No. XI

GerhardtLatin

Vetus verbum est, DEUM omnia pondere, mensura, numero fecisse. Sunt autem quae ponderari non possunt, scilicet quae vim ac potentiam nullam habent; sunt etiam quae carent partibus ac proinde mensuram non recipiunt. Sed nihil est quod numerum non patiatur. Itaque numerus quasi figura metaphysica est, et Arithmetica est quaedam Statica Universi, qua rerum potentiae explorantur.

Jam inde a Pythagora persuasi fuerunt homines, maxima in numeris mysteria latere. Et Pythagoram credibile est, ut alia multa, ita hanc quoque opinionem ex Oriente attulisse in Graeciam. Sed cum vera arcani clavis ignoraretur, lapsi sunt curiosiores in futilia et superstitiosa, unde nata est Cabbala quaedam vulgaris, a vera longe remota, et ineptiae multiplices cujusdam falsi nominis Magiae, quibus pleni sunt libri. Interea insita mansit hominibus facilitas credendi mirifica inveniri posse numeris, characteribus et lingua quadam nova, quam aliqui Adamicam, Jacobus Bohemus die Natur-Sprache vocat.

Sed nescio an quisquam mortalium veram rationem hactenus perspexerit, qua cuique rei numerus suus characteristicus assignari possit. Nam eruditissimi homines, cum aliquid hujusmodi obiter apud ipsos attigissem, fassi sunt se non intelligere quid dicerem. Et quanquam dudum egregii quidam Viri excogitaverint Linguam quandam seu Characteristicam Universalem, qua notiones atque res omnes pulchre ordinantur et cujus auxilio diversae nationes animi sensa communicare et quae scripsit alter in sua quisque lingua legere queat, nemo tamen aggressus est linguam sive Characteristicen, in qua simul ars inveniendi et judicandi contineretur, id est cujus notae sive characteres praestarent idem quod notae arithmeticae in numeris et Algebraicae in magnitudinibus abstracte sumtis; et tamen videtur DEUS, eum has duas scientias generi humano largitus est, admonere

nos voluisse, latere in nostro intellectu arcanum longe majus, cujus hae tantum umbrae essent.

Factum est autem hescio quo fato, ut ego adhuc puer in has cogitationes inciderem, quae ut solent primae inclinationes, postea semper altissime infixae menti haesere. Duo mihi profuere mirifice (quae tamen alioqui ambigua et pluribus noxia esse solent): primum quod fere essem autodidaktos, alterum quod quaererem nova in unaquaque scientia, ut primum eam attingebam, cum saepe ne vulgaria quidem satis percepissem. Sed ita duo lucratus sum: primum ne animum inanibus et dediscendis implerem, quae autoritate potius docentium quam argumentis recepta sunt; alterum ut ne ante quiescerem quam ubi cujusque doctrinae fibras ac radices essem rimatus et ad principia ipsa pervenissem, unde mihi proprio marte omnia quae tractabam, invenire liceret.

Cum ergo a lectione historiarum (qua ab infantia mire fueram delectatus) et a styli cura (quam ego in prosa ligataque ea facilitate exercueram ut vererentur praeceptores ne ad has delicias obhaerescerem) traductus essem ad logicam et philosophiam, tum ego ut primum aliquid in his rebus intelligere coepi, Di boni, quam multas statim chimaeras in meo crebro natas chartis illevi, quas subinde proponebam praeceptoribus mirantibus. Inter alia dubitationem aliquando movebam de praedicamentis. Dicebam enim quemadmodum haberentur praedicamenta seu classes notionum simplicium, ita debere haberi novum praedicamentorum genus, in quo et propositiones ipsae seu Termini complexi ordine naturali dispositae haberentur; scilicet demonstrationes tunc nec per somnium cognoveram et nesciebam hoc ipsum, quod ego desiderabam, facere Geometras, qui propositiones eo ordine collocant, quo una ex alia demonstratur. Itaque vana quidem erat mea dubitatio, sed cum ei non satisfacerent praeceptores, ego novitate cogitationes prosecutus, moliebar condere hujusmodi praedicamenta Terminorum complexorum seu propositionum. Cui studio cum intentius incumberem, incidi necessario in hanc contemplationem admirandam, quod scilicet excogitari posset quoddam Alphabetum cogitationum humanarum, et quod literarum hujus Alphabeti combinatione et vocabulorum ex ipsis factorum analysi omnia et inveniri et dijudicari possent. Hoc ego deprehenso mirifice exsultavi, puerili quidem gaudio, nam tunc rei magnitudinem non satis capiebam. Sed postea, quanto majorem in rerum cognitione progressum feci, ego magis confirmatus sum in consilio rem tantam prosequendi. Forte adultior et jam viginti annos natus moliebar exercitium Academicum. Itaque scripsi dissertationem de Arte combinatoria, quae libelli forma publicata est anno 1666, in qua mirabile hoc inventum publice proposui. Est quidem ea dissertatio qualis scribi potuit a juvene, nunc primum e schola prodeunte et nullis adhuc scientiis realibus imbuto (neque enim illis in locis mathematica excolebantur, et si Parisiis exegissem pueritiam, quemadmodum Pascalius, forte maturius ipsas scientias auxissem); duas tamen ob causas eam dissertationem scripsisse non poenitet, primum quod mirifica placuit multis ingeniosissimis viris, deinde quod jam tunc in ea indicium aliquod orbi fecerim inventi mei, ne nunc primum talia videar comminisci.

