Series II Band 3 · No. 72.
LEIBNIZ AN MICHEL ANGELO FARDELLA
Hannover, 3./13. September 1696. [71.77.]
Vir celeberrime, Fautor et Amice Honorande.
Gratias
Perplacent etiam quae de opere tuo mox prodituro memorantur in Scheda quam misisti, cui titulus est Galleria di Minerva parte 2. An hoc forte est quasi quoddam diarium eruditorum; quo librorum editorum vel edendorum contenta explicantur?
Verissimum est multa praeclara contineri in Augustino etiam ad philosophiam theologiae cognatam illustrandam, et operae pretium esse facturum qui dispersa per ejus scripta, in unum colligat. Et cum Platonica non minus quam Aristotelica ei fuerint explorata, et illa magis etiam amata, Plato autem ad veritatem Theologiae naturalis multo Aristotele propius accesserit, eo uberiores poterunt fructus percipi ex Augustino. Interim fatendum est, haec tantum (ut sic dicam) Incunabula esse veritatis, quam meo judicio ad majorem longe maturitatem jam perducere datur, idque Tibi non potest non esse exploratum, tum ex iis quae coram locuti sumus, tum etiam ex iis quae literis subinde inter nos commutatis continentur; et ex iisdem multo adhuc plura elicere aliquando licebit credoque mea principia sic esse comparata, ut etiam apud vestros tuto allegari possint; nam et in Gallia placuere viris doctis Romanae partis; neque adeo indigne ferent vestri si meas quasdam sententias Tibi probari significes, tametsi hominis ultramontani.
Augustinum puto Pythagoreae et Platonicae scholae placita secutum. Nam per Pythagoram inprimis de Mentis immaterialitate et immortalitate dogma ex oriente allatum in Graecia inclaruit. Plato autem longius progressus vidit, non alias vere substantias esse quam Animas, corpora autem in perpetuo fluxu versari. Cogitata horum emendavit atque etiam auxit Augustinus ad normam christianae sapientiae, hunc Scholastici, sed longo intervallo, sunt secuti. Mihi summa rei videtur consistere in vera Notione substantiae, quae eadem est cum notione Monadis, sive realis Unitatis et ut ita dicam Atomi Formalis; vel puncti essentialis, nam materialis Atomus dari non potest, unde frustra in materia quaeritur Unitas, et punctum Mathematicum non est essentiale sed modale, unde continuum ex punctis non constat, et tamen quicquid substantiale est ex unitatibus conflatur. Haec considerans majore jam fructu veterum meditationibus poterit uti, velut clave naturae superioris reperta quam scholastici nimia modalitatum cura neglecta substantia; recentiores nimio materialium id est collectitiorum studio, ignorata Monade, obscurarunt: Hanc doctrinam spero a Te posse illustrari, et magnam lucem addi meis qualibuscunque philosophematis, quemadmodum et Mathematica sive Analytica mea reperta a Domino Marchione Hospitalio Parisiis et a Dominis fratribus Bernoulliis, quorum alter Basileae alter jam Groningae Matheseos professorem agit, mire sunt promota. Et nunc Dn. Marchio Hospitalius (qui R.P. Malebranchii amicus est singularis) de nova mea methodo calculi differentialis vel infinitesimalis (infinitesimalia enim seu infinite parva ut ordinariorum differentias vel incrementa momentanea considero, et ita calculo subjicio) libellum peculiarem edidit, ingenuitate laudabili professus, qualiacunque mea has interiores Matheseos fores sibi aperuisse. Quia igitur aliquam Analyseos meae notitiam petis, ideo hunc libellum suadeo ut ex Gallia Tibi afferri cures et lectionem eorum adjungas speciminum novi calculi mei quae in Actis Lipsiensibus vel a Bernoulliis vel a me edita habentur. Ita Tibi non difficile erit pro eo quo vales ingenio in haec mysteria penetrare. Nam magnum inprimis usum habet calculus ille in transferenda Mathesi ad naturam, quia de infinito ratiocinari docet, omnia autem in natura habent characterem infiniti autoris. Unde ipse Hugenius paulo ante mortem cum hoc calculandi genus sibi familiare reddidisset et usurpare coepisset, agnovit, partim in Actis eruditorum partim in suis ad me literis, posse ita detegi ad quae alias vix admitteremur. Quod si aliquando Florentiam excurrere vacabit, multa poterit Tibi explicare Dominus Baro de Bodenhausen amicus Domini Magliabecchii et meus, qui et ipse his est mysteriis initiatus, donec aliquando nobis iterum colloqui detur, quod suavissimum utrique fore auguror. Fortasse non inutile erit ut nonnihil in praefatione operis Tui attingas de nostra hac Analysi infiniti, ex intimo philosophiae fonte derivata, qua Mathesis ipsa ultra hactenus consuetas notiones id est ultra imaginabilia sese attollit, quibus pene solis hactenus Geometria et Analysis immergebantur. Et haec nova inventa Mathematica partim lucem accipient a nostris philosophematibus, partim rursus ipsis autoritatem dabunt.
Quae de foecunditate animae habentur in transmissa scheda minus intelligo. Mihi omnis substantia operationum mire fertilis videtur. Sed a substantia (praeterquam infinita) substantiam id est Monada produci non arbitror. In quo puto nos non dissensuros, si mutuo intelligamur. Vale etc.
P. S. Qui corporis Essentiam in extensione consistere dicunt (de quibus quaeris) rem non satis explicant. Extensionis notio non est primitiva, ut Cartesiani sibi persuadent, sed composita et supponit alterius rei repetitionem. Hinc nullum quidem datur vacuum, non sufficit tamen extensio ad corpus intelligendum. Spatium et tempus non sunt substantiae sed relationes reales.
(: Praeterita