Series VI Band 4 · No. 384₂.

Aus und zur Rezension im Journal des Sçavans 1689, XXIII

Latin

  AUS UND ZUR REZENSION IM JOURNAL DES SÇAVANS 1689, XXIII

In diario eruditorum Gallico; 20 Junio 1689 ex Huetii Censura philosophiae Cartesianae, exhibentur, et non obscure approbantur acerrimae Cartesianae philosophiae accusationes. Improperatur ipsi sententias introducere fidei contrarias, et quo satisfacere videatur; asseverare contradictoria non sua natura sed voluntate Dei esse impossibilia qui facere possit, quae ratio impossibilia doceat, ut bis duo esse tria, et totum esse aequale parti. Cartesianos passim statuere: aeque fidei ac evidentiae submittendam mentem. Libros sacros pro Judaeis tantum non pro theologis nostri temporis esse scriptos. Fidei dictata de poenis aeternis ad terrorem simplicium esse inventa; Dogmata fidei non nisi per viam verisimilitudinis ad nos venire. Nihil posse creari. Fidem non debere probabilitatibus stabiliri (+ hoc priori contradictorium +). Cum Christus bonum pro malo reddi jubet, tantum velle nos a vindicta removere, ut baculum curvam in contrarium flectamus. Vetant causas finales quaeri, negant Deum creare, annihilare, penetrationem corporum efficere posse. Mundum infinitum facere et materiam Deo aequare. Philosophiam Machinalem quae per se ad impietatem inclinet animos, ita a Cartesianis exaggeratam esse, ut jam et effectus Gratiae, et peccati ad leges mechanicas reducere moliantur. Cartesium candore paruisse ostentationi et tempori sua accommodasse. Specie modestiae gloriam ambitiose quaesisse, et simulasse ignorantiam opinionum alienarum, maluisseque inventorem quam doctum haberi, sed alicui ipsi non cogitanti elapsam esse confessionem, omne genus librorum ab ipso lectum. Idque ex lectione librorum ejus apparere. Sed sectatores ejus revera ignorantiam quam ille affectabat retinuisse. Quorundam ea fuit impudentia, ut non dubitarent scribere non magnam jacturam fore, si veteres philosophi et poetae perirent, digna barbaro voce. Vetare doctrinam linguarum orientalium, ignorantiae usus in interpretandis libris sacris; Astronomiam spernere. At Telescopia atque micro scopia irridere, quibus physica ampliata est. Criticam contemnere, quae alias scientias velut munit, Historiam et Geographiam etiam vituperare, quasi quisque primum vicina et sua discere debeat, et Lutetiam mensurare, antequam ad Sinas animo excurrat. Denique eruditionem pro vitio habere, et cum S. Paulus questus sit scientiam inflare, hodie ignorantiam inflare videri. Cartesium nihil fere novi invenisse. Cum Academicis et Aristotele ipso a dubitatione incepisse. Illud cogito ergo sum, habuisse ex S. Augustino. Cum Platone, Aristippo, Epicuro, regulam veritatis in perceptione clara et distincta collocasse, exemplo Baconi Causas finales rejecisse. S. Augustinum imo jam Proclum autores esse probationis quod anima a corpore distinguatur. Existentiae Dei argumentum totum esse S. Anselmi. Jamblichum ante ipsum dixisse; ideam Dei ab aliis ideis naturae esse differentis. Protagoram, Cyrenaicos, Arnobium nihil esse certum affirmasse praeter perceptiones interiores, Platoni res incorporales ante alias cognosci et esse [in] nobis ideas a sensibus non acceptas. Ab Augustino male intellecto didicisse animam sentire, non corpus, Galenum jam attulisse et refutasse opinionem eorum qui spiritus animales in glandula pineali collocabant. Rationem hujus opinionis, quod sensuum sedes sit in parte aliqua non geminata a Platone et Stoicis sumtam. Philosophos istos Arabes qui Locutores dicebantur (parleurs) dixisse quicquid intelligi potest esse posse. Multorum antiquorum fuisse sententiam, quod notiones externorum per sensus venientes, sint animae modificationes. Platonem rationes affectuum machinales reddidisse, Ciceroni, Diogeni, Proclo, ipsi Platoni bestias alicubi machinas videri, et novissime Gometium Pereiram Hispanum libro singulari, dicta quaedam Ambrosii et Augustini efficere potuisse, ut Cartesius dixerit res sine sua essentia subsistere posse, et esse simul et non esse. Thales et omnis usque ad Platonem schola jonica, Aristoteles et Stoici vacuum exclusere. Guilielmus Parisiensis jam dicebat annihilato [contento] latera vasis se tactura. Plotinus ut Cartesius putabat, non posse creare Deum quam quod creavit. Anaxagoras materiam infinitam supposuit divina mente ordinatam. Partes illae exiguae etiam Empedocli, Heraclito, Leucippo, Democrito placuere. Thaleti, Pythagorae, Academicis, Aristoteli, materia divisibilis in infinitum. Anaximandro, Anaximeni, Anaxagorae, Democrito, mundi infiniti, Anaximandro, Diogeni Apolloniatae, Melisso et nasci et interire videbantur. Melissus vacuum rejiciebat. Leucippo et sectatoribus motu circulari formatus est mundus ex exiguis corporibus. Heraclito et Pythagoricis tot mundi quot stellae. Vortices a Democrito et Epicuro, et re et nomine simile quid ab Anaximene a Diogene Apolloniata dictum. Rudimentum hujus doctrinae apud Plutarchum de facie lunae; sed clare exposita et formata apud Jordanum Brunum libro de immenso et innumerabilibus. Aristoteli palpitatio cordis ab effervescentia sanguinis. Gilbertus, Galilaeus, Keplerus plurima suggessere. A postremo vortex circa solem. A Fracastorio opinio Cartesiana de cometis quam juvit Keplerus. Empedocli ignis materia astrorum. Et Parmenidi ignis terrae inclusus causa motus telluris. Quae de attractione Magnetis Platonici, Cartesianis accedunt, Seleucus habet fluxum et refluxum a compressione venti inter terram et Lunam. Cartesiana tonitru[i] et fulminis causa ab Anaxagora et Stoicis, Aristarcho, Democrito, Epicuro, colores lumen modificatum. D 1. THEOLOGIA