Cur nemo mortalium, quousque pertingit memoria hominum monumentis conservata, ad rem tantam accesserit, equidem saepe sum miratus; ordine enim ratiocinantibus hujusmodi meditationes inter primas occurrere debebant, quemadmodum mihi contigit, qui in logica occupatus adhuc puer nondum moralia aut mathematica aut physica attigeram, huc tamen deveni ob hanc solam rationem, quod semper principia prima quaererem. Veram autem aberrationis a janua causam arbitror, quod principia sunt plerumque arida et parum grata hominibus, adeoque leviter gustata dimittuntur. Tres tamen Viros maxime miror ad tantam rem non accessisse, Aristotelem, Joachimum Jungium et Renatum Cartesium. Aristoteles enim, cum Organon et Metaphysica scriberet, notionum intima magno ingenio rimatus est. Joachimus Jungius Lubecensis vir est paucis notus etiam in ipsa Germania, sed tanto fuit judicio et capacitate animi tam late patente, ut nesciam an a quoquam mortalium, ipso etiam Cartesio non excepto, potuerit rectius expectari restauratio magna scientiarum, si vir ille aut cognitus aut adjutus fuisset. Erat autem jam senex cum inciperet florere Cartesius, ut dolendum admodum sit nullam ipsis inter se notitiam intercessisse. Quod ad Cartesium attinet, equidem hujus loci non est laudare virum ingenii magnitudine laudes prope supergressum. Certe viam institit per ideas veram et rectam et huc ducentem; sed cum ad plausum sua nimium direxisset, videtur abrupisse filum inquisitionis et contentus meditationes metaphysicas et specimina geometrica dedisse, quibus hominum oculos in se converteret. De reliquo Naturam corporum, Medicinae causa, excolere constituit: recte profecto, si autem pensum ideas animi ordinandi absolvisset, inde enim lux oritura erat ipsis experimentis, major quam credi possit. Cur ergo huc animum non applicuerit, causa nulla alia esse potest, quam quod rei rationem et vim non satis fuisset animo assecutus. Nam si vidisset modum constituendi philosophiam rationalem aeque clare et irrefragabiliter ac arithmeticam, an credibile est alia potius quam hac via ad sectam constituendam (quod tantopere ambiebat) usurum fuisse. Nam secta quidem, hoc philosophandi genere usura, per ipsam rerum naturam, statim ubi nascetur, imperium in rationem exercebit geometrico ritu, et non ante aut peribit aut labefactabitur quam cum in genere humano, ingruente barbarie quadam nova, scientiae interibunt.

Me vero nulla alia causa in his meditationibus detinuit, etsi tot aliis modis distractum, quam quod magnitudinem ejus totam vidi et quod assequendi rationem mire facilem detexi. Hoc enim est illud, quod intentissimis meditationibus tandem inveni. Itaque nunc nihil aliud opus est, ut Characteristica, quam molior, quantum ad Grammaticam linguae tam mirabilis dictionariumque plerisque frequentioribus suffecturum satis est, constituatur, vel quod idem est, ut Numeri idearum omnium characteristici habeantur. Nihil, inquam, aliud opus est, quam ut condatur cursus philosophicus et Mathematicus, quem vocant, nova quadam methodo, quam praescribere possum et quae nihil in se continet aut difficilius quam alii cursus aut ab usu et captu remotius, aut a consuetudine scribendi alienius. Nec multo plus laboris exigeret, quam in nonnullos cursus aut nonnullas Encyclopaedias ut loquuntur jam impensum videmus. Aliquot selectos homines rem intra quinquennium absolvere posse puto; intra biennium autem doctrinas, magis in vita frequentatas, id est Moralem et Metaphysicam, irrefragabili calculo exhibebunt.

