Series VI Band 4 · No. 337.

Ad Ethicam Benedicti de Spinoza

[1678 (?)]

Latin

 [1678 (?)] Ad Ethicam B. de Sp. Pars prima de Deo

Definitio 1. *Causa sui est id cuius Essentia involvit existentiam.

Definitio 2. obscura est, quod res sit finita quae alia sui generis terminari potest. Quid est enim cogitationem cogitatione terminari? An qua datur alia major? uti corpus *terminari ait quo aliud majus concipi potest. Adde infra prop. 8.

Definitio 3. *Substantia est quod in se est et per se concipitur. Etiam haec obscura. Quid enim in se esse. Deinde quaerendum est cumulative an disjunctive inter se conjungat: in se esse, et per se concipi. Id est an hoc velit: substantia est id quod in se est, item substantia est id quod per se concipitur. An vero velit substantiam esse id in quo utrumque hoc concurrit, ut nempe et in se sit, et per se concipiatur. Aut necesse erit ut demonstret, qui unum habeat etiam alterum habere, cum contra videatur potius, esse aliqua quae sint in se, etsi non per se concipiantur. Et ita vulgo homines substantias concipiunt. Subjicit: Substantia est cuius conceptus non indiget alterius rei conceptu a quo [formari] debeat. Sed in hoc quoque difficultas, nam in sequenti definitione ait attributum ab intellectu de substantia percipi tanquam eius essentiam constituens. Ergo attributi conceptus necessarius est ad formandum conceptum substantiae. Si dicas attributum non esse rem, te vero requirere saltem ut substantia non indigeat conceptu alterius rei; respondeo: explicandum est ergo, quid vocetur res, ut intelligamus definitionem, et quomodo attributum non sit res.

Definitio 4. etiam obscura est, quod attributum sit id quod intellectus de substantia percipit, ut essentiam eius constituens. Quaeritur enim an per attributum intelligat omne praedicatum reciprocum, an omne praedicatum essentiale sive reciprocum sive non; an denique omne praedicatum essentiale primum seu indemonstrabile de substantia. Vide defin. 5.

Definitio 5. Modus est quod in alio est, et per aliud concipitur. Videtur ergo in eo differre ab attributo, quod attributum est quidem in substantia, attamen per se concipitur. Et hac explicatione adjecta cessat obscuritas definitionis 4.

Definitio 6. Deum inquit definio, Ens absolute infinitum, vel substantiam constantem *infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam et infinitam essentiam exprimit.* Ostendere debebat has duas definitiones esse aequipollentes; alioqui unam in alterius locum substituere non potest. Erunt autem aequipollentes, ubi ostensum erit plura esse in rerum natura attributa, seu praedicata [quae] per se concipiuntur; item ubi ostensum erit plura praedicata posse stare inter se. Praeterea omnis definitio imperfecta est (tametsi vera et clara esse possit) qua intellecta dubitari potest an res definita sit possibilis. Talis autem ista est, dubitari enim adhuc potest an Ens infinita habens attributa non implicet. Vel ideo quia dubitari potest, an eadem essentia simplex pluribus diversis attributis exprimi potest. Equidem plures sunt definitiones rerum compositarum, sed rei simplicis non nisi unica est, nec eius essentia nisi unico modo exprimi posse videtur.

Definitio 7. Res libera quae ex suae naturae necessitate existit et ad agendum determinatur, res coacta quae ab alio determinatur ad existendum et operandum.

Definitio 8. Per aeternitatem intelligo ipsam existentiam quatenus ex rei essentia sequi concipitur.

Has definitiones probo.

Axioma 1. Omnia quae sunt vel in se vel in alio sunt.

Axioma 2. Id quod per aliud non potest concipi per se concipitur.

Axioma 3. Ex data determinata causa sequitur effectus, si non detur non sequitur.

Axioma 4. Effectus cognitio ex cognitione causae dependet et eam involvit.

Axioma 5. Quae nihil commune secum invicem habent etiam per se invicem intelligi non possunt.

Axioma 6. Idea vera debet cum suo ideato convenire.

Axioma 7. Quicquid ut non existens potest concipi, eius essentia non involvit existentiam.

