Series VI Band 3 · No. 31.
Gespräch mit Neuré [
Neuré tractabit de amicitia, ego quoque ita arbitror, maximum vinculum post religionem, esse amicitiam, id est ipsam vitae consuetudinisque jucunditatem. Quod de Aleaumii characteristica dixit Neuré id mihi vim characteristicae in animum revocat, Algebrae scilicet universalis. Eam Aleaumii Mathematici illius temporis, ut Henrion, Beaugrand aliique, admirabantur; nulla erat Machina, sed notae certae quas sibi effinxerat.