Series VI Band 4 · No. 386.

De abruptione communionis Ecclesiasticae

[1. Hälfte 1677 (?)]

Latin

 [1. Hälfte 1677 (?)]

Saepe urgent protestantes non se sed Romanam Ecclesiam concordiam et communionem Ecclesiasticam abrupisse. Quod si adderent fuisse non abrupturis sequeretur hodie ad eos redire posse salvis quibusdam reformationibus. Sed haec omnia tamen Hypothesibus parum certis nituntur.

Locus notabilis Johannis XVII, 11, ubi Christus Patrem rogat pro suorum unitate.

Unitas Ecclesiae consistit in caritate. De osculo pacis vide Rintelenses contra Rekken et Schiller ex catechesi Cyrilli. Multa ibi alia praeclara de Unitate caritatis Bartholomaeus Caranza in Summa Conciliorum. Videas quantum degenerabant pontifices a majoribus suis, ne cui mirum sit interim, si qui abusus et perversae opiniones in Ecclesiam irrepserunt.

Eucharistia sacramentum «unitatis» nunc materia litis.

Locus Irenaei adversus haereses lib. 4. c. 62, apud Rintelenses contra Reckium pag. 81.