Circa Axiomata haec noto: Primum tamen obscurum est, quamdiu non constet quid sit esse in se. Secundum et septimum annotari nihil necesse erat. Sextum parum congruum videtur; omnis enim idea cum suo ideato convenit, nec video quid sit idea falsa. Tertium, quartum, quintum demonstrari posse arbitror.

Propositio 1. Substantia est natura prior suis affectionibus, id est modis nam ad defin. 5. dixit, se per substantiae affectiones intelligere modos. Caeterum non explicuit quid sit esse ~~natura prius, ideoque nec potest haec propositio ex praecedentibus~~ ~~demonstrari. Videtur autem per natura prius alio intelligere, id per quod aliud concipitur. Caeterum fateor et in hoc aliquam esse difficultatem, videntur enim non tantum posteriora per priora, sed et priora per posteriora concipi posse. Licebit tamen natura prius hoc modo definire, quod concipi potest non concepto alio; ita ut contra alterum concipi non possit nisi concepto ipso. Verum ut dicam quod res est natura prius paulo latius est: Nam exempli causa proprietas denarii ut sit 6 + 4 posterior natura est hac, ut sit 6 + 3 + 1 (quia ista est propior omnium primae: denarius est 1 + 1 + 1 + 1 + 1 + 1 + 1 + 1 + 1 + 1) et tamen concipi potest sine priore, imo quod amplius est potest sine ea demonstrari. Addo aliud exemplum: in Triangulo Proprietas illa, quod tres anguli interni sint aequales duobus rectis; posterior natura est hac: quod duo anguli interni sint aequales externo tertii, et tamen illa sine ista concipi, imo forte (etsi non aeque commode) sine ipsa demonstrari potest.

Propositio 2. Duae substantiae diversa attributa habentes nihil inter se commune~~ ~~habent. Si per attributa intelligit praedicata quae per se concipiuntur, concedo propositionem posito duas esse substantias A et B, et substantiae A attributum esse c, substantiae B attributum esse d, vel si substantiae A attributa omnia sint c, e, substantiae vero B attributa omnia d, f. Secus est si duae illae substantiae quaedam habeant attributa diversa, quaedam communia, ut, si attributa ipsius A sint c, d, et ipsius B sint d, f. Quod si negat hoc fieri posse demonstranda est impossibilitas. Propositionem ipsam in casu objectionis forte demonstrabit hoc modo: quia d pariter et c eandem essentiam exprimit (cum eiusdem substantiae A attributa sint ex hypothesi); et ob eandem rationem etiam d et f (cum etiam ex hypothesi eiusdem substantiae B attributa sint), Ergo et c et f, unde sequitur eandem esse substantiam A et B, contra hypothesin, absurdum ergo duas substantias diversas aliquid commune habere. Respondeo, non concedi a me quod possint dari duo attributa quae per se concipi, et tamen idem exprimere possint. Nam quandocunque id contingit, tunc duo illa attributa idem diverso modo exprimentia tandem resolvi possunt, vel saltem eorum alterutrum. Quod facile possum demonstrare.

Propositio 3. Quae res nihil commune inter se habent, earum una alterius causa~~ ~~esse non potest, per axiom. 5. 4.

Propostio 4. Duae aut plures res distinctae vel inter se distinguuntur ex diversitate~~ ~~attributorum substantiarum, vel ex diversitate affectionum. Demonstrat ita: Omnia quae sunt vel in se vel in alio sunt per axiom. 1, hoc est per defin. 3 et 5 extra intellectum nihil datur praeter substantias earumque affectiones. (Hic miror eum oblivisci attributorum nam defin. 5. per substantiae affectiones intelligit tantum modos. Sequitur ergo aut eum ambigue locutum, aut attributa non numerari ab eo inter res extra intellectum existentes sed tantum substantias et modos. Caeterum propositionem facilius poterat ostendere, modo addidisset; res quae scilicet concipi possunt per attributa vel affectiones necessario cognosci adeoque et distingui. )

Propositio 5. In rerum natura non possunt dari duae aut plures substantiae~~ ~~ejusdem naturae seu attributi.

