Series VI Band 4 · No. 253.

Existentia.« An ea sit perfectio

[1677 (?)]

Latin

 [1677 (?)] ~~Existentia ~~

Valde dubitari potest an existentia sit perfectio, seu gradus realitatis: quoniam dubitari potest an existentia sit ex eorum numero quae concipi possunt seu ex partibus essentiae: an vero sit tantum quidam conceptus imaginarius qualis est caloris et frigoris, qui non est nisi perceptionis nostrae denominatio, non rerum naturae. Si tamen accurate consideremus nos aliquid amplius concipere cum cogitamus rem A existere, quam cum cogitamus esse possibile, ideo videtur verum esse, existentiam esse gradum quendam realitatis; vel certe esse aliquam relationem ad gradus realitatis; non est autem existentia aliquis realitatis gradus: nam de quolibet realitatis gradu intelligi potest tum possibilitas tum existentia: erit ergo existentia excessus graduum realitatis rei unius, supra gradus realitatis rei oppositae, id est id quod est perfectius omnibus inter se incompatibilibus existit et contra quod existit est caeteris perfectius. Itaque verum quidem est id quod existit perfectius esse non existente, sed verum non est, ipsam existentiam esse perfectionem, cum sit tantum quaedam perfectionum inter se comparatio.