Series VI Band 4 · No. 136.

Divisiones

[Sommer 1683 bis Winter 1685/86 (?)]

Latin

 [Sommer 1683 bis Winter 1685/86 (?)] Omne Vocabulum significans est vel Terminus, vel particula, vel ex his compositum.

Verbum componitur ex Nomine seu termino, et ex particula: est. Adverbium se habet ad verbum ut adjectivum ad substantivum. Sub particulis et affixas seu vocum partes separatim non significantes comprehendo, ut re, tivus. Terminus omnis est vel Concretus vel Abstractus.

Placet autem abstracta nunc removere, quia illis si opus careri potest. Terminus Concretus est vel substantia seu Res, vel accidens seu Modus, qui conceptum perfectum non exhibet, nisi res subintelligatur.

Quia abstracta exclusi, exclusi etiam nomina substantiva, quae non substantiam sed accidens significant. In concretis ergo omne substantivum significat substantiam, omne adjectivum significat accidens. Ita circulus (substantivum) significat rem seu substantiam circularem. Et semper sub adjectivo intelligitur [accidens,] nisi sub- ­stantive intelligatur per Ellipsin. Terminus concretus completus est, qui jam omnia comprehendit, quae de eodem subjecto praedicari possunt, dicitur et substantia singularis.

Seu qui notionem singularis alicujus substantiae perfecte intelligeret jam omnia ejus praedicata ex ea cognosceret. Ita in Petri Apostoli conceptu Deus omnia concipit quae Petro huic unquam contigere aut contingent, ut in circulari omnia concipit quae Geometrae de eo possunt demonstrare. Sed in circularis conceptu non concipit omnia quae de circulari possunt enuntiari, quia non simul concipitur subjectum quod circulare intelligi potest. Substantia est Terminus qui de subjecto suo completo non potest praedicari per accidens sed tantum per se. Accidens vero sua natura indefinitum est an per accidens an vero per se praedicetur.

Ita cum dico Homo, Animal, corpus, substantia seu Res, eo ipso dico terminum hunc esse de essentia eorum singularium de quibus dicitur, nam per se dicitur de Petro esse hominem, esse animal etc., per accidens vero dicitur de Petro quod fuit peccator, quod cruci suffixus, haec enim ex serie rerum externarum concurrente fluxerunt. Ita habemus tandem dissolutum nodum, quem hactenus philosophi insolubilem reliquere, neque enim ulla accurata notione hactenus explicuere, quomodo substantia ab accidente distingueretur. At inquies omnipotentia non potest dici nisi per se non enim dicitur nisi de Deo, responderi potest, dici et de Homine quem Deus omnipotentem fecit. Propositio autem: hic Homo est omnipotens, utique est vera per accidens. Ens est aut reale aut apparens,

Reale ut sol, imaginarium ut parhelius vel iris aliave phaenomena. Omnis Res est aut Ens per se, aut Ens per Accidens; Ens per se quod revera unum est, ut Homo, Animal, Ens per Accidens, quod et dicitur Ens per aggregationem, ut multitudo hominum, strues lignorum; Machina.

Si animalia sunt Machinae, si corpora carent forma substantiali, erunt Entia per Accidens, imo tandem ostendi potest posito corpus omne esse Ens per accidens, corpus fore rem imaginariam seu phaenomenon ad instar iridis. Res omnis est aut perfecta seu absoluta quae dicitur Deus, aut limitata quae dicitur creatura.

Hinc patet Deum ex ipsa definitione sua esse terminum completum seu substantiam singularem adeoque esse unicum.