Series II Band 3 · No. 205.
ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ
Helmstedt, 20. (30.) Mรคrz 1699. [206.]
Vir Illustris,
Quum sciam, ad laudem studiorum meorum pertinere, Tuo olim judicio exornari, diu multumque reverentiam Tibi literis praestandam existimavi, quod differendi diutius nulla mihi probabilis ratio occurrit: praecipue quod Venerandus D. Schmidtius tenuitatem meam testimonio apud Te ea sit fide prosecuturus, quam Tibi debet, ac praeterea Nominis Tui splendor ad usum indulgentiae Tuae bonam mentem vehementer provocet atque attollat. Rogo itaque, domine, precibus meis faveas, Tuoque me patrocinio deinceps digneris.
Ut autem gratiae Tuae primordia sentiam, non est observantiae meae dissimulare, plurimum Te collaturum utilitatibus studiorum meorum, si, ubi aliquando commodum fuerit, vacaveritque valde, Liberii a S. amore epistolam Theologicam primam inspicere Tuoque me consilio regere velles. Quum enim epistolae nondum confutatae sint: et vero, si a me fiat, profuturum id mihi his regionibus dicatur: constitui mecum modestissimis animadversionibus libello adversari. Etsi autem epistolae reliquae parum habeant difficultatis, ac tertia praecipue absurda expositione Trinitatis implicet mysterium: fatendum tamen est, primam intricatiorem videri, de qua quid sentias ex Clarissimo cive meo M. Wagnero intellecturum me confido. Libelli autorem ignorari haud patitur Poiretus de erudit. p. m. 460. Nec tamen dubito, huic quoque notitiae lucem affulsuram sermonibus Tuis a M. Wagnero annotandis.
Vale, Vir Illustris, rationemque constare puta, quare Reverendissimo Abbati Gerardo atque excelsae animae Tuae omnes actiones meas cupiam probare. Scrib. in Acad. Jul. XX. Mart. MDCIC.
Illustr. Nom. T. subjectissimus servus M. Ernestus Salomo Cyprianus