Augustinus de Eucharistia

[1677 bis 1716 (?)]

Facsimile: Teilband C (pp. 2469–2950)

AkademieLatin

 [1677 bis 1716 (?)]

Videntur quaedam Augustini loca ostendere, cum in Eucharistia accipi signum corporis Christi dixit, non intelligi signum nudum; sed symbolum traditionis ipsius rei coelestis.

Lib. 3. de Trinitate cap. 4. Quod cum per manus hominum ad illam visibilem speciem perducitur (+ panis et vini scilicet +), non sanctificatur, ut sit tam magnum sacramentum, nisi operante invisibiliter spiritu Dei, cum haec omnia quae per corporales motus in illo opere fiunt, Deus operetur.

Tr. 26 in Johannem: Hoc quando caperet caro, quod dixit panem carnem? Vocatur caro, quod non capit caro.

Ad locum libri contra Adimantum, quidam respondent Augustinum cum dixit: Hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui, locutum ex sententia Manichaeorum.

Alii volunt intelligere signum non nudum, sed cum re. Nam explicat verba Deuter. 12. sanguis est anima, quia sit signum animae, nempe ut ait q. 57. in Leviticum quod continet animam.