionem sensus percipiat, quid tamen, et
quale sit quod affectionem pariat, judicare non potest, ad ratiocinandum tantummodo
excitare, ratiocinando vero conclusio tantum conditionalis infertur. Nam Tobias Raphaëlem
~~hominis prae se speciem ferentem* intuens, licet nihil singulare vidisset,*
*quod dubitationem afferret; rationem tamen generalem anticipatam animo retinebat,
quod multa possint virtute divina, vel angelica, aliter apparere quam sint; ac proinde nihil
amplius quam, apparet homo, ergo est, nisi quid extraordinarii subsit, consecutione
legitima concludebat: Hanc autem judicii suspensionem, conditionalem, virtualiter saltem,
et implicite, ut loqui soles, negare non potes: nam interrogatus quispiam in re simili,
an res aliter quam sint apparere queant, statim annueret.
[p. 360-362] §. 69. Sed qui ~~statum naturae purae, non minus ad falsum,
et malum pronae finxerunt, quam quod in hac corruptae conditione
sentimus*, judicium in nutu, et falsitatem in ejusdem difformitate collocant; cumque
a specie fallace vel necessario sequi, vel non sine temeritate suspendi autumant;
hancque a Deo speciem, et opera singulari, et sine ullo erroris antidoto, immitti posse non
dubitant; eidemque actum tam falsum, quam malum, nobiscum una producendum, utrumque
vero habitum conservandum et soli, et e lege communi tradunt; jusque Dominii,
reliquarum perfectionum obliti, et caecum, laxumque Non implicat; communis etiam
hominum sensus immemores, ad innocuum aeterna carnificina mactandum; ad nihil non
portentosi sinendum, et agendum extendunt, Erroris item faeditati, mali Physici fucum
illinunt, neque amphibologias defensionis necessariae, et rarae cancellis includunt, sed in
omnes partes usus vitae, effrenata licentia grassari jubent; haec inquam, hisque similia
qui docent, quo pacto veritati, Bonitatique divinae, et signis Ecclesiae consulant, ipsi
viderint; immo ut omnia undique circumspiciant, remedium nullum invenient, sed Ecclesiae
notas haud dubie suspectas redderent, fideique fundamenta concuterent, si pares
ad persuadendum, ac vociferandum vires haberent. ... Forte Deus vel jure Dominii, vel
peccati originalis merito, vel utroque, nos ab Ecclesia falli sinit, hoc etenim non
implicat, ac proinde non dedecet; implicaret enim si dedeceret; cur autem id fieri negent,
quod haud indecorum factu concedo? ... Ita qui idem simul esse, et non esse dicebant,
eos aliter sensisse demonstrat Aristoteles, quia nec puteum in via declinaret, qui se
cadendo non cadere judicaret. Neque parum saepe contingit, ut quid sentiamus, aut
velimus, non modo quid sentire aut velle oporteat ignoremus. Idque eorum, qui scrupulosi
dicuntur, usu cognoscitur; quibus affines videntur Dialectici; utrisque
enim accidit, ut nimium disputando, et ventilando, phantasmata velut excitato fumo
mentem obscurent, ut ne decreta quidem propria, aut sensa dijudicent. Augustinum haud
puduit ignorantiam eloquendi sensa, vel discernendi fateri. An forte, inquit, nescio,
quemadmodum dicam quod scio? Hei mihi qui nescio saltem quid nesciam.