Series II Band 3 · No. 21.
LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS
Hannover, 25. Juni (5. Juli) 1695. [19.25.]
Vir Nobilissime et Consultissime Fautor Honoratissime
Cum
Videris mihi aptissime vocabulo Consortii uti et quicquid ejus perfectioni (universim) conducit, juri naturali tribuere. Tametsi enim egregie V. Cl. Jacobus Thomasius jus naturae pro norma optimae Reipublicae acceperit, opposueritque rationi status, quae norma est corruptae; idque omnino sufficiat si ea accedat interpretatio ut more meo intelligamus Universum comprehendi unico imperio cujus Monarcha est Deus; si tamen ea a re abstrahatur animus, finganturque paucae tantum personae inter se componi, erit tamen inter eas consortium et jus naturae; modo ne commodum hujus consortii quaeratur, majoris meliorisve consortii malo; nam ad universitatem mentium respicere potissimum in aestimando jure oportet,
Nunc mitto libellum nuper hic editum de vexillo imperiali primario ejusque collatione cum Wurtembergico quodam signiferatu quia res Germanicas nonnihil illustrat. Etsi fatear plus in istis curiositatis quam fructus esse.
Valde doleo de jactura gravissima schedarum Jungianarum. Mirum est simul et autographa et Apographa interiisse. quam Tuam quoque sententiam esse constat, cum in consortio auxilium ad hominum felicitatem consideres. Utinam majore illo opere Tuo, cujus velut lineas duxisti mature fruamur, cui elaborando vires tibi et annos opto, neque enim spero (ubi perfeceris) in posthuma tempora, ut minari videris, translaturum. Raro posthuma recte eduntur, quod vel exemplo vides schedarum Jungianarum quas plerasque interiisse irreparabili jactura magnopere doleo.
Fac mihi quaeso hanc gratiam, ut cures indiculum eorum quae supersunt pro me transcribi. Qualescunque enim tanti viri reliquias non spernendas censeo. Duo maxime servata vellem, nempe quae ad physicam et quae ad Mathesin specialem pertinent. Logicas quoque Accessiones perisse valde nollem etsi sperem pro bona parte repertum iri in Logicis notatis Vogelianis et Vagetianis quae fortasse apud vos supersunt. In Mathematicis quoque abstractioribus scio magnum fuisse Jungium, sed repertis ejus in eo genere facilius careri putem, quod nunc multo longius provecti sumus; quanquam non dubitem non pauca in illis quoque aureola esse aut fuisse.
Beasti me inprimis, quod valetudinem tuam multo meliore quam olim loco esse scribis. Opto ut hoc bonum Tibi nobisque sit diuturnum. De me paria asseverare non possum; nam a biennio me non optime habeo, et subitas quasdam subinde incerto tempore patior velut flogv́seiw, ut calido cingulo circumdatus mihi videar; quod etsi hactenus cum alio incommodo non sit conjunctum in futurum tamen timere cogit. Itaque temperandos mihi video labores studiorum, quibus intendi malum manifeste sentio; et de diaeta quoque astrictiore cogitandum; unde Tuam paulo accuratius nosse desidero.
Bussingii vestri doctissimi viri libellum Burnetianae telluri oppositum singulari cum voluptate legi, cum acumen prodeat non vulgare. Vellem nobis ex hypothesi sua explicare etiam tentasset causam ipsius eccentricitatis, hanc enim in reddenda obliquitatis Eclipticae ratione supponit. Deinde cum de formatione telluris et mutationibus non perfunctorie meditatus videatur, optarem sententiam ejus intelligere de schediasmate quodam meo, cujus titulus: Protogaea, quod extat in Actis eruditorum Januar 1693.