(Hic annoto obscurum videri, quid sit hoc: in rerum natura. An intelligat: in universitate rerum existentium; an vero in regione idearum vel essentiarum possibilium. Deinde obscurum est an velit dicere non dari plures Essentias ejusdem attributi communis; vel an velit non dari plura individua ejusdem essentiae. Miror etiam cur hic vocem naturae et vocem attributi pro aequipollentibus sumat, nisi per attributum intelligit quod totam continet [naturam. Quo posito non] video quomodo possint dari plura attributa ejusdem substantiae quae per se concipiantur.) Demonstratio: Si distinguerentur, aut affectionibus aut attributis distinguerentur; si affectionibus, ergo cum substantia sit natura prior suis affectionibus per prop. 1. depositis affectionibus etiam distingui debent, ergo attributis. Si attributis ergo non dantur duae substantiae ejusdem attributi. Respondeo subesse videri paralogismum. Nam duae substantiae possunt distingui attributis, et tamen habere aliquod attributum commune, modo etiam aliqua praeterea habeant propria. Ex. gr. A et B quorum illius attributum sit c, d, huius d, e.

Annoto: prop. 1. non esse utilem nisi ad hanc. Verum ea potuisset careri, quia sufficit substantiam concipi posse sine affectionibus, sive sit natura prior, sive non. Adhibebitur haec propositio ad prop. 6 et 8.

Propositio 6. Una substantia non potest produci ab alia substantia, nam duae~~ ~~substantiae per prop. 5. non sunt eiusdem attributi, ergo nihil commune habent per prop. 2, ergo non potest unum esse alterius causa, per axiom. 5. Idem aliter et brevius quia quod per se concipitur, non potest concipi per aliud velut causam per axiom. 4. Caeterum respondeo concedi a me demonstrationem si substantia sumitur pro re quae per se concipitur. Secus est si sumatur pro re quae in se est, uti vulgo homines sumunt, nisi ostendatur idem esse in se esse, et per se concipi.

Propositio 7. Ad naturam substantiae pertinet existere. Substantia non potest~~ ~~produci ab alio prop. 6. Ergo est causa sui, id est per defin. 1. ipsius [essentia] involvit existentiam. Hic non immerito reprehenditur quod causam sui modo ut definitum aliquod sumit, cui peculiarem significationem defin. 1. ascripsit, modo et eo in communi ac vulgari suo significatu utitur. Remedium tamen facile est, si definitionem illam 1. in axioma convertat, et dicat: Quicquid non ab alio est, id est a se ipso, seu ex sua essentia. Verum aliae hic supersunt difficultates: Nempe procedit tantum ratiocinatio, posito substantiam existere posse. Necesse est enim tunc ut quia ab alio produci non potest, a se ipso existat, adeoque necessario existat; possibilem autem substantiam id est concipi posse demonstrandum est. Demonstrari posse videtur ex eo quia si nihil per se concipitur, nihil etiam per aliud concipietur, adeoque nihil omnino concipietur. Quod ut distincte ostendatur considerandum est, si ponatur a concipi per b in conceptu ipsius a esse conceptum ipsius b. Et rursus si b concipitur per c in conceptu b esse conceptum ipsius c, et ita conceptus ipsius c, in conceptu ipsius a erit et ita porro usque ad ultimum. Quid si quis respondeat non dari ultimum, respondeo nec dari primum, quod sic ostendo. Quia in eius quod per aliud concipitur conceptu, nihil est nisi alienum, ideo gradando per plura, aut nihil omnino in eo erit aut nihil nisi quod per se concipietur. Quam demonstrationem novam plane, sed infallibilem esse arbitror. Eiusque ope demonstrari potest id quod per se concipitur concipi posse. Sed adhuc tamen dubitari potest, an ideo sit possibile; eo modo quo hoc loco sumitur possibile. Nimirum non pro eo quod concipi potest, sed pro eo cuius aliqua concipi potest causa; resolubilis tandem in primam. Nam quae a nobis concipi possunt non ideo tamen omnia produci possunt, ob alia potiora quibus incompatibilia sunt. Ideo Ens quod per se concipitur actu esse probari debet adhibita experientia, quia existunt quae per aliud concipiuntur, ergo existit etiam id per quod concipiuntur. Vides quam longe alia sit opus ratiocinatione, ad accurate probandam rem per se existentem. Forte tamen hac ultima cautione non opus.

