Series II Band 3 · No. 163.
LEIBNIZ AN MICHEL ANGELO FARDELLA
[Hannover, 1. HΓ€lfte April 1698.] [159.164.]
Gaudeo te benevalere et praeclara agere. Grata erunt quae pro Cartesiana philosophia scripsisti. Ego Atrium, vel si placet Anticameram philosophiae verae vocare soleo; etsi enim erroribus magnis non careat, tamen praeparat animum ad altiora. Rogare memini, ut quae de mea sententia dicturus mihi communicare ante editionem velis, ne forte aliquid irrepserit, quod meis non consentiat, quemadmodum facile fieri potest, cum ex colloquiis hausta scripto consignantur. Hoc tamen ita velim si Tibi non sit molestum, alioqui et ingenio Tuo et erga me benevolentiae plurimum fido.
Nondum quidem vacuus factus est locus quem amico congruere puto, spes tamen non modica est, rem eo deventuram.
Liber Domini Guglielmini de fluminibus italice scriptus mihi visus est peregregius. An absoluta est physica quam Dominus Renaldinus pollicetur. Vereor ne praeclaris ejus laboribus aetas intercedat, nisi jam affectos habet. R.P. Stephanus de Angelis nihilne posthumum reliquit. An absoluta est editio Alcorani quam dudum promisit P. Maraccius Patavii, ni fallor favente Emo Card. Barbadico. Petri Pauli Vergerii Ms. dignum est, quod non negligatur. Laudo quod Augustinum ex meliore philosophia illustras. Nam etsi omnia non sciverit quae sub umbra ejus poterunt produci, eo tamen ingenio fuit, ut etiam quae ignoravit, scivisse credi mereatur.
An lecta Tibi est philosophia mentis et cordis R.P. Ptolemaei Societatis Jesu; virum olim Romae novi et visus est ingenio ac doctrina valere. Librum nondum vidi. Judicium ergo Tuum pergratum erit etc.