Series II Band 2 · No. 279.
JOHANN HEINRICH PAPE AN LEIBNIZ
Lüneburg, 26. Juli (5. August) 1694. [251.281.]
Vir Excellentissime, Patrone quam plurimum devenerande
Postquam diplomatum juris gentium ab Excellentia Tua editus tomus primus ad me perlatus est, dicere vix possum, quam avide quantaque delectatione cum totam in librum apprime curiosum praefationem, tum illam praecipue partem legerim, quae jus naturae gentiumque attingit, illud quidem ex definitione quarundam notionum derivando, tresque ei gradus, sicut jam olim in Methodo juris factum fuerat, assignando, quorum posterioribus duobus non parum lucis nunc demum accessisse apparet, de gentium vero placitis tacitoque populorum consensu receptis moribus per exempla ex ipsis diplomatibus petita ostendendo, quid circa personas, res actusque juri naturali superaddiderint. Sed quemadmodum plura hujus argumenti in libro aut libri praefatione repertum iri, vel ipso titulo duce augurabar sperabamque, antequam ab Excellentia Tua in literis ad me datis novissimis de eo specialius monerer; ita quod Te studio historico, in quo nunc versaris, aliquando decurso resumturum esse ais ordinandi juris cogitationes, de eo universae Jurisprudentiae gratulor, precorque Deum, ut egregio isti consilio Tuo otium spatiumque indulgeat clementissime, praesertim cum vix conjiciam alium quenquam huic tam difficili negotio parem esse. Dn. Feldenus, quem nonnulli prae caeteris idoneum putant juris naturalis scientiae constituendae, et mihi visus est strictum jus plane seponere vel cum aequitate confundere (quorum tamen discrimen ab Excellentia Tua eleganter propositum, ad multas Doctorum dissensiones inter se conciliandas aptum est), neque sat accuratis terminorum definitionibus inniti, sine quibus accuratam methodum et solidam demonstrationem dari non posse persuasissimum habeo. Cum vero accuratas definitiones exstruere res magni momenti nec minoris operae sit, ab eo qui philosofia accuratiori non innutritus est, nullatenus exigendae, parum equidem miror, neminem hactenus ICtorum, quorum pars maxima communem sectatur Filosofiam, multi etiam plerasque res morales definiri inutile putant et tantum non rident, a Te inventam praescriptamque juris methodum facto ipso exequi conatum esse. Mihi sane valde arriserunt Tuae in Codicis praefatione positae definitiones justitiae, amoris, sapientiae, nihilque magis in votis est, quam talium definitionum, quippe quae non solum rerum cognitionem promovere, sed, nisi fallor, ad stylum quoque contrahendum et ab ineptis tautologiis liberandum conducere possunt, farraginem quandam videre, quam quidem dare, in proclivi esse existimo Tuae Excellentiae. Tametsi enim hebetis ingenii mei probe conscius non id mihi sumo, aliquid in me facultatis esse vel fore etiam ad ornanda juris studia, vix tamen ulli concedo in iis amandis, nec erubescam unquam addiscere, etiam ea quae primos academicae vitae meae annos magis decuissent. Cui rei vel illud argumento sit, quod nunc demum decretum mihi atque propositum est, sub autumnum, volente Deo, quamprimum res meae in aliqualem ordinem redigendae id permittent, relicta urbe patria mea Hanoveram venire et aliquandiu ibidem commorari, primo quidem ut cominus Te venerari, et si quid forte earum doctrinarum quas ad meum palatum esse nosti, pro summa Tua humanitate et singulari in me benevolentia, cujus non unae literae Tuae magnam mihi fidem fecerunt, mecum communicare dignaberis, commodius eodem frui mihi liceat, deinde etiam ut beneficio Tuae commendationis, quam sicuti plurimum in Electorali non modo sed aliis quoque aulis etiam ultra merita mea posse ac valere scio, sic maximopere peto speroque, tolerabili cuidam functioni (quam hoc loco expectare longum fuerit) forte Secretariatus aut simili admovear. Ita igitur, ut dixi, faciam, si modo prius intellexero, non displicere Tuae Excellentiae hoc meum consilium, et simul, quod modis omnibus rogo atque contendo, de gratia et patrocinio Tuo securum me esse jusseris. Deus O. M. Excellentiam Tuam publico, inprimis rei literariae bono vigentem florentemque servet! Dabam Lüneburgi d. 26. Julii anno 1694.
Excellentiae T. Cultor humillimus Johannes Henricus Pape