Series II Band 4 · No. 227.

LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES

Hannover, 29. November 1707. [223.232.]

Latin

Admodum Reverende Pater

Inveni Thomae Bonartis Nordtani Angli (ut se vocat) concordiam Scientiae cum Fide, eamque mox transmittam; volo tamen ipse prius percurrere obiter, ut sententias ejus nonnihil recolam animo. Ingeniosus est, et in dicendo non inelegans, sed paradoxologus, et habet non pauca quae ferri nullo modo possunt; ex quibus illud est, quod futurorum contingentium conditionalium Cognitionem ipsi Deo adimit. In Scholasticos perpetuo nec sine acerbitate declamat. Itaque non miror si male acceptus est ubi hoc Theologiae genus dominatur. Quod superest vale et fave. Dabam Hanoverae 29 Novembr. 1707

deditissimus G. G. Leibnitius

Au tres Reverend Pere le R. P. des Bosses, Theologien de la Compagnie de Jesus. Hildesheim