Propositio 8. Omnis substantia est necessario infinita quia alioqui terminaretur~~ ~~ab alia eiusdem naturae per defin. 2. et darentur duae substantiae eiusdem attributi contra prop. 5. Haec propositio ita intelligenda: res quae per se concipitur in suo genere infinita est, et ita admittenda. Demonstratio autem laborat tum obscuritate, quoad illud: terminatur, tum incertitudine ratione prop. 5. In Schol. elegantem habet ratiocinationem ad probandum rem quae per se concipitur esse unicam in suo scilicet genere, quia ponantur esse plura individua, ideo debet esse ratio in natura cur sint tot non plura. Eadem cum faciat cur sint tot, faciat cur sit hoc et hoc. Ergo et cur sit hoc. Ea ratio autem non est in uno horum potius quam in altero. Ergo extra omnia. Una objectio fieri posset, si dicatur numerum [eorum] esse interminatum, sive nullum, sive omnem numerum excedere. Verum corrigi potest, si aliqua tantum ex ipsis sumamus, et quaeramus cur illa extiterint, vel si sumamus plura aliquid commune habentia, v.g. in eodem loco existentia, cur illa in hoc loco extiterint.

Propositio 9. Quo plus realitatis aut esse unaquaeque res habet eo plura attributa~~ ~~ipsi competunt (explicandum erat quid intelligatur per realitatem aut esse, sunt enim haec obnoxia aequivocationibus). Demonstratio: patet ex defin. 4. Haec autor. Mihi eam inde patere non videtur. Nam potest una res plus realitatis habere quam alia, ideo quod ipsa major est in suo genere, seu majorem attributi alicuius partem habet. V.g. circulus plus extensionis habet quam quadratum inscriptum. Et dubitari adhuc potest an plura dentur attributa eiusdem substantiae, eo modo quo autor attributa sumsit. Fateor interim hoc admisso et posito attributa esse compatibilia eo perfectiorem esse substantiam, quo plura habet attributa.

Propositio 10. Unumquodque unius substantiae attributum per se concipi debet,~~ ~~per defin. 4 et 3. Sed hinc ut aliquoties objeci sequitur non dari nisi unicum unius substantiae attributum, si quidem totam essentiam exprimit.

Propositio 11. Deus seu substantia constans infinitis attributis quorum unumquodque~~ ~~aeternam et infinitam essentiam exprimit, necessario existit. Tres affert demonstrationes. Prima. Quia substantia. Ergo per prop. 7 existit. Sed hoc supponit et~~ ~~substantiam necessario existere quod ad prop. 7 non fuit satis demonstratum, et Deum esse substantiam possibilem. Quod non aeque facile demonstratu est. IIda. Semper causa esse debet tam cur res sit quam cur non sit. At nulla ratio esse potest cur Deus non existat, non in ipsius natura, neque enim implicat contradictionem, non in altero nam alterum illud vel erit eiusdem naturae et attributi adeoque jam erit Deus, vel non erit, adeoque nihil habebit commune cum Deo, adeoque existentiam eius nec ponere nec impedire potest. Respondeo 1) nondum probatum Dei naturam non implicare, tametsi id asserere autor sine probatione absurdum esse dicat. 2) Poterit esse eiusdem naturae cum Deo in quibusdam non in omnibus. 3) Entia finita existunt (per experientiam). Ergo si infinitum non existit, erunt ipsa potentiora Ente infinito. Respondetur si implicet Ens infinitum nullam potentiam habebit. Ut taceam improprie dici potentiam de existendi vi.

Propositio 12. 13. Nullum substantiae attributum potest vere concipi, ex quo~~ ~~sequatur substantiam posse dividi, seu substantia absolute sumta est indivisibilis. Nam destruetur dividendo, partes non erunt infinitae adeoque nec substantiae. Darentur plures substantiae eiusdem naturae. Concedo de re per se existente.

Corollarium. Hinc sequitur nullam substantiam adeoque nec corpoream esse~~ ~~divisibilem.

Propositio 14. Praeter Deum nulla dari neque concipi potest substantia. Quia~~ ~~Deo omnia competunt attributa, nec dantur plures substantiae eiusdem attributi, ideo nulla datur substantia praeter Deum. Omnia haec supponunt definitionem substantiae, quod sit Ens quod per se concipitur, et alia multa supra notata non admittenda. (Mihi nondum certum videtur corpora esse substantias. Secus de mentibus.)

