Series II Band 1 · No. 249.

LEIBNIZ AN VEIT LUDWIG VON SECKENDORFF

29. Dezember 1684 (8. Januar 1685). [243.252.]

Latin

Praeclarus est locus Aristotelis VII. Eudem. c. 14. quem citas, et recte ab illo dictum est, esse aliquid in nobis agens ratione praestantius, imo divinum: quanquam rationes, quas affert de Enthusiasmis et successibus imperitorum parum validae sint. Idem, et multo potioribus argumentis, demonstrari potest ex ipsa mentium natura. Aristoteles autem vereor ne hic in animo habuerit sententiam perniciosam, cujus sese alibi suspectum reddidit: de intellectu agente universali, qui solus et in omnibus hominibus idem, post mortem supersit, quam sententiam renovarunt Averroistae. Sed omisso hoc pessimo additamento, ipsa sententia per se pulcherrima est et rationi ac Scripturae conformis. Deus est enim lumen illud, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et veritas quae intus nobis loquitur, cum aeternae certitudinis theoremata intelligimus, ipsa Dei vox est, quod etiam notavit D. Augustinus.