Haec jam scripseram, cum alterum munus tuum, Epitome scil. consilii de studio philosophiae practicae in Accessionibus ex promisso re frustra quaesita supervenit, pro qua novas gratias ago. Utinam ipsum Consilium et in eo Bibliographiam practicam diu desideratam edas. In Gallia prodiisse dicitur Juridica quaedam Bibliotheca, sed a qua nihil magni expecto. Ego ante multos annos cogitaveram de Methodo mea recudenda et augenda, quin et subinde corrigenda. Sed post tua parum id necessarium videtur. Lipsiae juvenis binas disputationes juridicas de conditionibus publice sustinueram; eas in meliorem formam redactas et a nimia subtilitate ad popularius dicendi genus traductas una cum meo specimine quaestionum philosophicarum (alia disp. Lipsiensi) et diss. inaugurali Altorfina de Casibus perplexis in jure, Bibliopolae cuidam Noribergensi edendas commendaveram. Qui cum non multo post obiisset, omnia amissa putabam, praesertim cum nec in Catalogis comparuissent nec mihi vel aliis me rogante inquirentibus innotuissent, et haeredes quicquam apud se reperiri negarent. Cum ecce ante aliquot annos quidam juris candidatus a meditationibus non abhorrens duo exempla typis edita casu nescio quo reperta attulit, unumque mihi concessit. Ita postliminio tot annorum recepta relegi, et non contemnenda quaedam habere notavi, agnovi tamen multa accuratius et ad usum accommodatius scribi potuisse.
Domini de Tschirnhaus Medicina Mentis iterum prodiit. Vellem plura, ut poterat, addidisset. Ille intellectui magis, tu voluntati mederis. Habet quaedam non abhorrentia a meis cogitationibus, etsi mihi non pauca altius repetenda videantur.
Ridebis fortasse meum specimen dynamicum in Actis Lipsiensibus datum, et molimen Entelechiae formarumque substantialium in integrum restituendarum. Ego vero spero aliquando explicare adhuc majus aliquid, commercii scilicet rationem, quae inter corpus et animam intercedit.
Mathematicus quidam Batavus Bernardus Nieuwentiit, misit mihi libellos duos Analyticos, quibus calculum novum infinitesimalem vel differentialem a me inventum, et multis praestantissimis viris usu ipso probatum, partim in rem suam transfert, partim impugnat, sed ubi non intellexit. Rectius me consuluisset per literas, quod ipsi suaserant amici, sed noluit credo jus amittere librum edendi. Ego vero puto si hos libros scribendi occasionem ea ratione perdidisset, inventurum fuisse occasionem procudendi alios meliores. Quia tamen tota ejus scribendi ratio moderatissima honestissimaque est, par pari referam in actis, ubi respondebo.
Quidam mihi sed e loco a Batavis dissito nuntiavit Hugenium obiisse. Hoc Deus prohibessit. Ego tantum illi viro tribuo, quantum vix alteri cuiquam seculo nostro. Et spero falsum nuntium fore.
Nos hic non admodum mature intelligimus quae in re literaria geruntur. Dn. Dartis Diarii vestri conditor Gallus, solet mihi septimanatim mittere quae edit. Ego ipsi optime cupio, sed velim Tuo et similium consilio interdum utatur. Hamburgum omnia literaria multo citius quam ad nos transferuntur.
Controversiae cum Spenero pene ridiculae videntur. Neumannus vir alioqui doctus in eo culpat, quod ego laudo, moderationem scilicet in asseverando, dum quae pro demonstratis non habet, non sine dubitatione quadam admista enuntiat.
Camera imperialis restitui mandavit civem quendam artificem Ratisbonensem, urbe pulsum, quod formulae cuidam a Ministerio praescriptae contra Bohmistas subscribere noluisset. Nunc Ratisbonense Ministerium consilia Theologorum corrogat ad se tuendum. Inter alia mire exaggerant quod Bohmistae dicere videantur omnia esse ex divina essentia, ut olim quidam David de Dinanto dixerat, Deum esse materiam primam rerum. Julium Caes. Scaligerum memini statuere res potius ex potentia activa agentis, quam passiva patientis educi. Ego controversias istas inanes puto, nec intelligi quid dicatur. Interea sunt quaedam interdum in Mysticis illis mire audacia et plena translationibus duris et pene vergentia ad impietatem, qualia notavi in Germanicis Carminibus (caetero elegantibus interdum) cujusdam qui se Johannem Angelum Silesium vocat, et vereor, ne Molinosius quoque ad talia inclinarit. Miratus sum tamen Angelum illum sine nota laudari in quodam nuperorum scriptorum nostrae partis, nescio an Colero Amstelodamensi. Vale. Dabam Hanoverae 25 Junii 1695.