Corollarium 1. Deum esse unicum.

~~~~Corollarium 2.~~ Rem cogitantem vel rem extensam esse vel Dei attributa vel [per~~ ~~axiom. 1] affectiones attributorum Dei. (Hoc est confuse loqui; praeterea nondum ostendit extensionem et cogitationem esse attributa seu per se concipi.)

Propositio 15. Quicquid est in Deo est, et nihil sine Deo esse neque concipi~~ ~~potest. Quia enim nulla praeter Deum substantia prop. 14, ideo omnia alia erunt affectiones Dei seu modi, quia praeter substantias et modos nil datur. (Rursus omittit attributa.)

Propositio 16. Ex necessitate divinae naturae infinita infinitis modis, hoc est~~ ~~omnia quae sub intellectum infinitum cadere possunt sequi debent, per defin. 6.

Corollarium  . Hinc sequitur Deum omnium quae sub intellectum cadunt esse~~ ~~causam efficientem.  . Deum esse causam per se non vero per accidens.  . Deum esse absolute causam primam.

Propositio 17. Deus ex solis naturae legibus et a nemine coactus agit, quia nihil~~ ~~extra ipsum.

Corollarium 1. Hinc sequitur 1o nullam dari causam quae Deum extrinsece vel~~ ~~intrinsece praeter ipsius naturae perfectionem incitet ad agendum.

Corollarium 2. Solum Deum esse causam liberam.

~~In Scholiis fusius explicat Deum omnia quae in ipsius intellectu sunt creavisse (cum tamen videatur ea tantum creasse quae voluit). Dei intellectum etiam in essentia a nostro intellectu ait differre, nec nisi aequivoce tribui posse utrique nomen intellectus, quemadmodum canis signum coeleste, et canis animal latrans. Causatum differt a sua causa in eo quod a causa habet. Homo ab homine quoad existentiam quam ab homine habet, a Deo quoad essentiam quam a Deo habet.

Propositio 18. Deus est rerum causa immanens non vero transiens. Sequitur ex~~ ~~eo quod supra visus sibi est ostendisse, Deum solum esse substantiam, caetera eius modos.

Propositio 19. Deus sive omnia eius attributa sunt aeterna. Nam essentia eius~~ ~~involvit existentiam, et attributa eius involvunt eius essentiam. Citat praeterea autor ac probat modum quo id demonstravit prop. 19. Principiorum Cartesii.

Propositio 20. Dei [existentia] et eius essentia unum et idem sunt. Quia omnia~~ ~~eius probat ex eo, quia attributa Dei quia aeterna (per prop. 19) existentiam exprimunt per definitionem aeternitatis. Eadem autem et essentiam exprimunt per definitionem attributi. Ergo essentia et existentia sunt idem in Deo. Respondeo id non sequi, sed hoc tantum, quod ab eodem exprimantur. Noto etiam prop. hanc supponere praecedentem, quod si ergo loco praecedentis ipsius demonstratio in huius demonstratione adhibeatur patebit inepta circuitio. Hoc modo: Dei essentia et existentia sunt unum et idem. Probo: Quia attributa Dei et existentiam et essentiam exprimunt. Essentiam exprimunt ex definitione attributi. Existentiam exprimunt, quia aeterna, aeterna autem, quia involvunt existentiam, exprimunt enim Dei essentiam quae involvit existentiam. Quid opus ergo mentione aeternitatis attributorum, et propositione 19, cum res eo tantum redeat, ut probetur Dei existentiam et essentiam esse unum et idem, quia Dei essentia involvit existentiam, caetera enim adhibita sunt inanis apparatus causa, ut in speciem demonstrationis tornarentur. Hujusmodi ratiocinationes illis valde familiares, qui veram demonstrandi artem non tenent.

Corollarium 1. Hinc sequitur Dei existentiam pariter atque essentiam esse~~ ~~aeternam veritatem. Haec propositio non video quomodo ex praecedente sequatur, imo longe praecedente verior et clarior est. Statim enim patet posito quod Dei essentia involvat existentiam, tametsi non admittatur, esse unum et idem.

Corollarium 2. Deus est immutabilis omniaque eius attributa. Ista obscure et~~ ~~confuse proponit probatque autor.

Propositio 21. Quae ex absoluta natura alicuius attributi Dei sequuntur semper~~ ~~et infinita existere debuerunt, sive per idem attributum aeterna et infinita sunt. Demonstrat satis obscure et prolixe, cum sit facile.