Numeris autem plerarumque notionum characteristicis semel constitutis habebit Genus Humanum Organi genus novum, plus multo mentis potentiam aucturum, quam vitra optica oculos juverunt, tantoque superius Microscopiis aut Telescopiis, quanto praestantior est ratio visu. Nec unquam acus magnetica plus commodi navigantibus attulit, quam haec cynosura experimentorum mare tranantibus feret. Quae alia inde consequentur, in fatorum arbitrio est, nisi magna autem et bona esse non possunt. Nam aliis omnibus dotibus homines deteriores reddi possunt, sola recta ratio nisi salutaris esse non potest. Rectam autem tum demum fore quis dubitet, cum aeque clara certaque ubique erit atque in arithmetica hactenus fuit. Itaque importuna illa objectio cessabit, qua nunc alter alterum exagitare solet et quae plurimos a ratiocinandi voluntate avertit, nimirum cum quis argumentatur, alter non tam examinat argumentum quam illud generale reponit: unde Tu nosti tuam rationem mea rectiorem? quod habes criterion veritatis? Et si prior ad argumenta sua provocet, tunc auditores patientia deficit examinandi. Plerumque enim multa admodum excutienda sunt et aliquot septimanarum futurus esset labor receptas hactenus exacte ratiocinandi leges secuturo. Itaque post multam agitationem plerumque affectus potius quam rationes vincunt, et controversiam abrupto potius nodo Gordio quam soluto terminamus. Hoc inprimis fit in deliberationibus ad vitam pertinentibus, ubi aliquid statuendum est; sed commoda atque incommoda (quae saepe utrinque multa sunt) velut in bilance examinare paucis datum est. Itaque prout hic unam, ille aliam circumstantiam aut sibi pro varia animi inclinatione repraesentare fortius aut aliis eloquentius et efficacius ornare et pingere novit, movetur aut animos hominum secum rapit, praesertim si affectibus eorum astute utatur. Qui vero in aliqua deliberatione totam utrinque Tabulam accepti et expensi subducere, id est commoda et incommoda non tantum numerare, sed et recte ponderare possit, vix quisquam est. Itaque duo qui disputant, fere mihi duobus mercatoribus similes videntur, qui sibi mutuo ex multis capitibus debitores essent, sed nollent unquam ad generale cujusdam bilancis examen venire, interea varie merita quisque sua erga alterum et quorundam singularium nominum veritatem ac magnitudinem exaggerarent. Sic quidem nunquam litem terminabunt. Idque hactenus in plerisque controversiis, ubi res liquida (id est ad numeros revocata) non est, fieri mirari non debemus. Nunc vero characteristica nostra cuncta ad numeros revocabit, et ut ponderari etiam rationes queant, velut quoddam staticae genus dabit. Nam etiam probabilitates calculo ac demonstrationi subjiciuntur, cum aestimari semper possit, quodnam ex datis circumstantiis probabilius sit futurum. Denique qui certo persuasus est de religionis veritate et quod hinc sequitur, tanta alios caritate complectitur, ut optet generis humani conversionem, is certe, ubi haec intelliget, fatebitur ad propagandam fidem praeter miracula et sanctitatem hominis cujusdam Apostolici, aut victorias magni Monarchae, nihil efficacius hoc invento esse. Nam ubi semel a Missionariis haec lingua introduci poterit, religio vera quae maxime rationi consentanea est, stabilita erit et non magis in posterum metuenda erit Apostasia, quam ne homines Arithmeticam aut Geometriam, quam semel dedicere, mox damnent. Itaque repeto, quod saepe dixi, hominem qui neque Propheta sit neque princeps, majus aliquid generis humani bono nec divinae gloriae accommodatius suscipere nunquam posse. Sed ultra verba eundum est. Cum vero ob admirabilem rerum connexionem paucarum rerum ab aliis diversarum Numeros characteristicos dare difficillimum sit, ideo elegans ni fallor artificium excogitavi, quo ostendi possit, quod ratiocinationes per numeros comprobare liceat. Fingo itaque Numeros characteristicos illos, tantopere mirabiles, jam dari, observataque illorum generali proprietate quadam, tales numeros qualescunque ei proprietati congruentes interim assumo, iisque adhibitis statim mirabili ratione omnes regulas Logicas per numeros demonstro et ostendo, quomodo cognosci possit an argumentationes quaedam sint in forma bonae. An vero argumenta vi materiae bona sint aut concludant, tum demum sine ullo labore animi aut errandi periculo judicari poterit, cum ipsi veri Numeri Characteristici rerum habebuntur.