Series II Band 3 · No. 161.

JOHANN JAKOB LUNGERSHAUSEN AN LEIBNIZ

Jena, 18. (28.) März 1698. [174.]

Latin

Illustris atque Excellentissime Domine, Maecenas Magne!

Quae superiori anno transmittere audebam specimina, recte credam perlata: nunc his se sociat opella quaedam Hermeneutica, benevolo intuitu ut beare velis, submisse rogito, studia mea quaecumque Gratioso patrocinio Tuo ulterius commendans. Proxime mittam Specimen Arabicum, pactum Scil. Mahummedis cum Nazarenis, quos vocat, seu Christianis initum, quod juxta indolem Arabismi Latine transtuli, annexa simul crisi de ejus origine, an sit genuinus Mahummedis foetus? Vale Vir Magne ac fave

Illustris Dominis Tui cultori devotissimo M. Joh. Jac. Lungershausen,

Jenae d. 18. Mart. Anno 1698. Fac. Phil. Adj.

P.S. Audio quod D. Niemeier Prof. Log. et Met. Helmst. B. Sandhagenii locum occupaturus sit, quod si ita sit, liceat ab Illustri Tua Excell. percunctari quis spem successionis hactenus conceperit. Studia mea quaec. per 15. annos Academicos Log. et Met. Prof. kaddýnamin praeparavi. Si beneficio Tuo ambire liceret professionem illam Helmst., praesigni favore me mactatum putarem. Viro Illustri atque Excellentissimo, Domino Leibniz, Potentiss. Elect. Brunsv. ac Luneb. Consiliario intimo etc. Domino meo Gratioso. Hannover. par Amy.