Propositio 22. Quicquid ex aliquo Dei attributo quatenus modificatum est tali~~ ~~*modificatione quae et necessario et infinita per idem existit, sequitur, debet quoque necessario et infinitum existere.* Ait procedere demonstrationem ut in praecedenti. Ergo etiam obscure. Vellem exemplum talis modificationis dedisset.

Propositio 23. Omnis modus qui et necessario et infinitus existit necessario~~ ~~*sequi debuit vel ex absoluta natura alicuius attributi Dei, vel ex aliquo attributo modificato modificatione, quae et necessario et infinita existit.* Id est modum talem sequi ex absoluta natura alicuius attributi vel immediate, vel mediante alio modo tali.

Propositio 24. Rerum a Deo productarum essentia non involvit existentiam;~~ ~~alioqui per def. 1. causa essent sui. Quod est contra Hypothesin. Res aliunde manifesta. Sed haec demonstratio est paralogismus. Causa enim sui per eius definitionem 1. non communem sensum retinuit, sed peculiarem nacta est. Non potest ergo communem vocis sensum in locum proprii pro arbitrio a se assumti substituere autor, nisi ostendat eos aequivalere. Am Rande: Ex hac propositione sequitur contra ipsum Spinosam res non esse necessarias. Hoc enim necessarium non est, cujus essentia existentiam non involvit.

Propositio 25. Deus non tantum est causa efficiens rerum existentiae, sed etiam~~ ~~essentiae. Alioqui posset rerum essentia sine Deo concipi, per Axiom. 4. Sed haec probatio nullius momenti est. Nam ut concedamus essentiam rerum sine Deo concipi non posse ex prop. 15, non ideo sequitur Deum esse essentiae rerum causa. Axioma enim quartum non hoc dicit: sine quo quid non concipi potest, id est eius causa (quod sane falsum esset, nam linea Darüber: circulus sine puncto Darüber: centro concipi non potest: non ideo punctum lineae Darüber: centrum circuli causa), sed hoc tantum effectus cognitionem involvere cognitionem causae, quod longe aliud est. Neque enim hoc axioma est convertibile. Ut taceam aliud esse involvere, aliud sine ipso concipi non posse. Parabolae cognitio involvit in se cognitionem foci, potest tamen sine eo concipi.

Corollarium. Res particulares nihil sunt nisi Dei attributorum affectiones, sive~~ ~~modi, quibus attributa Dei certo ac determinato modo exprimuntur. Hoc ait patere ex defin. 5. et prop. 15., sed non apparet quomodo hoc corollar. connectatur cum hac prop. 25. Certe Spinosa non est magnus demonstrandi artifex. Corollarium hoc ex supra dictis satis patet, et verum est si sano sensu intelligatur, non quidem res esse tales modos, sed modos concipiendi res particulares, esse modos determinatos concipiendi attributa divina.

Propositio 28. Quodcunque singulare sive quaevis res quae finita est et determinatam~~ ~~*habet existentiam non potest existere nec ad operandum determinari, nisi ad existendum et operandum determinetur ab alia causa, quae etiam finita est et determinatam habet existentiam, et haec iterum ab alia; et sic in infinitum.* Quia nihil determinatum, finitum et certo tempore existens, ex absoluta Dei essentia sequi potest. Ex hac opinione recte expensa multa absurda sequuntur. Revera enim res ex natura Dei hoc modo non sequentur. Ipsum enim determinans ab alia re iterum determinatur et sic in infinitum. Nullo modo ergo res determinantur a Deo. Deus tantum absoluta quaedam et generalia de suo contribuet. Rectius dicendum unum particulare non determinari ab alio, progressu in infinitum; alioqui enim revera semper manent indeterminata; utcunque progrediaris: sed potius omnia particularia determinari a Deo. Nec [priora posteriorum] esse causam plenam, sed Deum potius posteriora creare ita ut connectantur prioribus secundum sapientiae regulas. Si dicimus priora et causas efficientes posteriorum, vicissim erunt posteriora quodammodo causae finales priorum, apud eos qui ponunt Deum secundum finem operari.

