Series II Band 4 · No. 115.

LEIBNIZ AN GIOVANNI BATTISTA TOLOMEI

Hannover, 6. Januar [1706]. [113.]

Latin

Hanoverae 6 Januar [1706]

Rme Pater

Cum Am Kopf der Seite vom Leibniz' Hand: Rmo Patri Joh. Bapt. Ptolemaeo Societatis Jesu Theologo. Romam nuper ad Te scriberem interturbantibus forte quibusdam negotiis omisisse me animadverto nonnulla quibus responsum debebam quod huic velut appendici priorum literarum insero. Etsi enim verear ne Tibi majoribus occupato intempestiva accidant negligentiae tamen culpam evitandam mihi putavi: Cum penes Te sit differre in commodius tempus, quibus nunc animum advertere non vacat. Consilium Tuum renovandi augendique Bellarminum magni momenti est, ac Te inprimis dignum. Multa suppeditata sunt labentibus temporibus quae Bellarmino deerant. Editi sunt scriptores ex Manuscriptis qui olim latebant, quaedam veterum opera asserta suis autoribus aut abjudicata sunt non suis. Nova etiam lux passim textui sacro affusa est. Doctrinae etiam ingeniosae neque plane spernendae emersere. Ut vestros taceam, insignes quoque protestantium scriptores, Chamierus, Gerardus, Calixtus, Calovius, Dallaeus, et ex Anglis non pauci nec proletarii, in arenam prodiere, non negligendi Bellarminum ad nostra tempora accommodaturo. Ipse scriptor plerumque servat humanitatis leges. Interdum tamen animo morem gerens vel exemplo aut adversariorum (ut fit) violentia stimulatus in acriora verba erumpit; quae optem abesse. Ut cum mendacia, haereses, aliaque duriora dissentientibus imputantur: quae etsi enim in iisdem partibus plausum inveniant, aliorum tamen animos ita abalienant, ut non nisi animo contradicendi condemnandique legant. Ita potissimus scriptorum polemicorum fundus corrumpitur, qui esse debebat controversiarum imminutio. Ipsum Bellarminum quidam ex protestantibus strictim aggressi sunt. Amesii extat Bellarminus enervatus, compendiarium opus, sed tamen consulendum. Mayerus nuper Hamburgensium Ecclesiastes nunc Pomeranorum Antistes libellum de Bellarmino et Baronio ante aliquod annos edidit, quem fortasse habetis Romae, et qui non inutiliter inspicietur. Autor enim multae est lectionis. Notatum est a Viris doctis Germanicas Bellarminiani operis editiones a curatoribus non parum immutatas esse praeter autoris mentem, inflexasque ad doctrinas quae tum emergebant, et quibus non admodum favebat Bellarminus inde ipsum editiones eas non omnino pro suis agnovisse.

Multum tibi debeo quod qualiacunque scripta mea curas. Adolescens (anno 1666) de Arte Combinatoria diss. edidi, mox Methodum discendae Jurisprudentiae et Hypothesin physicam novam, cujus mentionem fecit Honoratus Fabrius in Epistola quadam sua ad Pardiesium ni fallor separatim edita. Ibi omnia phaenomena reducebam ad gravitatem, vim Elasticam et vim directoriam. Sed haec juvenilia admodum et levia sunt. Circa res principum nonnulla scripsi quibus nomen meum non est praefixum. Duobus voluminibus in 4o edidi Accessiones Historicas quibus continentur scriptores inediti Historici ex medio aevo, atque inter alios Albericus monachus trium Fontium diu desideratus et multis ex Mso citatus veluti Chifletio et Blondello Antagonistis. Burcardi diarium in Germania inveni, neque ut quidam apud vos sparsisse scribuntur Romae habui: Editionem autoritati superiori negare non licuit. Et pleraque aliunde noscebantur.

Quantum ad philosophicas meas meditationes attinet, gaudeo Tanto judici esse perspectas, nec damnatas. Quoniam inprimis animam bruti a spiritu bene distinguendam mones id est ut arbitror perceptionem ab intellectu dicam me omnino vestris hic assentiri statuentem animas non nisi sentientes animadversione sui suarumque operationum carere, mentem vero seu spiritum et sui esse conscium, et quod hinc fluit universalium prorsus seu necessariarum veritatum capacem. In caeteris animalibus transitiones a perceptione praeterita, ad repraesentationem futurae similis consecutionis aliquam analogiam habent, sed non nisi exemplis prioribus nituntur, minime vero propositionibus generalibus. Et homines ipsi quatenus non nisi Empirici sunt animalium tantum more procedunt. Sed veritates aeternae et necessariae, quae solae ­universalitatis perpetuae nos certos reddunt, adeoque etiam rationes et scientiae in bruta non cadunt. Itaque falluntur plerumque animalia argumento a simili et exemplo quia rationes examinare non possunt. Haec si considerassent qui de ratione Brutorum egere, non laborassent tanquam in re ancipiti explicanda. Hinc etiam homo non tantum substantiam sed et personam moralem servat, hoc est memoriam sui, ut in futura vita poenae praemiique sit capax. Caeterum quod mentes creatas nunquam omni corpori exui et naturali cursu animal non oriri sed transformari censeo paradoxotera videri poterunt sed fortasse non aeque Tibi ac multis aliis qui magnas sententiae meae rationes non vident. Nec video quod inde incommodi. Et dicere licebit in homine animam prius simplicem conceptu facto transcreari in rationalem seu in mentem, si quis animam rationalem diu expertem exercitii «exaltarum» ratiocinationum ferre nequit. Fortasse cogar aliquid edere de libertate, fato, praedestinatione et gratia Theologis etiam petentibus, ubi mihi videntur minui admodum controversiae posse, et quae supersunt pertinentque ad tò báuow in infiniti contemplationem resolvi, ubi quiescendum est humanae menti. Vale etc.