Series II Band 2 · No. 281.

LEIBNIZ AN JOHANN HEINRICH PAPE

Hannover, 9. (19.) August 1694. [279.]

Latin

Vir Nobilissime et Consultissime, Fautor Honoratissime

Gaudeo meum Codicem diplomaticum praesertimque praefationem, quae sola mea est, Tibi non displicuisse.

Caeterum ita est ut scribis, plerisque, ipsique adeo Feldeno acutissimo Viro fraudi fuit, quod juris gradus non satis distinxere.

Definitionum condendarum cura mihi pene a puero fuit maxima. Vellemque ipse habere in unam collecta farraginem, quae saepe in hanc rem tentavi. Sed multa periere. Resarcienda tamen fortasse non difficulter, si quando esset, quicum de talibus communicare possem.

Scripseram aliquando rogatu Baronis Boineburgii, in Poloniam Neoburgici Ducis nomine Legaturientis, libellum de Regis in Polonia electione, Neoburgicis desideriis accomodatum, titulo Georgii Ulicovii Lithuani, quo nunc ipse careo. Spem tamen recuperandi fecit Dn. Avemannus ViceCancellarius Ostfrisius, Vir non minus doctrina, quam rerum usu insignis. Boeclerus in libello quodam in publicum edito ita commendavit scriptum, ut sine exemplo esse dicat. Et mihi ipse significavit olim, definitiones sibi inprimis placuisse, quae quales fuerint, nec ego satis memini.

Sane cum omnis ratiocinatio a notionum evolutione pendeat, satis manifestum est definitiones esse potissimum accuratae ratiocinationis instrumentum, quod etiam Aristoteles optime vidit. Idem enim praestat in omni doctrina, quod valor quantitatum in Logica Mathematicorum seu Algebra.

Caeterum etsi non male fortasse possim dicere, quid fieri possit debeatve; et acturis aliquid praeclari, Consilia dare non aspernanda: Vereor tamen, ut aliquid magnopere praestem per me, nisi ab amicis adjuver, quoniam sentio et valetudinem nonnihil vacillare.

Te quidem, Vir Consultissime, video tam accurate judicare de vera jurisprudentiae emendandae promovendaeque ratione, ut nihil mihi gratius futurum sit, quam adjuvare meditationes tuas, iisque adjuvari. Quod fateor coram fieri posse facilius et jucundius. Eoque mihi gratius fuit intelligere Tuum consilium aliquando ad nos accedendi.

Caeterum etsi commendatione mea nemo Te minus egeat, egoque non sim ex eorum numero qui multum possunt, spero tamen occasiones se daturas, quibus probare Tibi optimam meam Voluntatem queam. Vale. Dabam Hanoverae 9 Augusti 1694. / A Monsieur Jean Henry Pape ICte à Lunebourg.