Propositio 29. In rerum natura nullum datur contingens, sed omnia ex necessitate~~ ~~divinae naturae determinata sunt ad certo modo existendum et operandum. Demonstratio obscura et praerupta est, ducta per propositiones praecedentes praeruptas obscuras et dubias. Res pendet a definitione contingentis, quam nuspiam dedit. Ego~~ ~~cum aliis contingens sumo pro eo cuius essentia non involvit existentiam. Hoc sensu res particulares erunt contingentes secundum ipsum Spinosam per prop. 24. Sed si contingens sumas more quorundam Scholasticorum Aristoteli et aliis hominibus usuique vitae incognito; pro eo quod contingit, sic ut ratio reddi non possit ullo modo cur sic potius evenerit quam aliter, et cuius causa positis omnibus requisitis tam intra quam extra ipsam, aeque disposita fuit ad agendum quam non agendum; puto tale contingens implicare, omniaque esse sua natura, ex hypothesi voluntatis divinae statusque rerum, certa ac determinata, tametsi nobis inexplorata, neque in se ipsis sed per suppositionem sive hypothesin externorum suam determinationem habentia.

Propositio 30. Intellectus actu finitus et actu infinitus Dei attributa Deique~~ ~~affectiones comprehendere debet et nihil aliud. Hanc propositionem satis claram ex praecedentibus, et sano sensu veram noster autor per alia obscura et dubia et remota more suo probat: nempe quod idea vera convenire debeat cum ideato, id est ut per se notum (sic ait, etsi ego quomodo id per se notum, imo verum sit non capiam), id quod in intellectu objective continetur, debet necessario in natura dari. Quod non nisi una substantia datur nempe Deus. Quae tamen propositiones obscurae et dubiae, et longe remotae sunt. Videtur autoris ingenium fuisse valde detortum: raro procedit via clara et naturali, semper incedit per abrupta et circuitus pleraeque eius demonstrationes magis animum circumveniunt (surprennent) quam illustrant.

Propositio 31. *Intellectus actu sive finitus sive infinitus, ut et voluntas, cupiditas,*~~ ~~amor etc. ad naturam naturatam non ad naturantem referri debent. Intelligit per naturam naturantem Deum eiusque attributa absoluta, per naturatam eius modos. Esse autem intellectum nihil aliud quam certum cogitandi modum. Hinc alias dicit Deum proprie non intelligere nec velle. Hic ipsi non assentior.

Propositio 32. *Voluntas non potest vocari causa libera, sed tantum necessaria.*~~ ~~Quia scilicet liberum id quod tantum a se determinatur. Voluntatem autem esse modum cogitandi, adeoque ab alio modificari.

Propositio 33. Res nullo alio modo neque ordine a Deo produci potuerunt quam~~ ~~productae sunt. Sequuntur enim ex immutabili natura Dei. Haec propositio vera falsave, prout explicatur. Ex hypothesi voluntatis divinae eligentis optima seu perfectissime operantis certe non nisi haec produci potuerunt, secundum ipsam vero rerum naturam per se spectatam, aliter produci res poterant. Quemadmodum angelos confirmatos dicimus non posse peccare, salva eorum libertate, possent si vellent, sed non volent, possent velle absolute loquendo, sed hoc rerum statu existente amplius non possunt velle.

Recte autor et in Scholio agnoscit, duobus modis aliquid impossibile reddi vel quia in se implicat, vel quia causa nulla externa datur ad producendum apta. In Scholio secundo negat Deum omnia sub ratione boni agere. Nimirum negavit ei voluntatem, et dissentientes putat Deum fato subjicere. Cum tamen ipse fateatur Deum omnia sub ratione perfecti agere.

Propositio 34. Dei potentia est ipsa eius essentia. Quia ex natura essentiae~~ ~~sequitur eum esse causam sui et aliorum.

Propositio 35. Quicquid in Dei potestate existit id necessario est, id est ex~~ ~~essentia eius sequitur.

Propositio 36. Nihil existit ex cuius natura effectus aliquis non sequatur, quia Dei naturam certo ac determinato modo exprimit, hoc est per prop. 34. Dei potentiam, (non sequitur satis) verum est tamen.

Subjicit Appendicem contra eos qui Deum propter finem operari putant, miscens vera falsis. Etsi enim verum sit non omnia hominum causa fieri, non tamen sequitur sine voluntate sive boni intellectu agere.